Obrázky na stránke
PDF
ePub

55 Illi indignantēs māgno cum murmure montis

Circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce
Scēptra tenēns, mbllitque animos et temperat irās.
Ni faciat, maria ad terrās caelumque profundum
Quippe ferant rapidi sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omninotēns spēluncis abdidit ātris,
Hôc metuēns, mõlemque et montēs insuper altos
Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās.

Ad quem tum lūno supplex his vocibus ūsa est : 65 “Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rēx

Et mulcēre dedit fluctūs et tollere vento,
Gēns inimica mihi Tyrrhenum nāvigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victosque Penātēs :

Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs, 70 Aut age diversos et disice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae formā pulcherrima Dēiopēa,
Conubio iungam stabili propriamque dicābo,

Omnēs ut tēcum meritis pro tālibus annos 75

Exigat et pulchrā faciat tē prôle parentem."

Aeolus haec contrā : “Tuus, o rēgina, quid optés,
Explorāre labor; mihi iussa capessere fās est.
Tū mihi, quodcumque hoc rēgni, tū scēptra Iovemque

Conciliās, tū dās epulis accumbere divurn,
80 Nimbõrumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut āgmine facto,
Quá data porta, ruunt et terrās turbine perflant.

Incubuêre mari, totumque ā sēdibus imis 85 Una Eurusque Notusque ruunt crēberque procellis

Africus, et vāstos volvunt ad litora Auctūs.
Insequitur clāmorque virum stridorque rudentum.

FRIEZE'S AENEID – 3

Ēripiunt subito nūbēs caelumque diemque

Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat ātra. 90

Intonuēre poli, et crēbris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplò Aenēae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās

Tālia voce refert: "O terque quaterque beāti,
95 Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

Contigit oppetere ! 7 Danaum fortissime gentis
Týdidē! mēne Īliacis occumbere campis
Non potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā,

Saevus ubi Aeacidae tēlo iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdòn, ubi tot Simois correpta sub undis

Scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit ?”

Tālia iactanti strīdēns Aquilone procella
Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.

Franguntur rēmi; tum próra ávertit, et undis 105 Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mõns.

Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscēns
Terram inter fluctūs aperit; furit aestus harēnis.
Trēs Notus abreptās in saxa latentia torquet —
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Arās,
Dorsum immāne mari summo - trēs Eurus ab alto
In brevia et syrtēs urget - miserābile visū —
Inliditque vadis atque aggere cingit harēnae.
Unam, quae Lycios fidumane vehēbat Oronten,

IIO

Ipsius ante oculos ingēns ā vertice pontus
115 In puppim ferit : excutitur prõnusque magister

Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent rāri nantēs in gurgite vāstö,
Arma virum, tabulaeque, et Trora gaza per undās.
Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achätać,

1 20

Et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxis laterum compāgibus omnēs
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Intereā māgno miscēri murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sēnsit Neptūnus et imis

Stāgna refūsa vadis, graviter commõtus; et alto
Prospiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae toto videt aequore classem,

Fluctibus oppressos Troas caelique ruinä, 130 Nec latuēre doli frātrem lūnõnis et irae.

Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:

Tantane võs generis tenuit fidūcia vestri? lam caelum terramque meõ sine nūmine, Venti,

Miscēre, et tantās audētis tollere mõlēs? 135 Quos ego —! Sed mõtos praestat compānere fluctūs.

Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestro:
Non illī imperium pelagi saevumque tridentem,

Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa, 140 Vestrās, Eure, domās; illā sē iactet in aulā

Aeolus, et clauso ventorum carcere rēgnet."

Sic ait, et dicto citius tumida aequora plācat,
Collēctāsque fugat nūbēs sõlemque redūcit.

Cymothoē simul et. Triton adnixus acūto
145 Dētrūdunt nāvēs scopulo; levat ipse tridenti,

Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās.
Ac veluti māgno in populo cum saepe coorta est

Sēditio, saevitque animis ignobile vulgus, 150 Iamque facēs et saxa volant, furor arma ministrat;

Tum, pietāte gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexēre, silent, arrēctisque auribus adstant;
Ille rēgit dictis animos, et pectora mulcet:

Sic cūnctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciēns genitor caeloque invectus aperto

Flectit equos currūque volāns dat lõra secundo.

Dēfessi Aeneadae, quae proxima litora, cursū
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad õrās.

Est in sēcessū longo locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab alto

Frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductos;
Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice lātē

Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā;

Fronte sub adversā scopulis pendentibus antrum;
Intus aquae dulcēs vivõque sedilia saxo,
Nymphārum domus. Hic fessās non vincula nāvēs

Ulla tenent, unco non alligat ancora morsū. 170 Hūc septem Aenēās collēctis nāvibus omni

Ex numero subit; ac magno tellūris amore
Egressi optātā potiuntur Trões harēnā
Et sale tābentēs artūs in litore ponunt.

Ac primum silici scintillam excūdit Achātēs 175 Succēpitque ignem foliis atque ārida circum

Nūtrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cereāliaque arma
Expediunt fessi rērum, frūgēsqué receptās
Et torrēre parant flammis et frangere saxo.

Aenéās scopulum interea conscendit et omnem
Prospectum lātē pelagõ petit, Anthea si quem
Iactātum vento videat Phrygiāsque birêmēs,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.

Nāvem in conspectū nūllam, trēs litore cervos 185 Prospicit errantēs : hös tota armenta sequuntur

A tergo, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

180

Constitit hic, arcumque manū celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductorēsque ipsos primum, capita alta ferentes 190 Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem

Miscet agēns tēlis nemora inter frondea turbam ;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet

Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vina bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs

Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hēros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

“O socii- neque enim ignāri sumus ante malorum –

O passi graviūra, dabit deus his quoque finem. 200 Võs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs

Accēstis scopulos, vos et Cyclopia saxa
Experti: revocāte animos, maestumque timorem
Mittite; forsan et haec olim meminisse iuvābit.

Per varios cāsūs, per tot discrimina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās

Ostendunt; illic fās rēgna resurgere Troiae.
Dūrāte, et võsmet rēbus servāte secundis."

Tālia voce refert, cūrisque ingentibus aeger

Spem vultü simulat, premit altum corde dolorem. 210 Illi sē praedae accingunt dapibusque futūrīs :

Tergora diripiunt costis et viscera nūdant;
Pars in frūsta secant veribusque trementia figunt;
Litore aēna locant alii, flammāsque ministrant.

Tum victú revocant virēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

Postquam exēmpta famēs epulis mēnsaeque remotae,
Amissõs longõ sociös sermõne requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant,
Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātos.

« PredošláPokračovať »