Hic primum paribus nitens Cyllenius alis Misit, avi similis, quae circum litora, circum Haud aliter terras inter caelumque volabat Ut primum alatis tetigit magalia plantis, 260 Aenean fundantem arces ac tecta novantem Conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva Fecerat et tenui telas discreverat auro. Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem Regnator, caelum et terras qui numine torquet ; 270 Ipse haec ferre iubet celeres mandata per auras : Quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris ? Ascanium surgentem et spes heredis Iuli Debentur.” Tali Cyllenius ore locutus At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, 280 Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcesque relinquere terras, 290 285 Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, In partesque rapit varias perque omnia versat. Tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes 295 Imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos - quis fallere possit amantem ? - Detulit armari classem cursumque parari. Bacchatur, qualis commotis excita sacris Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: 305 “Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum Posse nefas, tacitusque mea decedere terra ? Quin etiam hiberno moliris sidere classem, Crudelis ? Quid ? si non arva aliena domosque te315 Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui -- Per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. 320 Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni Odere, infensi Tyrii; te propter eundem Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. 325 Quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater Destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? Luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat Lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: “Ego te, quae plurima fando Enumerare vales, numquam, regina, negabo Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Praetendi taedas aut haec in foedera veni. 340 Me si fata meis paterentur ducere vitam Auspiciis et sponte mea componere curas, Et recidiva manu posuissem Pergama victis. 345 Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes ; FRIEZE'S AENEID - 8 Quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 Invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris Me puer Ascanius capitisque iniuria cari, Nunc etiam interpres divum, Iove missus ab ipso Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. 360 Desine meque tuis incendere teque querelis : Italiam non sponte sequor." Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, Luminibus tacitis, et sic accensa profatur: 365 “Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit? 370 Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? Excepi et regni demens in parte locavi; 375 Amissam classem, socios a morte reduxi. “ Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, Nunc Lyciae sortes, nunc et love missus ab ipso Interpres divum fert horrida iussa per auras. Scilicet is superis labor est, ea cura quietos 380 Sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello; I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, 385 Et, cum frigida mors anima seduxerit artus, Omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. His medium dictis sermonem abrumpit, et auras Aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, 390 Linquens multa metu cunctantem et multa parantem Dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem Solando cupit et dictis avertere curas, 395 Multa gemens magnoque animum labefactus amore, Iussa tamen divum exsequitur, classemque revisit. Frondentesque ferunt remos et robora silvis 400 Infabricata, fugae studio. Migrantes cernas, totaque ex urbe ruentes. It nigrum campis agmen, praedamque per herbas 405 Convectant calle angusto; pars grandia trudunt Obnixae frumenta umeris ; pars agmina cogunt Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus, Quosve dabas gemitus, cum litora fervere late 410 Prospiceres arce ex summa, totumque videres Misceri ante oculos tantis clamoribus aequor ? |