Obrázky na stránke
PDF
ePub

55 Illi indignantēs māgno cum murmure montis

Circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce
Scēptra tenēns, ciollitque animos et temperat irās.
Ni faciat, maria at terrās caelumque profundum

Quippe ferant rapidi sēcum verrantque per aurās. 60 · Sed pater omninotēns spēluncis abdidit ātris,

Höc metuēns, mõlemque et montēs insuper altos
Imposuit, rēgemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās.

Ad quem tum Iūno supplex bis vocibus ūsa est : 65

"Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rēx
Et mulcēre dedit fluctūs et tollere vento,
Gēns inimica mihi Tyrrhenum nāvigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victõsque Penātēs :

Incute vim ventis summersāsque obrue puppēs, 70 Aut age diversos et disice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae formā pulcherrima Dēiopia,
Conubio iungam stabili propriamque dicābo,

Omnēs ut tēcum meritis pro tālibus annos
75 Exigat et pulchrā faciat të prôle parentem."

Aeolus haec contrā: "Tuus, ō rēgina, quid optēs,
Explorāre labor; mihi iussa capessere fās est.
Tū mihi, quodcumque hoc rēgni, tū scéptra Iovemque
Conciliās, tū dās epulis accumbere divum,
Nimborumque facis tempestātumque potentem.”

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
Impulit in latus; ac ventī, velut āgmine facto,
Quá data porta, ruunt et terrās turbine perfilant.
Incubuere mari, totumque ā sēdibus imis
Ună Eurusque Notusque ruunt crēberque procellis
Africus, et vāstos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clāmorque virum stridorque rudentum.

FREZE'S AENEID -3

Ēripiunt subito nūbēs caelumque diemque

Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat ātra. 90 Intonuēre poli, et crēbris micat ignibus aethēr,

Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplò Aenēae solvuntur frigore membra ;
Ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās

Tālia voce refert :. “O terque quaterque beāti,
95 Quis ante ora patrum Trõiae sub moenibus altis

Contigit oppetere ! 7 Danaum fortissime gentis
Tydide! mēne Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā,

Saevus ubi Aeacidae tēlo iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdon, ubi tot Simoīs correpta sub undis

Scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?”

Tālia iactanti stridens Aquilone procella
Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.

Franguntur rēmi; tum prora āvertit, et undis 105 Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.

Hi summo in fluctú pendent, his unda dehiscēns
Terram inter fluctūs aperit; furit aestus harēnis.
Trēs Notus abreptās in saxa latentia torquet -
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Arās,
Dorsum immāne mari summo — trēs Eurus ab alto
In brevia et syrtēs urget — miserābile visū –
Inlidi que vadis atque aggere cingit harēnae.
Unam, quae Lycios fidumque vebebat Oronten,

Ipsius ante oculos ingēns ā vertice pontus
115 In puppim ferit : excutitur prõnusque magister

Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent räri nantēs in gurgite västö,
Arma virum, tabulaeque, et Trõra gaza per undās.
Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achátat,

IIO

I 20

Et quā vectus Abās, et qua grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxis laterum compāgibus omnēs
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Intereā māgno miscēri murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sēnsit Neptūnus et imis

Stāgna refūsa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae toto videt aequore classem,

Fluctibus oppressos Troas caelique ruina, 130 Nec latuēre doli frātrem Iūnõnis et irae.

Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:

“ Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? Iam caelum terramque meo sine nūmine, Venti,

Miscēre, et tantās audētis tollere mõlēs? 135 Quos ego -! Sed mõtās praestat componere fluctūs.

Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestrā:
Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,

Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa, 140 Vestrās, Eure, domās; illā sē iactet in aula

Aeolus, et clausā ventorum carcere rēgnet."

Sic ait, et dicto citius tumida aequora plācat,
Collēctāsque fugat nūbēs sõlemque redūcit.

Cymothoē simul et Triton adnixus acūto
145 Dētrūdunt nāvēs scopulo; levat ipse tridenti,

Et västās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās.
Ac veluti māgno in populo cum saepe coorta est

Sēditio, saevitque animis ignobile vulgus, 150 Iamque facēs et saxa volant, furor arma ministrat; . Tum, pietāte gravem ac meritis si forte virum quem Conspexêre, silent, arrēctisque auribus adstant; Ille rēgit dictis animos, et pectora mulcet:

Sic cūnctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciēns genitor caeloque invectus aperto

Flectit equos currūque volāns dat lõra secundo.

Dēfessi Aeneadae, quae proxima litora, cursū
Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad orās.

Est in sēcessū longo locus. Insula portum 160 Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab alto

Frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductos;
Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice lātē

Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165 Dēsuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā;

Fronte sub adversā scopulis pendentibus antrum;
Intus aquae dulcēs vivõque sedilia saxo,
Nympharum domus. Hic fessās non vincula nāvēs

Ulla tenent, unco non alligat ancora morsū. 170 Hūc septem Aenēās collēctis nāvibus omni

Ex numero subit; ac māgno tellūris amore
Egressi optātā potiuntur Trões harēnā
Et sale tābentēs artūs in litore ponunt.

Ac primum silici scintillam excūdit Achātēs 175 Succēpitque ignem foliis atque ārida circum

Nūtrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cereāliaque arma
Expediunt fessi rērum, frūgēsque receptās
Et torrēre parant flammis et frangere saxo.

Aenēās scopulum intereā cānscendit et omnem
Prospectum lātē pelagõ petit, Anthea si quem
Iactātum vento videat Phrygiasque birēmēs,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.

Nāvem in conspectū nüllam, trēs litore cervos 185 Prospicit errantēs: hos tota armenta sequuntur

A tergo, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

180

200

Constitit hic, arcumque manù celerēsque sagittās
Corripuit, fidus quae tēla gerebat Achātēs,

Ductorēsque ipsos primum, capita alta ferentēs 190 Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem

Miscet agēns tēlis nemora inter frondea turbam;
Nec prius absistit, quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet

Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vina bonus quae deinde cadis onerārat Acestēs

Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hēros,
Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

“O socii — neque enim ignārisumus ante malorum
O passi graviūra, dabit deus his quoque finem.
Võs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs
Accēstis scopulos, vos et Cyclòpia saxa
Experti: revocāte animos, maestumque timorem
Mittite : forsan et haec olim meminisse iuvābit.

Per varios cāsūs, per tot discrimina rērum 205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quietās

Ostendunt; illic fās rēgna resurgere Troiae.
Dūrāte, et võsmet rēbus servāte secundis."

Tālia võce refert, cūrisque ingentibus aeger
Spem vultū simulat, premit altum corde dolorem.
Illi sē praedae accingunt dapibusque futūrīs :
Tergora diripiunt costis et viscera nūdant;
Pars in frūsta secant veribusque trementia figunt;
Litore aēna locant alii, flammāsque ministrant.

Tum victū revocant vīrēs, fūsique per herbam 215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

Postquam exēmpta famēs epulis mensaeque remotae,
Amissõs longõ sociös sermone requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere crēdant,
Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātos.

210

« PredošláPokračovať »