Obrázky na stránke
PDF
ePub

Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta 350 Vina refert moriens; hic furto fervidus instat.

Iamque ad Messapi socios tendebat.

Ibi ignem

Deficere extremum et religatos rite videbat Carpere gramen equos; breviter cum talia Nisus (Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri) 355 "Absistamus" ait, "nam lux inimica propinquat. Poenarum exhaustum satis est; via facta per hostes." Multa virum solido argento perfecta relinquunt Armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis 360 Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim Quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens, Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti, Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti;

Haec rapit, atque umeris nequiquam fortibus aptat. 365 Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt. Interea praemissi equites ex urbe Latina, Cetera dum legio campis instructa moratur, Ibant et Turno regi responsa ferebant,

370 Ter centum, scutati omnes, Volscente magistro.

Iamque propinquabant castris, muroque subibant,
Cum procul hos laevo flectentes limite cernunt,
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra

Prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.

375 Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Vol

[ocr errors]

scens:

'State, viri; quae causa viae? quive estis in armis?

Quove tenetis iter?" Nihil illi tendere contra,

Sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.

Obiciunt equites sese ad divortia nota

380 Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.

FRIEZE'S AENEID — 16

Silva fuit late dumis atque ilice nigra

Horrida, quam densi complerant undique sentes;
Rara per occultos lucebat semita calles.

Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda 385 Impediunt, fallitque timor regione viarum.

Nisus abit; iamque imprudens evaserat hostes Atque locos, qui post Albae de nomine dicti Albani— tum rex stabula alta Latinus habebatUt stetit, et frustra absentem respexit amicum. 390 "Euryale infelix, qua te regione reliqui?

395

400

405

410

Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvae?" Simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat.

Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus, cum clamor ad aures
Pervenit, ac videt Euryalum, quem iam manus omnis,
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis
Eripere? an sese medios moriturus in enses
Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,

Suspiciens altam Lunam et, sic voce precatur :
“Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
Astrorum decus et nemorum Latonia custos.
Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi,
Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi:

Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.”
Dixerat, et toto conixus corpore ferrum

Conicit. Hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.

Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
415 Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure.

420

Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque,
Stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro.

Saevit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
"Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
Persolves amborum" inquit; simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens,
425 Conclamat Nisus, nec se celare tenebris

Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem: "Me, me, adsum, qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli! mea fraus omnis; nihil iste nec ausus, Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor; 430 Tantum infelicem nimium dilexit amicum."

Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus
Transabiit costas et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit:
435 Purpureus veluti cum flos succisus aratro

Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur. At Nisus ruit in medios, solumque per omnes Volscentem petit, in solo Volscente moratur. 440 Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc

Proturbant. Instat non setius, ac rotat ensem
Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore

Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.

Tum super exanimum sese proiecit amicum 445 Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.

450

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet, imperiumque pater Romanus habebit. Victores praeda Rutuli spoliisque potiti, Volscentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto Exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa 455 Corpora seminecesque viros tepidaque recentem Caede locum et plenos spumanti sanguine rivos. Adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas.

Et iam prima novo spargebat lumine terras 460 Tithoni croceum linquens Aurora cubile; Iam sole infuso, iam rebus luce retectis, Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, Suscitat, aeratasque acies in proelia cogit Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras. 465 Quin ipsa arrectis visu miserabile

in hastis Praefigunt capita et multo clamore sequuntur

Euryali et Nisi.

Aeneadae duri murorum in parte sinistra

[ocr errors]

Opposuere aciem, nam dextera cingitur amni470 Ingentesque tenent fossas, et turribus altis

Stant maesti; simul ora virum praefixa movebant,
Nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem
Nuntia Fama ruit, matrisque adlabitur aures
475 Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit ;
Excussi manibus radii, revolutaque pensa.

Evolat infelix, et femineo ululatu,

Scissa comam, muros amens atque agmina cursu

Prima petit, non illa virum, non illa pericli

480 Telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: "Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae

Sera meae requies, potuisti linquere solam,
Crudelis? nec te, sub tanta pericula missum,

Adfari extremum miserae data copia matri?
485 Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis
Alitibusque iaces! nec te, tua funera mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi,
Veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
Urgebam et tela curas solabar aniles.

490 Quo sequar? aut quae nunc artus avulsaque membra
Et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te,
Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta?
Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
Conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro;
495 Aut tu, magne pater divum, miserere, tuoque
Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.'

Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnes
It gemitus; torpent infractae ad proelia vires.
500 Illam incendentem luctus Idaeus et Actor
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli

Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
Increpuit; sequitur clamor, caelumque remugit.
Accelerant acta pariter testudine Volsci,
Et fossas implere parant ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum, et scalis ascendere muros,
Qua rara est acies interlucetque corona

Non tam spissa viris. Telorum effundere contra 510 Omne genus Teucri ac duris detrudere contis, Adsueti longo muros defendere bello.

« PredošláPokračovať »