Publii Virgilii Maronis Opera notis ex editione Heyniana excerptis illustrata. Accedit index Maittairianus

Predný obal
Gulielmus Pickering, 1830 - 651 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 397 - Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus Instituit. Primo avulso non deficit alter Aureus ; et simili frondescit virga métallo. 145 Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum Carpe manu. Namque ipse volens facilisque sequetur, Si te fata vocant : aliter, non viribus ullis Vincere, nee duro poteris conveliere ferro. Praeterea jacet exanimum tibi corpus amici,
Strana 47 - 80 Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit Uno eodemque igni ; sic nostro Daphnis amore. Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros : Daphnis me malus urit ; ego hanc in Daphnide laurum. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. 85 Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa
Strana 125 - Insanumque forum, aut populi tabularía vidit. Sollicitant alii remis fréta caeca ; ruuntque In ferrum ; penetrant aulas et limina regum : 505 Hic petit excidiis urbem miserosque Penates, Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro ; Condit opes alius, defossoque incubât auro. Hie stupet attonitus Rostris ; hunc plausus hiantem Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque 510
Strana 8 - Thestylis et rápido fessis messoribus aestu Allia serpyllumque herbas contundit olentes : At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras 15 Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan? Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses. O formóse puer, nimium ne crede colorí.
Strana 133 - Prima fugit : subeunt morbi, tristisque senectus ; Et labor et durae rapit inclementia mortis. Semper erunt, quarum mutari corpora malis : 70 Semper enim refice ; ac, ne post amissa requiras, Anteveni, et sobolem armento sortire quotannis. Nee non et pecori est idem dilectus equino. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, Praecipuum jam inde a teneris impende laborem.
Strana 362 - Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo ; Et pater ipse manu magna Portunus euntem Impulit : illa Noto citius volucrique sagitta Ad terram fugit, et portu se condidit alto. Turn satus Anchisa, cunctis ex more vocatis, 245 Victorem magna praeconis voce Cloanthum Déclarât, viridique advelat témpora lauro ; Muneraque in naves temos optare juvencos, Vinaque, et argent! magnum dat ferre talentum.
Strana 237 - Hic canit errantem lunam, solisque labores ; Unde hominum genus, et pecudes ; unde imber, et ignés ; Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones ; 745 Quid tantum océano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nee non et vario noctem sermone trahebat Infelix Dido, longumque bibebat amorem ; 750 Multa super Priamo rogitans, super
Strana 332 - Jovis monitis immota tenebat Lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert : Ego te, quae plurima fando Enumerare vales, nunquam, regina, negabo 335 Promeritam ; nec me meminisse pigebit Elissae, Dum memor ipse mei, dum spiritus hos régit artus. Pro re pauca loquar. Ñeque ego hanc abscondere furto Speravi, ne finge, fugam ; nec
Strana 36 - 70 Ascraeo quos ante seni ; quibus ille solebat Cantando rígidas deducere montibus ornos. His tibi Grynei nemoris dicatur origo : Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo. Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est, 75 Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto Ah ! tímidos nautas canibus lacérasse marinis
Strana 211 - Saeva sedens super arma, et centum vinctus ahenis Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento. Haec ait : et Maia genitum demittit ab alto ; Ut terrae, utque novae pateant Carthaginis arces Hospitio Teucris ; ne fati nescia Dido 300 Finibus arceret. Volat ille per aera magnum Remigio alarum; ac Libyae citus adstitit oris. Et

Bibliografické informácie