Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

LIB. III. GR. III. MASSI

xxxii. 2.

xxxiii. III.

Act. i. 7.

plentem tempora ejus condemnationis, quæ facta fuerat propter inobedientiam, quæ Pater posuit in sua potestate: quoniam et omnis dispositio salutis, quæ circa hominem fuit, secundum placitum fiebat Patris, uti non vinceretur Deus, neque infirmaretur ars ejus. Si enim qui factus fuerat a Deo homo ut viveret, hic amittens vitam læsus la serpente qui depravaverat eum, jam non reverteretur ad vitam, sed in totum projectus esset morti, victus esset Deus, et superasset serpentis nequitia voluntatem Dei. Sed quoniam Deus invictus et magnanimis est, magnanimem quidem se exhibuit ad correptionem hominis et probationem omnium, quemadmodum prædiximus; per secundum autem hominem alli- Matt. xii. 29. gavit fortem, et diripuit ejus vasa, et evacuavit mortem vivificans eum hominem qui fuerat mortificatus. Primum enim possessionis ejus vas Adam factus est, quem et tenebat sub sua potestate, hoc est, prævaricationem inique inferens ei, et per 2 occasionem immortalitatis mortificationem faciens in eum. Etenim promit- Gen. iii. 5. tens futuros eos tanquam deos, quod ei non est omnino possibile, mortem fecit in eis: unde et juste a Deo recaptivatus, qui hominem captivum duxerat; solutus est autem condemnationis vinculis, qui captivus ductus fuerat homo.

CAP. XXXIII.

Ostensio quoniam Adam prior salvatur a Domino.

n. 2.

1. Hic est autem Adam, si oportet verum dicere, primiformis Cf. 1. 134, ille homo, de quo Scriptura ait dixisse Dominum: Faciamus Gen. 1. 26. hominem ad imaginem et similitudinem nostram; nos autem omnes ex ipso: et quoniam sumus ex ipso, propterea quoque ipsius hæreditavimus appellationem. Cum autem salvetur homo, oportet salvari eum qui prior formatus est homo. Quoniam nimis irrationabile est, illum quidem, qui vehementer ab inimico læsus 4 est, et prior captivitatem passus est, dicere non eripi ab eo qui vicerit inimicum, ereptos vero filios ejus, quos in eadem captivitate generavit. Nec victus quidem adhuc 5 parebit inimicus, ipsis

1 MASS., ST. accidentally omit a. 2 per occasionem, GRABE considers to be the translation of προφάσει. But compare Rom. vii. 11, 13. There in the Syriac, the word would corre

spond either with the word ἀφορμὴν, ας

used by the Apostle, or προφάσει 28
expressed by the context in this place,
and also in the opening of c. Xxxv.

4

8 recaptivatus, ἀναδουλωθείς.

est, MSS., but GRABE erat. 5 i. e. apparebit.

xxxiii. 1.

[ocr errors]

xxiii. 2.

126

ADAM IN GENUS MALEDICTIONEM,

LIB. III. veteribus spoliis manentibus apud eum. Quemadmodum si hostes GR. III. expugnaverint quosdam, et 'vinctos duxerint captivos, et multo MASS. III. tempore in servitute possederint eos, ita ut generent apud eos; et aliquis dolens pro his qui servi facti sunt, eosdem hostes expugnet: non tamen juste faciet, si filios quidem eorum qui captivi ducti sunt, liberet de potestate eorum qui in servitutem deduxe- G. 263. rant patres eorum, ipsos vero qui captivitatem sustinuerunt subjectos relinquat inimicis, propter quos et ultionem fecit; consecu- M. 221. tis libertatem filiis ex causa paternæ vindicationis, sed 3non relictis ipsis patribus, qui ipsam captivitatem sustinuerunt. Neque enim infirmus est Deus neque injustus, qui opitulatus est homini et in suam libertatem restauravit eum.

2. Propter hoc et in initio transgressionis Adæ, sicut enarrat Gen. iii. 17. Scriptura, non ipsum maledixit Adam, sed terram in operibus ejus, quemadmodum ex veteribus quidam ait: "Quoniam quidem transtulit Deus maledictum in terram, ut non perseveraret in homine." Condemnationem autem transgressionis accepit homo tædia et terrenum laborem, et manducare panem in sudore vultus sui, et Gen. iii 16. converti in terram, ex qua assumtus est; similiter autem et mulier tædia, et labores, et gemitus, et tristitias partus, et servitium, 4 id est, ut serviret viro suo: ut neque maledicti a Deo in totum perirent, neque sine increpatione perseverantes Deum contemnerent. Omnis autem maledictio decurrit in serpentem, qui seduxerat eos. Et dixit, inquit, Deus serpenti: Quoniam fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis terræ. Hoc idem autem et Dominus in Evangelio, his qui a sinistris inveniuntur, ait: Abite maledicti in ignem æternum, 5quem præparavit Pater meus diabolo et angelis ejus; significans quoniam non homini principaliter præparatus est æternus ignis, sed ei qui seduxit et offendere fecit hominem, et, inquam, qui princeps apostasiæ est, "principi abscessionis, et his angelis qui apostatæ facti sunt cum eo: quem quidem juste percipient etiam hi qui similiter ut illi sine pœnitentia et sine regressu in malitiæ perseverant operibus.

Gen iii. 14.

Matt. xxv.

41.

1 vinctos, CL., Voss.; AR. victos.
2 ultionem, AR. from the Greek, di
οὓς καὶ τὴν ἀμύνην ἐποίησεν, but CL.,
Voss., FEU. marg. tuitionem.

3 non, found in the MSS., is objected
to by GRABE, but justified by MASS.
upon no very critical ground; oỷk åvel-
λημμένων was perhaps read as οὐκ ἀνα-
λeλeiμμévwv, by the translator.

4 A mitigated servitude.

5 The reading of the CODEX BEZE agrees with IRENEUS. See I. 268, note 2, where the varia lectio is traced in the Syriac. Cf. p. 325, G.

6

et, f. 1. ei.

7As MASS. observes, an interpolation. 8 Similiter ut illi, indicating the faulty reading, ὁμοίως ὡς αὐτῳ.

CAIN IN SEMETIPSUM INTULIT.

127

CAP. XXXIV.

De Cain qui fratrem suum occidit.

LIB. III. xxxiv. GR. III. xxxvi. MASS. III.

xxiii. 4.

sec. LXX.

QUEMADMODUM Cain, cum accepisset consilium a Deo, uti 2quiesceret in eo quod non recte divisisset eam quæ erga Gen. iv. 7, fratrem erat communicationem, sed cum zelo et malitia suspicatus est posse dominari 3ejus, non solum non acquievit, sed et adjecit peccatum super peccatum, manifestans "sententiam suam per operationem suam. Quod enim cogitavit hoc et operatus est, dominatus est et interfecit eum, subjiciente Deo justum injusto, ut ille quidem ex iis quæ passus est justus ostendatur; hic vero per ea quæ commisit, detegeretur injustus. Et ne sic quidem mitigatus est, nec quievit super factum malum; sed interrogatus ubi esset frater ejus, Nescio, ait; numquid custos fratris mei sum Gen. iv. 9. ego? extendens et multiplicans malum per responsionem. Etenim G. 264. si malum est occidere fratrem, multo pejus sic audacter et irreverenter respondere omnia scienti Deo, quasi possit frustrari eum. Propter hoc et ipse maledictionem portavit, quoniam sa se peccatum attulit, non reveritus Deum, neque confusus in 'parricidio.

1 Deo has the authority of the CLERM., ARUND, and Voss. MSS. in its favour. GRABE adopted Domino from other

sources.

2 In allusion to the LXX. translation, οὐκ ἐὰν ὀρθῶς προσενέγκῃς, ὀρθῶς δὲ οὐ διέλῃς, ἤμαρτες ; ἡσύχασον.

3 Following the Greek construction. 4 CLERM. non solum acquievit, sed et accessit.

5 ἔννοιαν perhaps is a more likely word for the original text, than either βουλὴν οι γνώμην, as suggested by GR.

6 CLERM., Voss. per ea; but ÈK TŵV πεπονθότων certainly seems the more likely construction. The same MSS. read ex iis in the next line for per ea.

7 The EDD. here insert Abel, but the

word is not read in any MS.

8 GRABE reads ad se, but allusion is made to Cain's wilful and sullen denial of the truth, and to his sin in harbouring malice in his heart while offering sacrifice to God. The Greek text per

haps had do' avroû, i. e. ultro, gratuit-
ously, rendered by the translator a se;
in the word peccatum there may be a
play upon the double sense of the term
Пn, sin, and sin-offering; the original
being, ὅτι ἀφ' ἑαυτοῦ τὴν ἁμαρτίαν προσ-

VEYKEV, meaning, not an offering for,
but, of sin. The CLERMONT MS. has the
passage as given in the text, but MERC.
II. tulit; which, without sufficient rea-
son, has been adopted by MASSUET.

9 The term found in the CLERM., AR. and Voss. MSS. is restored in place of fratricidio, as found in the EDD. The crime of parricide alone was known to the law, but it embraced the case of any degree of affinity, e. g. In ipso fraterno parricidio nullum scelus prætermisisse videtur. Cic. pro Clu. II. Parricidium filii. LIV. VIII. II. The author, as subject to Roman law, may have used the corresponding Greek term, but it is more likely that ἀδελφοκτονία stood in the original.

LIB. III. Xxxv. 1. GR. III. xxxvii. MASS. III.

xxiii. 5.

Prov. i. 7, ix.

10.

Gen. iii. 7.

[blocks in formation]

Quare folia fici circumcinxit se Adam; Et,
Quare de Paradiso Adam projecit Deus.

1. CIRCA Adam autem nihil tale factum est, sed omnia in contrarium. Ab altero enim seductus sub occasione immortalitatis, statim timore corripitur et absconditur: non quasi possit effugere Deum, sed confusus, quoniam transgressus præceptum Ps. cx. 10, et ejus indignus est venire in conspectum et colloquium Dei. Timor autem Domini initium intelligentia; intellectus vero transgressionis fecit pœnitentiam: pœnitentibus autem largitur benignitatem suam Deus. Etenim per succinctorium in facto ostendit suam pœnitentiam, foliis ficulneis semetipsum contegens, exsistentibus et aliis foliis multis, quæ minus corpus ejus vexare potuissent: condignum tamen inobedientiæ amictum fecit, conterritus timore Dei; et retundens petulantem carnis impetum, quoniam indolem et puerilem amiserat sensum, et in cogitationem pejorum venerat, frænum continentiæ sibi et uxori suæ circumdedit, timens Deum et adventum ejus exspectans, et velut tale quid significans: Quoniam, inquit, eam quam habui a Spiritu sanctitatis stolam amisi per inobedientiam, et nunc cognosco quod sim dignus tali tegumento, quod delectationem quidem nullam præstat, mordet autem et pungit corpus. Et hoc videlicet semper habuisset indumentum, humilians semetipsum, nisi Dominus qui est misericors tunicas pelliceas pro foliis ficulneis induisset eos.

2. Propter hoc autem et interrogat eos, uti ad mulierem veniret accusatio; et illam rursus interrogat, uti ad serpentem Gen. iii. 13. transmitteret 'causam. Dixit enim quod fuerat factum : Serpens,

ait, seduxit me, et manducavi. Serpentem vero non interrogavit ; sciebat enim eum principem transgressionis factum; sed maledic- M. 222. tum primo immisit in eum, uti secunda increpatione veniret in hominem. Eum enim odivit Deus, qui seduxit hominem; ei vero qui seductus est, sensim paulatimque misertus est. Quapropter et Gen. iii. 23 et ejecit eum de Paradiso, et a ligno vitæ longe transtulit: non invidens ei lignum vitæ, quemadmodum audent 3quidam dicere; sed

24.

1 Quod quamvis fructus ficulneus sua-
vior cæteris est, at folia duriora. PHILO,
Qu. in Gen. I. 41.

2 ἀναφέρῃ τὴν αἰτίαν, i. e. culpam.
3 Si Marcion id, quod hic reprehen-
ditur, asserere ausus fuit, uti facile credi-

derim, virus istud omnino hausit a ma-
ligni serpentis primogenito, sicut a S.
Ignatio appellatur, Simone Mago. CL.
audent, but Voss., FEU. marg. have
audet, omitting the mark of abbrevia-
tion. AR. quemadmodum quidam dicunt.

[blocks in formation]

XXXV. 2. GR. III. xxxvii.

miserans ejus, ut non perseveraret semper transgressor; neque LIB. III. immortale esset quod esset circa eum peccatum, et malum interG. 265. minabile et insanabile. 1Prohibuit autem ejus transgressionem, MASS. III. interponens mortem, et cessare faciens peccatum, finem inferens ei per carnis resolutionem, quæ fieret in terra; uti cessans aliquando homo vivere peccato, et moriens ei, inciperet vivere Deo.

CAP. XXXVI.

Quid est quod a propheta dictum est, Super aspidem et
basiliscum ambulabis.

QUAPROPTER inimicitiam posuit inter serpentem et mulierem, Gen. iii. 15.
et semen ejus, observantes invicem : illo quidem cui morderetur
planta, et potente calcare caput inimici; altero vero mordente, et
occidente, et interpediente ingressus hominis, quoadusque venit
semen prædestinatum calcare caput ejus, quod fuit partus Mariæ,
de quo ait propheta: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et Ps. xc. 13.
conculcabis leonem et draconem; significans quia illud quod erige-
retur et dilataretur adversus hominem peccatum, et frigidum red-
debat eum, evacuaretur cum regnante morte, et conculcaretur ab
eo in novissimis temporibus insiliens humano generi leo, hoc est,
Antichristus; et draconem illum serpentem vetustum alligans, et
subjiciens potestati hominis, qui fuerat victus, ad calcandam om- Luc. x. 19.
nem ejus virtutem. Victus autem erat Adam, ablata ab eo omni
vita: propter hoc victo rursus inimico recepit vitam Adam; novis- 1 Cor. xv. 26.
sima autem inimica evacuatur mors, quæ primum possederat homi-
nem. Quapropter liberato homine, fiet quod scriptum est, Absorpta 1 Cor. xv. 54,
est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors
aculeus tuus? Quod non poterit juste dici, si non ille liberatus

Per invidiam prohibuit Adamum ab
arbore vitæ gustanda, nempe ne immor-
talis fieret. Ad quæ Mosis Bar-cepha
responsum p. 311, sequitur, quadam parte
Irenæo adeo consonum, ut ex eo descrip-
sisse diceres: Ea de causa, inquit, ab
arbore vitæ coërcuit, ne perpetuo viveret
in peccato, essetque ipsius malitia una
cum ipso immortalis, &c. Vide ibi plura.
GRABE. Καὶ τοῦτο δὲ ὁ Θεὸς μεγάλην
εὐεργεσίαν παρεσχε τῷ ἀνθρώπῳ, τὸ μὴ
διαμεῖναι αὐτὸν εἰς τὸν αἰῶνα ἐν ἁμαρτίᾳ

VOL. II.

ὄντα, ἀλλὰ τρόπῳ τινι ἐν ὁμοιώματι ἐξο-
ρισμοῦ ἐξέβαλεν αὐτὸν ἐκ τοῦ Παραδείσου.
THEOPH. ad Aut. II. 26.

1 ἐκώλυε δὲ αὐτοῦ τὴν παράβασιν.
· τοῦ μὲν... οἵου τε.

3 frigidum reddebat, åæé¥vžev, the
author having written ἀπεψύχωσεν. For
et the CLERM. MS. repeats quod.

4 ΔΚΩΝ (δράκων) may have been
read as ΛΕΩΝ.

The same change in the words of
Scripture recurs at p. 419, G.

9

55.

« PredošláPokračovať »