Obrázky na stránke
PDF
ePub

His actis aliud Genitor secum ipse volutat,

Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. 845 Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,

Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revin xit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.

Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
850 Apparent, acuuntque metum mortalibus aegris,

Si quando letum horrificum morbosque deum rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.

Harum unam celerem demisit ab aethere summo

Iuppiter, inque omen Iuturnae occurrere iussit. 855 Illa volat, celerique ad terram turbine fertur.

Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
Armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,

Stridens et celeres incognita transilit umbras; 860 Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.

Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
Alitis in parvae subitam collecta figuram,
Quae quondam in bustis aut culminibus desertis

Nocte sedens serum canit importuna per umbras: 865 Hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora

Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Illi membra novus solvit formidine torpor,
Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.

At, procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, 870 Infelix crines scindit Iuturna solutos,

Unguibus ora soror foedans et pectora pugnis :

“Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare Aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem

Arte morer? talin' possum me opponere monstro ? 875 Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,

Obscenae volucres; alarum verbera nosco
Letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
Magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit?

Quo vitam dedit aeternam ? cur mortis adempta est 880 Condicio? Possem tantos finire dolores

Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscat

Terra mihi, Manesque deam demittat ad imos !” 885 Tantum effata, caput glauco contexit amictu,

Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

Aeneas instat contra telumque coruscat Ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur: “Quae nunc deinde mora est, aut quid iam, Turne,

retractas?
890 Non cursu, saevis certandum est comminus armis.

Verte omnes tete in facies, et contrahe, quidquid
Sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
Astra sequi, clausumque cava te condere terra.”
Ille caput quassans :

"Non me tua fervida terrent 895 Dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.”

Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis;

Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
900 Qualia nunc hominum producit corpora tellus;

Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens et cursu concitus heros.
Sed neque currentem se nec cognoscit euntem,

Tollentemve manus saxumque immane moventem ; 905 Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.

Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.

[ocr errors]

Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit

Nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
910 Velle videmur, et in mediis conatibus aegri

Succidimus; non lingua valet, non corpore notae
Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur :
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,

Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
915 Vertuntur varii: Rutulos aspectat et urbem,

Cunctaturque metu, telumque instare tremescit ;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt aurigamve sororem.

Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
920 Sortitus fortunam oculis, et corpore toto

Eminus intorquet. Murali concita numquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar

Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
925 Loricae et clipei extremos septemplicis orbes.

Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit

Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
930 Ille humiles supplexque oculos dextramque pre-

cantem Protendens “ Equidem merui, nec deprecor" inquit; “Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis Tangere cura potest, oro, - fuit et tibi talis

Anchises genitor — Dauni miserere senectae,
935 Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,

Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx:
Ulterius ne tende odiis.” Stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;

940 Et iam iamque magis cunctantem flectere sermo

Coeperat, infelix umero cum apparuit alto
Balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus

Straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. 945 Ille, oculis postquam saevi monumenta doloris

Exuviasque hausit, furiis accensus, et ira
Terribilis : “Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi ? Pallas te hoc vulnere, Pallas

Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit." 950

Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit Fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra, Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

NOTES

BOOK I

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et egressus silvis, vicina coëgi
Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis.

The above verses are usually placed, in the editions of Virgil, at the begin. ning of the Aeneid, but printed in a form different from that of the text, as an indication that there is a question as to their authenticity, and as to their proper connection with the poem. They were known to Servius, the great commentator on Virgil, and seem not unworthy of the poet. But, on the other hand, the lines are not found in the best manuscripts, while "all antiquity,” as Ribbeck says, “recognizes the words arma virumque as the beginning of the poem.” They were thus understood by Propertius and quoted by Ovid, contemporaries practically of the poet, and by the later writers, Martial and Persius. It is possible that these four lines were prefixed by the poet to one or more copies of the first book presented to personal friends. At any rate, although they may be Virgilian, they should not form part of the text.

Trans. : 'I, that poet who formerly tuned my song with the slender pipe, and (then) coming forth from the wood (i.e. dismissing sylvan or pastoral themes) taught the neighboring fields to fulfill the desire of the husbandman, however greedy (i.e. made his labors fruitful through the teachings of my poems on husbandry), a work (of song) acceptable to the tillers of the soil : yet now sing the bristling arms of Mars.'

ego: sc. cano.

vicina : “neighboring,' near by the woods, implying that the subjects of the Bucolics and Georgics are nearly related.

horrentia : the idea of “terrible' or • dreadful’is occasionally associated, as perhaps here, with the literal meaning of horrens.

« PredošláPokračovať »