Obrázky na stránke
PDF
ePub

415 Elatam in iugulum ; saxo ferit ora Thoantis,

Ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
Ut senior leto canentia lumina solvit,

Iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
420 Euandri. Quem sic Pallas petit ante precatus :

“Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, Fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.”

Audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus, 425 Arcadio infelix telo dat pectus inermum.

At non caede viri tanta perterrita Lausus,
Pars ingens belli, sinit agmina; primus Abantem
Oppositum interemit, pugnae nodumque moramque.

Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci, 430 Et vos, o Grais imperdita corpora, Teucri.

Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis;
Extremi addensent acies, nec turba moveri
Tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,

Hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas, 435 Egregii forma; sed quis fortuna negarat

In patriam reditus. Ipsos concurrere passus
Haud tamen inter se magni regnator Olympi;
Mox illos sua fata manent maiore sub hoste.

Interea soror alma monet succedere Lauso
440 Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.

Ut vidit socios: “Tempus desistere pugnae;
Solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
Debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.”

Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. 445 At, Rutulum abscessu, iuvenis tum iussa superba

Miratus stupet in Turno, corpusque per ingens
Lumina volvit, obitque truci procul omnia visu,

460

Talibus et dictis it contra dicta tyranni

“Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis,
450 Aut leto insigni; sorti pater aequus utrique est.

Toile minas." Fatus medium procedit in aequor.
Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.

Desiluit Turnus biiugis ; pedes apparat ire

Comminus. Utque leo, specula cum vidit ab alta 455 Stare procul campis meditantem in proelia taurum,

Advolat: haud alia est Turni venientis imago.
Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
Ire prior Pallas, si qua fors adiuvet ausum
Viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur
“Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,
Te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta,
Victoremque ferant morientia lumina Turni."

Audiit Alcides iuvenem, magnumque sub imo 465 Corde premit gemitum lacrimasque effundit inanes.

Tum Genitor natum dictis adfatur amicis : “Stat sua cuique dies; breve et inreparabile tempus Omnibus est vitae; sed famam extendere factis,

Hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis 470 Tot gnati cecidere deum ; quin occidit una

Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
Fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi."
Sic ait, atque oculos Rutulorum reicit arvis.

At Pallas magnis emittit viribus hastam, 475 Vaginaque cava fulgentem deripit ensem.

Illa volans, umeri surgunt qua tegmina summa,
Incidit, atque viam clipei molita per oras,
Tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.

Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
480 In Pallanta diu librans iacit, atque ita fatur:

"Aspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.'
Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
Quem pellis totiens obeat circumdata tauri,

Vibranti medium cuspis transverberat ictu,
48; Loricaeque moras et pectus perforat ingens.

Ille rapit calidum frustra de vulnere telum :
Una eademque via sanguis animusque sequuntur.
Corruit in vulnus; sonitum super arma dedere;

Et terram hostilem moriens petit ore cruento. 490

Quem Turnus super adsistens :
" Arcades, haec” inquit “memores mea dicta referte
Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,

Largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo
495 Hospitia." Et laevo pressit pede, talia fatus,

Exanimem, rapiens immania pondera baltei,
Impressumque nefas: una sub nocte iugali
Caesa manus iuvenum foede, thalamique cruenti,

Quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; 500 - Quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.

Nescia mens hominum fati sortisque futurae,
Et servare modum, rebus sublata secundis !
Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum

Intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque 505 Oderit. At socii multo gemitu lacrimisque

Impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
O dolor atque decus magnum rediture parenti!
Haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,

Cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos! 510 Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor

Advolat Aeneae, tenui discrimine leti
Esse suos; tempus versis succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio, latumque per agmen

Ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum 515 Caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis

Omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
Tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
Quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,

Viventes rapit, inferias quos immolet umbris, 520 Captivoque rogi perfundat sanguine flammas.

Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
Ille astu subit; at tremibunda supervolat hasta;
Et genua amplectens effatur talia supplex :

“ Per patrios Manes et spes surgentis Iuli
525 Te precor, hanc animam serves gnatoque patrique.

Est domus alta; iacent penitus defossa talenta
Caelati argenti; sunt auri pondera facti
Infectique mihi. Non hic victoria Teucrum

Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta." 530 Dixerat; Aeneas contra cui talia reddit :

“ Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
Gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus
Sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.

Hoc patris Anchisae Manes, hoc sentit lulus." 535 Sic fatus galeam laeva tenet, atque reflexa

Cervice orantis capulo tenus applicat ensem.

Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, Infula cui sacra redimibat tempora vitta,

Totus conlucens veste atque insignibus armis : 540 Quem congressus agit campo, lapsumque superstans

Immolat, ingentique umbra tegit; arma Serestus
Lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.

Instaurant acies Vulcani stirpe creatus

Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro. 545 Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram

Et totum clipei ferro deiecerat orbem ;

Dixerat ille aliquid magnum, vimque adfore verbo
Crediderat, caeloque animum fortasse ferebat,

Canitiemque sibi et longos promiserat annos; 550 Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,

Silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
Obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
Loricam clipeique ingens onus impedit hasta ;

Tum caput orantis nequiquam et multa parantis 355 Dicere deturbat terrae, truncumque tepentem

Provolvens super haec inimico pectore fatur:
"Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
Condet humo, patrioque onerabit membra sepulcro;

Alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
560 Unda feret, piscesque impasti vulnera lambent.

Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, Persequitur, fortemque Numam, fulvumque Camertem Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri

Qui fuit Ausonidum, et tacitis regnavit Amyclis. 565 Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt

Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
Pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
Tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:

Sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
570 Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei

Quadriiuges in equos adversaque pectora tendit.
Atque illi, longe gradientem et dira frementem
Ut videre, metu versi retroque ruentes

Effunduntque ducem, rapiuntque ad litora currus. 575

Interea biiugis infert se Lucagus albis
In medios, fraterque Liger; sed frater habenis
Flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Aeneas tanto fervore furentes ;
Inruit, adversa que ingens apparuit hasta.

FRIEZE'S AENEID - 18

« PredošláPokračovať »