Obrázky na stránke
PDF
ePub

220 Praecipue pius Aenēās nunc acris Oronti, Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō
Despiciens mare velivolum terrasque iacentes
225 Litoraque et lätōs populos, sic vertice caeli
Constitit et Libyae defixit lūmina rēgnīs.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculōs suffūsa nitentēs
Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque
230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrés,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuere, quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romānōs ōlim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductōrēs, revocatō a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terrās omnī diciōne tenerent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hōc equidem occāsum Trōiae trīstēsque ruinās
Sōlabar, fātis contraria fata rependens;

240 Nunc eadem fortūna virōs tot casibus actōs

Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, labōrum?

"Antenor potuit, mediis ēlāpsus Achivis,

Illyricōs penetrare sinus atque intima tūtus

Regna Liburnōrum, et fontem superare Timāvi,
245 Unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
It mare prōruptum et pelagō premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locavit
Teucrōrum, et genti nomen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placidā compostus pāce quiescit.
250 Nōs, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
Navibus, infandum! amissīs, ūnius ob iram

Prōdimur atque Italīs longē disiungimur ōrīs.
Hic pietatis honōs? sic nos in sceptra repōnis?"
Olli subridens hominum sator atque deōrum
255 Vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat,
Oscula libavit natae, dehinc tālia fätur:

"Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernes urbem et promissa Lavini Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli

260 Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.
Hic tibi fäbor enim, quando haec te cura remordet,
Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō-
Bellum ingens geret Italia, populōsque ferōcēs
Contundet, mōrēsque viris et moenia pōnet,
265 Tertia dum Latiō rēgnantem viderit aestās,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iülō
Additur-Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgnō-
Trigintā magnōs volvendis mensibus orbēs
270 Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multă vi mūniet Albam.

"Hic iam ter centum tōtōs rēgnabitur annōs Gente sub Hectorea, donec rēgina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus.

Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet Moenia Romānōsque suō de nomine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno, 280 Quae mare nunc terrasque metū caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fovēbit Romānōs, rerum dominos, gentemque togātam.

Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Trōiānus origine Caesar,
Imperium Oceanō, fāmam qui terminet astrīs,
Iūlius, ā māgnō demissum nōmen Iūlō.

Hunc tu ōlim caelo, spoliis Orientis onustum,
290 Accipies sēcūra; vocabitur hic quoque võtis.
Aspera tum positis mītēscent saecula bellis ;
Cana Fides, et Vesta, Remō cum fratre Quirinus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compagibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs
Post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.”
Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs
Hospitiō Teucris, nē fāti nescia Didō

300 Finibus arceret. Volat ille per aëra māgnum
Remigiō ālārum, ac Libyae citus adstitit ōris.
Et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poeni
Corda volente deō; in primis rēgīna quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns, Ut primum lūx alma data est, exire locōsque Explōrāre novos, quas ventō accesserit öōrās, Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse unō graditur comitatus Achātē, Bina manu lātō crispāns hastilia ferrō. Cui mater media sesē tulit obvia silvā,

315 Virginis ōs habitumque gerens et virginis arma, Spartanae, vel qualis equōs Thrēissa fatigat

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. Namque umeris de mōre habilem suspenderat arcum Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genu, nõdõque sinus collecta fluentes.

325

335

Ac prior "Heus," inquit, “iuvenēs, mōnstrāte, meārum
Vidistis si quam hic errantem forte sorōrum,
Succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamōre prementem."
Sic Venus; et Veneris contrā sie filius ōrsus:
"Nūlla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum,
Ö-quam të memorem, virgō? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec vōx hominem sonat; ō dea certē,
An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna?
Sis felix, nostrumque levés, quaecumque, laborem,
Et, quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōris
Iactemur, doceās; ignāri hominumque locōrumque
Erramus, vento, huc vāstīs et fluctibus acti.

Multa tibi ante ārās nostra cadet hostia dextrā.”
Tum Venus: "Haud equidem tāli me dignor honōre;
Virginibus Tyriis mõs est gestare pharētram,
Purpureoque altē sūrās vincire cothurnō.
Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agenoris urbem;
Sed fines Libyci, genus intractabile bellō.
340 Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiens. Longa est iniuria, longae Ambāgēs; sed summa sequar fastigia rerum. Huic coniunx Sychacus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magnō miserae dilectus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat Öminibus. Sed rēgna Tyri germānus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quōs inter medius venit furor. Ille Sychaeum Impius ante ārās atque auri caecus amōre

350 Clam ferrō incautum superat, sēcūrus amōrum
Germanae; factumque diu cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imagō
Coniugis, ōra modis attollens pallida miris;
355 Crūdēlēs ārās trãiectaque pectora ferro
Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
Auxiliumque viae veteres tellure recludit
Thesaurōs, ignotum argenti pondus et auri.
"His commōta fugam Didō sociosque parābat.
Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni
Aut metus acer erat; nāvēs, quae forte parātae,
Corripiunt, onerantque aurō; portantur avārī
Pygmalionis opēs pelagō; dux fēmina factī.
365 Dēvēnēre locos, ubi nunc ingentia cernis

360

Moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, Mercatique solum, factī dē nōmine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergō. Sed vōs qui tandem, quibus aut vēnistis ab ōris, 370 Quove tenētis iter?"

375

Quaerenti talibus ille
Suspirāns imōque trahēns ā pectore vōcem:
"O dea, si prīmā repetēns ab origine pergam,
Et vacet annālēs nostrōrum audire labōrum,
Ante diem clausō compōnet Vesper Olympō.
Nōs Troia antiqua, si vestras forte per aurēs
Trōiae nomen iit, diversa per aequora vectōs
Forte sua Libycis tempestas appulit ōrīs.

Sum pius Aenēās, raptōs qui ex hoste Penātēs Classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus. 380 Italiam quaerō patriam et genus ab Iove summō. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,

« PredošláPokračovať »