250 Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit. Tum breviter supera aspectans convexa 'precatur : "Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi Turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones, Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 255 Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo." Tantum effatus. Et interea revoluta ruebat Matura iam luce dies, noctemque fugarat, Principio sociis edicit, signa sequantur, Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se. Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor. Litora praecipere, et venientes pellere terra. Quisque suae tectique memor; nunc magna referto Dum trepidi, egressisque labant vestigia prima. 285 Haec ait, et secum versat, quos ducere contra, Qua vada non spirant nec fracta remurmurat unda, Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, Advertit subito proras, sociosque precatur: “Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; 295 Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso, Arrepta tellure semel." Quae talia postquam Effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 300 Spumantesque rates arvis inferre Latinis, Donec rostra tenent siccum et sedere carinae Omnes innocuae; sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat, 305 Solvitur, atque viros mediis exponit in undis; Fragmina remorum quos et fluitantia transtra Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit. 310 Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos, Occiso Therone, virum qui maximus ultro Aenean petit. Huic gladio perque aerea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum 315 Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta, Et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri 320 Nec validae iuvere manus genitorque Melampus, Tu quoque, flaventem prima lanugine malas. Alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: Protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem. 350 Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema, Et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit, Per varios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus; subit et Neptunia proles, Insignis Messapus equis. Expellere tendunt 355 Nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere venti Proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; Anceps pugna diu; stant obnixa omnia contra: 360 Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae Concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late Impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas, insuetos acies inferre pedestres, 365 Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci, Aspera quis natura loci dimittere quando Suasit equos; unum quod rebus restat egenis, Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris : "Quo fugitis, socii? per vos et fortia facta, 370 Per ducis Euandri nomen devictaque bella, Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, Fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostes Est via. Qua globus ille virum densissimus urget, Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. 375 Numina nulla premunt; mortali urgemur ab hoste Mortales; totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obice pontus; 380 Deest iam terra fugae; pelagus Troiamne petemus?" Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, Fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum, 268 VERGILI AENEIDOS Intorto figit telo, discrimina costis Per medium qua spina dabat; hastamque receptat Ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, 385 Ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, Dum furit, incautum crudeli morte sodalis, 390 Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit. At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas: Nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; 395 Te decisa suum, Laride, dextera quaerit, Semianimesque micant digiti ferrumque retractant. 405 Ac velut, optato ventis aestate coortis, Ille sedens victor flammas despectat ovantes : 410 Non aliter socium virtus coit omnis in unum, Teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque; |