Obrázky na stránke
PDF
ePub

220 Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Oronti,

Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum
Fāta Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs 225 Litoraque et lātos populos, sic vertice caeli

Constitit et Libyae défixit lūmina rēgnis.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculos suffūsa nitentēs

Adloquitur Venus: “O qui rēs hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuēre, quibus, tot funera passīs,
Cūnctus ob Italiam terrārum clauditur orbis ?
Certē hinc Romānos õlim, volventibus annis,
Hinc fore ductõrēs, revocāto ā sanguine Teucri,
Qui mare, qui terrās omni dicione tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Troiae trīstēsque ruinās

Sõlābar, fātis contrāria fāta rependēns;
240 Nunc eadem fortūna viros tot cāsibus āctos

Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, laborum?

“Antēnor potuit, mediis ēlāpsus Achivis, Illyricos penetrāre sinūs atque intima tūtus

Rēgna Liburnorum, et fontem superāre Timāvi, 245 Unde per öra novem vāsto cum murmure montis

It mare prõruptum et pelagõ premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit

Troïa, nunc placida compostus pāce quiēscit. 250 Nõs, tua prõgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,

Nāvibus, infandum ! āmissis, ūnius ob iram

Prodimur atque Italis longē disiungimur õris.
Hic pietātis honos ? sic nos in scēptra reponis?"

Olli subridēns hominum sator atque deorum 255 Vultū, quo caelum tempestātēsque serēnat,

Oscula libāvit nātae, dehinc tālia fātur:

“Parce metū, Cytherēa, manent immõta tuorum
Fāta tibi. Cernēs urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli
Māgnanimum Aenēan ; neque mê sententia vertit.
Hic tibi — fābor enim, quando haec tē cūra remordet,
Longius et volvēns fātorum arcāna movēbo-
Bellum ingēns geret Italia, populosque ferocēs

Contundet, mõrēsque viris et moenia põnet, 265 Tertia dum Latio rēgnantem viderit aestās,

Ternaque trānsierint Rutulis hīberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen lūlo
Additur - Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgno --

Trigintā māgnos volvendis mēnsibus orbės 270 Imperio explēbit, rēgnumque ab sēde Lavini

Trānsferet, et longam multā vi mūniet Albam.

“Hic iam ter centum totos rēgnābitur annos Gente sub Hectoreā, donec rēgina sacerdos

Mārte gravis geminam partū dabit Ilia prõlem. 275 Inde lupae fulvo nūtricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet
Moenia Romānosque suo dē nomine dicet.
His ego nec mētās rērum nec tempora pono;

Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno, 280 Quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,

Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Romānos, rērum dominos, gentemque togātam.

"Sic placitum. Veniet lūstris lābentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.

Nāscētur pulchrā Trõiānus origine Caesar,
Imperium Oceano, fāmam qui terminet astris,
Iūlius, ā māgno dēmissum nomen Iūlo.

Hunc tū õlim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipiēs sēcūra; vocābitur hic quoque võtis.

Aspera tum positis mītēscent saecula bellis;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remo cum frātre Quirinus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compāgibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus 295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnis

Post tergum nódis fremet horridus õre cruento.”

Haec ait, et Mājā genitum dēmittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs

Hospitio Teucrīs, nē fāti nescia Dido
300 Finibus arceret. Volat ille per āëra māgnum

Rēmigio ālārum, ac Libyae citus adstitit oris.
Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis rēgina quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305 At pius Aenéās, per noctem plūrima volvēns,

Ut primum lūx alma data est, exire locosque
Explorāre novos, quās vento accesserit örās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene,

Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexo nemorum sub rūpe cavātā

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse ūno graditur comitātus Achātē,
Bina manū lāto crispāns hastilia ferro.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
315 Virginis os habitumque gerēns et virginis arma,

Spartānae, vel quālis equos Thrēissa fatigat

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Námque umeris dē more habilem suspenderat arcum

Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventīs, 320 Nūda genū, nödöque sinūs collēcta fluentés.

Ac prior “ Heus," inquit, “iuvenēs, mõnstrāte, meārum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetrā et maculosae tegmine lyncis,

Aut spūmantis apri cursum clāmore prementem." 325 Sic Venus; et Veneris contrā sic filius õrsus :

"Nūlla tuarum audita mihi neque visa sororum,
0-quam të memorem, virgo? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec vox hominem sonat; o dea certē,

An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna ? 330 Sis félix, nostrumque levés, quaecumque, laborem,

Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris lactēmur, doceás; ignāri hominumque locorumque Errāmus, vento, hūc vāstis et fluctibus acti.

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.” 335

Tum Venus: “Haud equidem tāli mē dignor honore;
Virginibus Tyriis mõs est gestāre pharētram,
Purpureoque altē sūrās vincīre cothurno.
Pūnica rēgna vidēs, Tyrios et Agēnoris urbem ;

Sed finēs Libyci, genus intrāctābile bello. 340 Imperium Dido Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
Ambāgés; sed summa sequar fastigia rērum.
Huic coniūnx Sợchaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum, et māgno miserae dilēctus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat

Öminibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amore

350 Clam ferro incautum superat, sēcūrus amõrum

Germānae; factumque diū cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imāgo

Coniugis, āra modis attollēns pallida miris; 355 Crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferro

Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellure reclūdit

Thēsauros, ignotum argenti pondus et auri. 360 "His commõta fugam Dido sociosque parābat.

Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni
Aut metus ācer erat; nāvēs, quae forte parātae,
Corripiunt, onerantque auro; portantur avāri

Pygmalionis opēs pelago; dux fēmina facti. 365 Dēvēnēre locos, ubi nunc ingentia cernis

Moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,
Mercātique solum, facti de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.

Sed võs qui tandem, quibus aut vēnistis ab oris, 370 Quove tenētis iter?”

Quaerenti tālibus ille
Suspīrāns imõque trahēns ā pectore vocem:

“O dea, sī primā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrõrum audire laborum,

Ante diem clausā compõnet Vesper Olympo. 375 Nos Trõiā antiquā, si vestrās forte per aurēs

Trõiae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte suā Libycis tempestās appulit örīs.
Sum pius Aenēās, raptos qui ex hoste Penātēs

Classe vehā mēcum, fāmā super aethera nõtus. 380 Italiam quaerő patriam et genus ab Iove summo.

Bis dēnis Phrygium conscendi nāvibus aequor,

« PredošláPokračovať »