Obrázky na stránke
PDF
ePub

Difcifsâ nate ficus. at illæ currere in Urbem:
Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno rifuque jocoque videres,
SATYRA IX.

50

IBAM forte viâ Sacrâ, ficut meus eft mos,
Nefcio quid meditans nugarum, et totus in illis.
Accurrit quidam notus mihi nomine tantùm :
Arreptâque manu, Quid agis, dulciffime rerum?
Suaviter, ut nunc eft, inquam; et cupio omnia quæ vis.
Cùm affectaretur; Numquid vis? occupo. at ille, 6
Nôris nos, inquit: docti fumus. Hic ego, Pluris
Hoc, inquam, mihi eris. Miferè difcedere quærens,
Ire modo ociùs, interdum confiftere, in aurem
Dicere nefcio quid puero, cùm fudor ad imos
Manaret talos; O te Bolane, cerebri
Felicem, aiebam tacitus. cùm quidlibet ille
Garriret, vicos, Urbem laudaret ; ut illi

ΙΟ

Nil refpondebam; Miferè cupis, inquit, abire: Jamdudum video: fed nil agis: ufque tenebo: 15 Perfequar. hinc quo nunc iter cft tibi? Nil opus eft te Circumagi: quendam volo vifere non tibi notum: Trans Tiberim longè cubat is, propè Cæfaris hortos. Nil habeo quod agam, et non fum piger; ufque fequar te.

20

Demitto auriculas, ut iniquæ mentis afeilus,
Cùm gravius dorfo fubiit onus. incipit ille:
Si bene me novi, non Vifcum pluris amicum,
Non Varium facies; nam quis me fcribere plures
Aut citiùs poffit verfus ? quis membra movere
Molliùs invideat quod et Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic crat: Eft tibi mater, 26

Cognati,

Cognati, queis te falvo eft opus? Haud mihi quif

quam :

refto :

30

Omnes compofui. Felices! nunc ego
Confice: namque inftat fatum mihi trifte, Sabella
Quod puero cecinit divinâ motâ anus urnâ:
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet enfis.
Nec laterum dolor, aut tuffis, tarda podagra;
Garrulus hunc quando confumet cunque: loquaces,
Si fapiat, vitet, fimul atque adoleverit ætas.

:

39

Ventum erat ad Veftæ, quartâ jam parte diei 35 Præteritâ et cafu tunc refpondere vadatus Debebat ; quod nî feciffet, perdere litem. Si me amas, inquit, paulùm hic ades. Inteream, fi Aut valeo stare, aut novi civilia jura : Et propero quòfcis. Dubius fum, quid faciam,inquit; Tenerelinquam,an rem. Mefodes. Non faciam, ille; Et præcedere cœpit. ego (ut contendere durum eft Cum victore) fequor. Mæcenas quomodo tecum? Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene fanæ.

:

45

Nemo dexteriùs fortunâ eft ufus. haberes
Magnum adjutorem, posset qui ferre fecundas,
Hunc hominem velles fi tradere: difpeream, ni
Submôffes omnes. Non isto vivimus illic,
Quo tu rere modo: domus hac nec purior ulla eft,
Nec magis his aliena malis. nil mi officit unquam,
Ditior hic, aut eft quia doctior eft locus uni- 51
cuique fuus. Magnum narras, vix credibile. Atqui
Sic habet. Accendis quare cupiam magis illi.
Proximus effe. Velis tantummodo: quæ tua virtus,
Expugnabis: et eft qui vinci poffit; eóque 55
Difficiles aditus primos habet. Haud mihi deero:
Muneribus fervos corrumpam; non, hodie fi

P 3

Exclufus

Exclufus fuero, defiftam ; tempora quæram;
Occurram in triviis; deducam. nil fine magno 59
Vita labore dedit mortalibus. Hæc dum agit, ecce
Fufcus Ariftius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nôffet. confiftimus. Unde venis? et
Quò tendis? rogat. et refpondet. vellere cœpi,
Et prenfare manu lentiffima brachia, nutans,
Diftorquens oculos, ut me eriperet. malè falfus 65
Ridens diffimulare: meum jecur urere bilis.
Certè nefcio quid fecretò velle loqui te
+1
Aiebas mecum. Memini bene; fed meliori
Tempore dicam : hodie trigefima fabbata. vin' tu
Curtis Judæis oppedere? Nulla mihi, inquam, 70
Religio eft. At mi: fum paulo infirmior, unus
Multorum. ignofces: aliàs loquar. Hunccine folem
Tam nigrum furrêxe mihi? Fugit improbus, ac me
Sub cultro linquit. cafu venit obvius illi
Adverfarius: et, Quo tu, turpiffime? magnâ
Exclamat voce; et, licet anteftari? Ego verò
Oppono auriculam. rapit in jus: clamor utrinque,
Undique concurfus, fic me fervavit Apollo.
SATYRA X.

75

NEMPE incompofito dixi pede currere verfus
Lucili. quis tam Lucili fautor ineptè eft,
Ut non hoc fateatur ? at idem, quòd fale multo
Urbem defricuit, chartâ laudatur eâdem. [nam fic
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cætera:
Et Laberî mimos, ut pulchra poemata, mirer.
Ergo non fatis aft rifu diducere rictum
Auditoris: (et eft quædam tamen hic quoque virtus.)
Eft brevitate opus, ut currat fententia, neu fe
Impediat verbis laffas onerantibus aures

6

10

Et

[ocr errors]
[ocr errors]

Et fermone opus eft, modò trifti, fæpe jocofo,
Defendente vicem modò rhetoris, atque poetæ,
Interdum urbani parcentis viribus atque
Extenuantis eas confultò. ridiculum acri
Fortiùs et meliùs magnas plerumque fecat res. 15
Illi, fcripta quibus comedia prifca viris eft,
Hoc ftabant, hoc funt imitandi: quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque fimius ifte,
Nil præter Calvum et doctus cantare Catullum.

At magnum fecit, quòd verbis Græca Latinis 20
Mifcuit. O feri ftudiorum! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
Contigit. At fermo linguâ concinnus utrâque
Suavior, ut Chio notâ fi commifta Falerni eft.
Cèm verfus facias, teipfum percontor, an, et cùm
Dura tibi peragenda rei fit caufa Petillî,
Scilicet oblitus patriæque patrifque, Latinè
Cùm Pedius caufas exfudet Poplicola, atque
Corvinus; patriis intermifcere petita
Verba foris malis, Canufini more bilinguis?
Atqui ego cùm Græcos facerem, natus mare citrà,
Verficulos; vetuit me tali voce Quirinus
Poft mediam noctem vifus, cùm fomnia vera :
In filvam non ligna feras infaniùs, ac fi
Magnas Græcorum malis implere catervas.

26

30

35

Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque Diffingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo; Quæ nec in æde fonent certantia, judice Tarpâ, Nec redeant iterum atque iterum fpectanda theatris. Argutâ meretrice potes Davoque Chremeta Eludente fenem, comis garrire libellos,

40

Unus vivorum, Fundani: Pollio regum

Facta canit pede ter percuffo: fortè Epos acer,

Ut

45

Ut nemo, Varius ducit: molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camena.
Hoc erat, experto fruftra Varrone Atacino,
Atque quibufdam aliis, meliùs quod fcribere poffem;
Inventore minor: neque ego illi detrahere ausim
Hærentem capiti multâ cum laude coronam. X

At dixi fluere hinc lutulentum, fæpe ferentem so
Plura quidem tollenda relinquendis. age, quæfo,
Tu nihil in magno doctus reprêndis Homero ?
Nil comis tragici mutat Lucilius Accî?
Non ridet verfus Ennî gravitate minores,
Cùm de fe loquitur, non ut majore reprenfis? 55
Quid vetat et nofmet Lucilî fcripta legentes,
Quærere num illius, num rerum dura negârit
Verficulos natura magis factos, et euntes
Molliùs? ac fi quis pedibus quid claudere fenis
Hoc tantùm cententus, amet fcripfiffe ducentos 60
Ante cibum verfus, totidem conatus; (Etrufci
Quale fuit Cafsî rapido ferventius amni
Ingenium; capfis quem fama eft effe librifque
Ambuftum propriis) fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus ; fuerit limatior idem,
Quàm rudis, et Græcis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum feniorum turba: fed ille;
Si foret hoc noftrum fato dilatus in ævum?
Detereret fibi multa; recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur; et in verfu faciendo
Sæpe caput fcaberet, vivos et roderet ungues.
Sæpe ftylum vertas, iterum quæ digna legi fint
Scripturus: neque te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. an tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

63

70

75

Non ego. nam fatìs eft equitem mihi plaudere: ut audax,

Contemtis

« PredošláPokračovať »