Obrázky na stránke
PDF
ePub

CUM fuperioribus annis, partim propter fami

liaria negotia, partim amicorum caufa, in Flandriam me contuliffem, fumpfi mecum itineris comitem Q. Horatium Flaccum, autorem plurima urbanitatis, et fi quisquam, optimum virtutis ac fapientiæ magiftrum. Cujus cum magnam partem olim memoria mandaffem, juvabat cogitare, quam fit longe aliud, graviflima præcepta in animum demittere, quam fplendore folo verborum, quod adolefcentes folent, oblectari Quid multis? Vifus mihi fum in ifta folitudine librorum, nihil magnopere defiderare; Platonis quoque et Ariftotelis, a quibus exulabam, nihil domi præter molem reliquiffe. In quorum fcriptis plura, fed non magis neceffaria legerentur. E quibus, quæ ad vitam emendandam fpectant, non omifit Venufinus ille, fed contraxit. Sive, quemadmodum in Lyricis, grandi ac fublimi ore, aliquod fubinde oraculum pronuntiat: five, ut in Sermonibus, larga manu, virtutis ac juftitiæ præcepta fpargit. Juvabat in communi illa libertate, qua tum frui primum cœperamus, tractare hominem, qui fapientiæ nihil, prater ejus ufum, retineret. Quem non Academia, non porticus, non Epicuri hortulus, obnoxium haberct. Neque quicquam horum

egregiè præter cætera

Studeret, et tamen omnia hæc mediocriter, quodque præcipuum eft, intractabiles illos et fuperciliofos opinionum magiftros, nihil ultra virtutem docuiffe oftenderet. quæ morofo apparatu non ornatur, fed involvitur. Itaque ibam quotidiè deambulatum,

A +3

deambulatum, fæpe folus, uno hoc comite contentus. cumque prolixæ amicorum humanitati fubducere me poteram, fontem quemdam urbi patriæ vicinum petebam, qui non modo homines, fed ipfum quoque folem, excluderet. Ibi aut philofophorum vanitatem mecum admirabar, aut è Flacco in eandem aliquid fententiam legebam. Sæpè autem illud mecum cogitabam, qualis tum fuiffet fapientia, cum inter oves Hefiodus, ante omnes fectas eam Homerus excoluiffet. Cum Refpublicæ veteres, tefte Ariftotele, omnes leges, et quæcunque fcire virum bonum oportebat, paucis verficufis complecterentur, ut memoriæ fuccurrerent. Inter has cogitationes, vini hefterni pertæfus (nam quis hoc evadere in hac morum corruptelâ potest?) quantum luxuriæ deeffet, ad naturam provocabam, et contractâ leniter manu, gemmeam illam aquulam, quæ fub magno illo et patenti Jovis fornice, ad parentis terræ gremium allifa leniter ac fracta, cum dulciffimo fufurro trepidabat, incredibili cum voluptate hauriebam: tum buccellam panis filiginei et alteram, illo condimento imbuebam. Sæpe illa Euripidis mecum ruminans,

Ἐπεὶ τί δεῖ βροτοῖσι πλὴν δυοῖν μόνοιν,
Δημητρος ακτής, σωματός θ ̓ ὑδρηχός;

Ita rurfus ad lectionem me conferebam. Idem autem in philofophia eveniffe, quod in vita, videbam, Quam, cum homines nihil præter sapientiam fitirent, quifque ad finem fuum referebat. Poftquam vero alii cam otii, alii ingenii oblectationem feciffent, brevi tempore ad fatuitatem ufque profeciffe. Ita ad Diogenis dolium, Epicuri atomos, Hedoni

corum

corum voluptatem, Stoicorum mira et inopinata placita, perventum eft. Ut omittam difputationes vanas ac ineptas: mille familiarum nomina quarum aliæ in cœlo, aliæ in terra, tanquam afparagos aut bulbos, veritatem quærerent, quæ fubtilius inveftigando quam neceffe eft, offufcatur. Denique fuere, qui ne nihil agerent, flendo ac ridendo ab aliis divortium fecerunt. Ut jam propè præter imperitos nemo faperet. Neque in fcholis, fed in triviis, de honeftate, fortitudine, ac tempcrantia, quifque difputaret. Reliquis vero Satyra effet opus aut helleboro. Quorum alterum a medicis, alterum a feftivis hominibus fuit expectandum. Inter quos Horatius hic nofter, et Sillographus Timo, fuerunt. qui fastidiofis illis ac ineptis barbam vellicarunt, et cum maximo labore infanire docuerunt. Porro inter legendum evenit, ut dum fingula accuratiùs excuterem, fi quem locum aut corruptum, aut non rectè ab interpretibus acceptum notarem, in pugillares meos conjicerem, Inveni autem præter expectationem poft tot excellentes viros, plufcula, quæ diffimulanda non putarem. Præter alia, cum fummâ admiratione, tranfpofitiones quafdam, quas fugiffe tot præclaros viros ipfe vix credidi. et quæ folæ demereri hunc autorem fibi poterant. Quæ nunc omnia hac editione auximus. Eruditis hominibus qui in opere eodem maximâ cum curâ funt verfati, nihil detraximus. quibus contra plurimùm debere nos fatemur. Ac præfertim Dionyfio Lambino; viro Græce ac Latine accurate docto. Quare quæ ab iis optime funt fcripta, nec movemus nec repetimus. Non enim commentarium damus. Prætere?, Differtationem,

Differtationem, feu Libellum adjecimus. In quo plurima, ni fallor, quæ ad intimam autoris eruditionem fpectant, primi monuimus: ipfum a calumniis vindicavimus: inftitutum ejus, quod diverfæ eft fcientiæ, ad principium fuum revocavimus. Materiam formam, ac proprietates fcriptionis, excuffimus. Poftremò, ne antiquitati quidem omnia concedere voluimus Quod illius effe existimo, qui cum nihil fibi, veritati omnia tribuat, ilius fiduciâ, etiam judicium fuum contra temporis autoritatem, tueri audet.

HEIN SIUS.

Q. HORATI

!

« PredošláPokračovať »