Obrázky na stránke
PDF
ePub

Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo

Dextra feras.” Dixit, vaginaque eripit ensem 580 Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
Litora deseruere; latet sub classibus aequor;
Adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Et iam prima novo spargebat lumine terras 585 Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

Regina e speculis ut primum albescere lucem
Vidit et aequatis classem procedere velis,
Litoraque et vacuos sensit sine remige portus,

Terque quaterque manu pectus percussa decorum 590 Flaventesque abscissa comas “Pro Iuppiter! ibit

Hic" ait "et nostris inluserit advena regnis ?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
Deripientque rates alii navalibus? Ite,

Ferte citi flammas, date tela, impellite remos ! 595 Quid loquor? aut ubi sum? Quae mentem insania

mutat,
Infelix Dido? nunc te facta impia tangunt?
Tum decuit, cum sceptra dabas. - En dextra fidesque,
Quem secum patrios aiunt portare Penates,

Quem subiisse umeris confectum aetate parentem! 600 Non potui abreptum divellere corpus et undis

Spargere ? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? —
Verum anceps pugnae fuerat fortuna. - Fuisset;

Quem metui moritura ? Faces in castra tulissem, 605 Implessemque foros flammis, natumque patremque

Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem. —

“Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, Tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,

610 Et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,

Accipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput ac terris adnare necesse est,

Et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret: 615 At bello audacis populi vexatus et armis,

Finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
Auxilium imploret, videatque indigna suorum
Funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 620 Sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine

fundo.
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
Exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

Munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. 625 Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

Qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas

Imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque." 630

Haec ait, et partes animum versabat in omnes, Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei, Namque suam patria antiqua cinis ater habebat:

“ Annam cara mihi nutrix huc siste sororem. 635 Dic corpus properet fluviali spargere lympha,

Et pecudes secum et monstrata piacula ducat.
Sic veniat; tuque ipsa pia tege tempore vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,

Perficere est animus, finemque imponere curis, 640 Dardaniique rogum capitis permittere flammae."

Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.

At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, Sanguineam volvens aciem, maculisque trementes

Interfusa genas, et pallida morte futura, 645 Interiora domus inrumpit limina, et altos

Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile

Conspexit, paulum lacrimis et mente morata, 650 Incubuitque toro, dixitque novissima verba :

“Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat, Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi;

Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
655 Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;

Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
Felix, heu nimium felix, si litora tantum
Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae !”

Dixit, et, os impressa toro, "Moriemur inultae, 660 Sed moriamur” ait. “Sic, sic iuvat ire sub umbras.

Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis."
Dixerat; atque illam media inter talia ferro

Conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore 665 Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta Atria ; concussam bacchatur Fama

per

urbem. Lamentis gemituque et feminco ululatu Tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether.

Non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis 670 Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes

Culmina perque hominum volvantur perque deorum.

Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :

"Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? comitemne sororem
Sprevisti moriens ? Eadem me ad fata vocasses;
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date, vulnera lymphis

Abluam, et, extremus si quis super halitus errat, 685 Ore legam.” Sic fata gradus evaserat altos,

Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus

Deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. 690 Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit ;

Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem

Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo, 695 Quae luctantem animam nexosque resolveret artus.

Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem

Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. 700 Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,

Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput adstitit : "Hunc ego Diti
Sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo."

Sic ait, et dextra crinem secat : omnis et una 705 Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUINTUS

10

Interea medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae

Conlucent Aammis. Quae tantum accenderit ignem 5 Causa, latet; duri magno sed amore dolores

Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
Olli caeruleus supra caput adstitit imber,
Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta :
“Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?

Quidve, pater Neptune, paras ?" Sic deinde locutus 15 Colligere arma iubet validisque incumbere remis,

Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
"Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caclo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe

20

« PredošláPokračovať »