Obrázky na stránke
PDF
ePub

675 Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,
Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
Armati ferro et cristis capita alta corusci :
Quales aëriae liquentia flumina circum,
680 Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum,
Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
Inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentes.
Continuo Quercens et pulcher Aquicolus armis
685 Et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon
Agminibus totis aut versi terga dedere,
Aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae;
Et iam collecti Troes glomerantur eodem,
690 Et conferre manum et procurrere longius audent.
Ductori Turno, diversa in parte furenti.
Turbantique viros, perfertur nuntius, hostem.
Fervere caede nova, et portas praebere patentes.
Deserit inceptum, atque immani concitus ira
695 Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
Coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus
Aëra per tenerum, stomachoque infixa sub altum
700 Pectus abit; reddit specus atri vulneris undam
Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit
Aphidnum;

Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem, Non iaculo neque enim iaculo vitam ille dedisset —, 705 Sed magnum stridens contorta phalarica venit,

Fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga,

Nec duplici squama lorica fidelis et auro

Sustinuit; conlapsa ruunt immania membra.

Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. 710 Talis in Euboico Baiarum litore quondam

Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante Constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam Prona trahit, penitusque vadis inlisa recumbit; Miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; 715 Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit, Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. 720 Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae, Bellatorque animo deus incidit.

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit, Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, Portam vi multa converso cardine torquet, 725 Obnixus latis umeris, multosque suorum Moenibus exclusos duro in certamine linquit; Ast alios secum includit recipitque ruentes, Demens! qui Rutulum in medio non agmine regem Viderit inrumpentem, ultroque incluserit urbi, 730 Immanem veluti pecora inter inertia tigrim. Continuo nova lux oculis effulsit, et arma Horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae

Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit. Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra 735 Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens Emicat, et mortis fraternae fervidus ira

Effatur: "Non haec dotalis regia Amatae;

Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas."

740

[ocr errors]

Olli subridens sedato pectore Turnus: "Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram ; Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen." Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo Intorquet summis adnixus viribus hastam : 745 Excepere aurae; vulnus Saturnia Iuno Detorsit veniens, portaeque infigitur hasta. "At non hoc telum, mea quod vi dextera versat, Effugies; neque enim is teli nec vulneris auctor." Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem, 750 Et mediam ferro gemina inter tempora frontem Dividit impubesque immani vulnere malas. Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus; Conlapsos artus atque arma cruenta cerebro Sternit humi moriens, atque illi partibus acquis 755 Huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. Diffugiunt versi trepida formidine Troes; Et, si continuo victorem ea cura subisset, Rumpere claustra manu sociosque immittere portis, Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

760 Sed furor ardentem caedisque insana cupido Egit in adversos.

Principio Phalerim et succiso poplite Gygen Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas In tergum; Iuno vires animumque ministrat. 765 Addit Halym comitem et confixa Phegea parma; Ignaros deinde in muris Martemque cientes Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque vocantem Vibranti gladio conixus ab aggere dexter

770 Occupat; huic uno deiectum comminus ictu Cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum Vastatorem Amycum, quo non felicior alter

Ungere tela manu ferrumque armare veneno;

Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis, 775 Crethea Musarum comitem, cui carmina semper Et citharae cordi, numerosque intendere nervis ; Semper equos atque arma virum pugnasque canebat. Tandem ductores audita caede suorum

Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, 780 Palantesque vident socios hostemque receptum. Et Mnestheus "Quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit,

"Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis? Unus homo, et vestris, o cives, undique saeptus Aggeribus, tantas strages impune per urbem 785 Ediderit? iuvenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae veterumque deorum.

Et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?" Talibus accensi firmantur, et agmine denso Consistunt. Turnus paulatim excedere pugna 790 Et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda. Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno, Et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem Cum telis premit infensis; at territus ille,

Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga 795 Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra, Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque: Haud aliter retro dubius vestigia Turnus

Improperata refert, et mens exaestuat ira.

Quin etiam bis tum medios invaserat hostes,
800 Bis confusa fuga per muros agmina vertit;
Sed manus e castris propere coit omnis in unum,
Nec contra vires audet Saturnia Iuno
Sufficere; aëriam caelo nam Iuppiter Irim
Demisit, germanae haud mollia iussa ferentem,

805 Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum
Nec dextra valet; iniectis sic undique telis
Obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt,
S10 Discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo
Ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur et piceum - nec respirare potestas -
Flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus.
815 Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem ac mollibus extulit undis,
Et laetum sociis abluta caede remisit.

« PredošláPokračovať »