Obrázky na stránke
PDF
ePub

Tres uno congressu, et maestum mittit Oniten, 515 Nomine Echionium matrisque genus Peridiae;

Hic fratres Lycia missos et Apollinis agris,
Et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae

Ars fuerat pauperque domus, nec nota potentum 520 Munera, conductaque pater tellure serebat.

Ac velut immissi diversis partibus ignes
Arentem in silvam et virgulta sonantia lauro;
Aut ubi decursu rapido de montibus altis

Dant sonitum spumosi amnes, et in aequora currunt 525 Quisque suum populatus iter: non segnius ambo

Aeneas Turn'usque ruunt per proelia ; nunc, nunc
Fluctuat ira intus; rumpuntur nescia vinci
Pectora; nunc totis in vulnera viribus itur.

Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem 530 Nomina, per regesque actum genus omne Latinos,

Praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
Excutit, effunditque solo: hunc lora et iuga subter
Provolvere rotae; crebro super ungula pulsu

Incita nec domini memorum proculcat equorum. 535 Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi

Occurrit, telumque aurata ad tempora torquet :
Olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
Dextera nec tua te, Graium fortissime, Cretheu,

Eripuit Turno; nec di texere Cupencum, 540 Aenea veniente, sui: dedit obvia ferro

Pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.

Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
Oppetere et late terram consternere tergo.

Occidis, Argivae quem non potuere phalanges
545 Sternere, nec Priami regnorum eversor Achilles ;

Hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida;

Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
Totae adeo conversae acies, omnesque Latini,

Omnes Dardanidae, Mnestheus, acerque Serestus, 550 Et Messapus equum domitor, et fortis Asilas,

Tuscorumque phalanx, Euandrique Arcades alae,
Pro se quisque viri summa nituntur opum vi;
Nec mora, nec requies; vasto certamine tendunt.

Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit, 555 Iret ut ad muros, urbique adverteret agmen

Ocius et subita turbaret clade Latinos.
Ille, ut vestigans diversa per agmina Turnum
Huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem

Immunem tanti belli atque impune quietam. 560 Continuo pugnae accendit maioris imago;

Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
Ductores, tumulumque capit, qua cetera Teucrum
Concurrit legio, nec scuta aut spicula densi

Deponunt. Celso medius stans aggere fatur: 565 Ne

qua

meis esto dictis mora-Iuppiter hac stat
Neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
Ni frenum accipere et victi parere fatentur,

Eruam, et aequa solo fumantia culmina ponam. 570 Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno

Nostra pati, rursusque velit concurrere victus ?
Hoc caput, o cives, haec belli summa nefandi.
Ferte faces propere, foedusque reposcite flammis."

Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes 575 Dant cuneum, densaque ad muros mole feruntur.

Scalae improviso subitusque apparuit ignis.
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
Ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit

580 Aeneas, magnaque incusat voce Latinum,

Testaturque deos iterum se ad proelia cogi,
Bis iam Italos hostes, haec iam altera foedera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia cives;

Urbem alii reserare iubent et pandere portas
585 Dardanidis, ipsumque trahunt in moenia regem;

Arma ferunt alii et pergunt defendere muros :
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
Vestigavit apes, fumoque implevit amaro;

Illae intus trepidae rerum per cerea castra
590 Discurrunt, magnisque acuunt stridoribus iras;

Volvitur ater odor tectis ; tum murmure caeco
Intus saxa sonant; vacuas it fumus ad auras.

Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,

Quae totam luctu concussit funditus urbem. 595 Regina ut tectis venientem prospicit hostem,

Incessi muros, ignes ad tecta volare,
Nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni:
Infelix pugnae iuvenem in certamine credit

Exstinctum, et, subito mentem turbata dolore,
600 Se causam clamat crimenque caputque malorum,

Multaque per maestum demens effata furorem,
Purpureos moritura manu discindit amictus,
Et nodum informis leti trabe nectit ab alta.

Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, 605 Filia prima manu flavos Lavinia crines

Et roseas laniata genas, tum cetera circum
Turba furit; resonant late plangoribus aedes.
Hinc totam infelix vulgatur fama per urbem.

Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, 610 Coniugis attonitus fatis urbisque ruina,

Canitiem immundo perfusam pulvere turpans
Multaque se incusat, qui non acceperit ante

Dardanium Aenean, generumque adsciverit ultro.

Interea extremo bellator in aequore Turnus 615 Palantes sequitur paucos iam segnior, atque

Iam minus atque minus successu laetus equorum.
Attulit hunc illi caecis terroribus aura
Commixtum clamorem, arrectasque impulit aures

Confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. 620 “Ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?

Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?"
Sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci

Aurigae currumque et equos et lora regebat,
625 Talibus occurrit dictis: "Hac, Turne, sequamur

Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
Sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis et proclia miscet;

Et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
630 Nec numero inferior, pugnae nec honore recedes.”

Turnus ad haec:
O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
Foedera turbasti teque haec in bella dedisti,

Et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo 635 Demissam tantos voluit te ferre labores ?

An fratris miseri letum ut crudele videres?
Nam quid ago, aut quae iam spondet fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem

Murranum, quo non superat mihi carior alter,
640 Oppetere, ingentem, atque ingenti vulnere victum.

Occidit infelix ne nostrum dedecus Ufens
Aspiceret ; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos — id rebus defuit unum —

Perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam ? 645 Terga dabo, et Turnum fugientem haec terra videbit?

Usque adeone mori miseri m est ? Vos o mihi Manes
Este boni, quoniam supe: i sversa voluntas.
Sancta ad vos anima ato istius inscia culpae
Descendam, magnorum

haud umquam indignus avorum.” 650 Vix ea fatus erat; meios volat, ecce, per hostes

Vectus equo spumante S ces, adversa sagitta
Saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
"Turne, in te suprema si us; miserere tuorum.

Fulminat Aeneas armis, summasque minatur 655 Deiecturum arces Italur excidioque daturum ;

Iamque faces ad tecta vi int. In te ora Latini,
In te oculos referunt; r.ssat rex ipse Latinus,
Quos generos vocet, au* :uae sese ad foedera flectat.

Praeterea regina, tui firma, dextra
660 Occidit ipsa sua, luce.. i exterrita fugit.

Soli pro portis Messa it acer Atinas
Sustentant aciem ; ci hos utrimque phalanges
Stant densae, strictisqı , eges mucronibus horret

Ferrea; tu currum der in gramine versas." 665 Obstipuit varia cca u imagine rerum

Turnus, et obtutu tac, etit; aestuat ingens
Uno in corde pudor mor que insania luctu
Et furiis agitatus amor c. conscia virtus.

Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, 670 Ardentes oculorum orbes ad moenia torsit

Turbidus, eque rotis magram respexit ad urbem.
Ecce autem, flammis inter tabulata volutus
Ad caelum undabat vertex turrimque tenebat,

Turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse 675 Subdideratque rotas pontesque instraverat altos.

"Iam iam fata, soror, superant; absiste morari;
Quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur.

« PredošláPokračovať »