220 Praecipue pius Aenēās nunc acris Oronti, Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō Despiciens mare velivolum terrasque iacentes 225 Litoraque et lätōs populos, sic vertice caeli Constitit et Libyae defixit lūmina rēgnīs. Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās Tristior et lacrimis oculōs suffūsa nitentēs Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrés,
Quid meus Aenēās in tē committere tantum, Quid Trões potuere, quibus, tot funera passis, Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romānōs ōlim, volventibus annis, 235 Hinc fore ductōrēs, revocatō a sanguine Teucri, Qui mare, qui terrās omnī diciōne tenerent, Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit? Hōc equidem occāsum Trōiae trīstēsque ruinās Sōlabar, fātis contraria fata rependens;
240 Nunc eadem fortūna virōs tot casibus actōs
Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, labōrum?
"Antenor potuit, mediis ēlāpsus Achivis,
Illyricōs penetrare sinus atque intima tūtus
Regna Liburnōrum, et fontem superare Timāvi, 245 Unde per ōra novem vāstō cum murmure montis It mare prōruptum et pelagō premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locavit Teucrōrum, et genti nomen dedit armaque fixit Troïa, nunc placidā compostus pāce quiescit. 250 Nōs, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, Navibus, infandum! amissīs, ūnius ob iram
Prōdimur atque Italīs longē disiungimur ōrīs. Hic pietatis honōs? sic nos in sceptra repōnis?" Olli subridens hominum sator atque deōrum 255 Vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat, Oscula libavit natae, dehinc tālia fätur:
"Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernes urbem et promissa Lavini Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli
260 Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi fäbor enim, quando haec te cura remordet, Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō- Bellum ingens geret Italia, populōsque ferōcēs Contundet, mōrēsque viris et moenia pōnet, 265 Tertia dum Latiō rēgnantem viderit aestās, Ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iülō Additur-Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgnō- Trigintā magnōs volvendis mensibus orbēs 270 Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini Transferet, et longam multă vi mūniet Albam.
"Hic iam ter centum tōtōs rēgnabitur annōs Gente sub Hectorea, donec rēgina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus.
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet Moenia Romānōsque suō de nomine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno, 280 Quae mare nunc terrasque metū caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fovēbit Romānōs, rerum dominos, gentemque togātam.
Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās
285 Servitio premet ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Trōiānus origine Caesar, Imperium Oceanō, fāmam qui terminet astrīs, Iūlius, ā māgnō demissum nōmen Iūlō.
Hunc tu ōlim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipies sēcūra; vocabitur hic quoque võtis. Aspera tum positis mītēscent saecula bellis ; Cana Fides, et Vesta, Remō cum fratre Quirinus, Iūra dabunt; dirae ferro et compagibus artis Claudentur Belli portae; Furor impius intus 295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs Post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.” Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs Hospitiō Teucris, nē fāti nescia Didō
300 Finibus arceret. Volat ille per aëra māgnum Remigiō ālārum, ac Libyae citus adstitit ōris. Et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poeni Corda volente deō; in primis rēgīna quiētum Accipit in Teucros animum mentemque benignam.
At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns, Ut primum lūx alma data est, exire locōsque Explōrāre novos, quas ventō accesserit öōrās, Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse unō graditur comitatus Achātē, Bina manu lātō crispāns hastilia ferrō. Cui mater media sesē tulit obvia silvā,
315 Virginis ōs habitumque gerens et virginis arma, Spartanae, vel qualis equōs Thrēissa fatigat
Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. Namque umeris de mōre habilem suspenderat arcum Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genu, nõdõque sinus collecta fluentes.
Ac prior "Heus," inquit, “iuvenēs, mōnstrāte, meārum Vidistis si quam hic errantem forte sorōrum, Succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis, Aut spumantis apri cursum clamōre prementem." Sic Venus; et Veneris contrā sie filius ōrsus: "Nūlla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum, Ö-quam të memorem, virgō? namque haud tibi vultus Mortālis, nec vōx hominem sonat; ō dea certē, An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna? Sis felix, nostrumque levés, quaecumque, laborem, Et, quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōris Iactemur, doceās; ignāri hominumque locōrumque Erramus, vento, huc vāstīs et fluctibus acti.
Multa tibi ante ārās nostra cadet hostia dextrā.” Tum Venus: "Haud equidem tāli me dignor honōre; Virginibus Tyriis mõs est gestare pharētram, Purpureoque altē sūrās vincire cothurnō. Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agenoris urbem; Sed fines Libyci, genus intractabile bellō. 340 Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta,
Germānum fugiens. Longa est iniuria, longae Ambāgēs; sed summa sequar fastigia rerum. Huic coniunx Sychacus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magnō miserae dilectus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat Öminibus. Sed rēgna Tyri germānus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quōs inter medius venit furor. Ille Sychaeum Impius ante ārās atque auri caecus amōre
350 Clam ferrō incautum superat, sēcūrus amōrum Germanae; factumque diu cēlāvit, et aegram, Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem. Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imagō Coniugis, ōra modis attollens pallida miris; 355 Crūdēlēs ārās trãiectaque pectora ferro Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit; Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, Auxiliumque viae veteres tellure recludit Thesaurōs, ignotum argenti pondus et auri. "His commōta fugam Didō sociosque parābat. Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni Aut metus acer erat; nāvēs, quae forte parātae, Corripiunt, onerantque aurō; portantur avārī Pygmalionis opēs pelagō; dux fēmina factī. 365 Dēvēnēre locos, ubi nunc ingentia cernis
Moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, Mercatique solum, factī dē nōmine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergō. Sed vōs qui tandem, quibus aut vēnistis ab ōris, 370 Quove tenētis iter?"
Quaerenti talibus ille Suspirāns imōque trahēns ā pectore vōcem: "O dea, si prīmā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrōrum audire labōrum, Ante diem clausō compōnet Vesper Olympō. Nōs Troia antiqua, si vestras forte per aurēs Trōiae nomen iit, diversa per aequora vectōs Forte sua Libycis tempestas appulit ōrīs.
Sum pius Aenēās, raptōs qui ex hoste Penātēs Classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus. 380 Italiam quaerō patriam et genus ab Iove summō. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
« PredošláPokračovať » |