Obrázky na stránke
PDF
ePub

545 Nec pietate fuit nec bello māior et armis.

Quem si fāta virum servant, si vēscitur aurā
Aetheriā, neque adhuc crūdēlibus occubat umbris, ,
Non metus; officio nec tē certāsse priorem

Paeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbēs 550 Arvaque, Trõiānöque ā sanguine clārus Acestēs.

Quassātam ventis liceat subducere classem,
Et silvīs aptāre trabēs et stringere rēmās,
Si datur Italiam, sociis et rēge recepto,

Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petāmus; 555 Sin absūmpta salūs, et tē, pater optime Teucrum

Pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūli,
At freta Sicaniae saltem sēdēsque parātās,
Unde hūc advecti, rēgemque petāmus Acesten.”

Tālibus Ilioneus; cūncti simul ore fremēbant 560 Dardanidae.

Tum breviter Didő, vultum dēmissa, profātur: “Solvite corde metum, Teucri, sēclūdite cūrās. Rēs dūra et rēgni novitās mē tālia cogunt

Mõliri, et lātē finēs cūstöde tuērī. 565 Quis genus Aeneadum, quis Trõiae nesciat urbem,

Virtūtēsque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtūsa adeo gestāmus pectora Poeni,
Nec tam āversus equos Tyriā Sõl iungit ab urbe.

Seu vos Hesperiam māgnam Sāturniaque arva, 570 Sive Erycis finēs rēgemque optātis Acesten,

Auxilio tūtos dimittam, opibusque iuvābo.
Vultis et his mēcum pariter considere rēgnis ?
Urbem quam statuo, vestra est; subdūcite nāvēs;

Tros Tyriusque mihi nūllō discrimine agētur. 575 Atque utinam rēx ipse Noto compulsus eodem

Adforet Aenēās! Equidem per litora certos
Dimittam et Libyae lūstrāre extrēma iubēbo,

Si quibus ēiectus silvis aut urbibus errat.”

His animum arrēcti dictis et fortis Achātēs 580 Et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem

Ardēbant. Prior Aenean compellat Achātēs:

“Nāte deā, quae nunc animo sententia surgit ? Omnia tūta vidēs, classem sociosqué receptos.

Unus abest, medio in fluctú quem vidimus ipsi 585 Summersum ; dictis respondent cētera mātris."

Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente
Scindit sē nūbēs et in aethera purgat apertum.
Restitit Aenēās clārāque in lūce refulsit,

Os umerosque deo similis ; namque ipsa decoram 590 Caesariem nāto genetrix lūmenque iuventae

Purpureum et laetos oculis adfārat honorés-
Quāle manūs addunt ebori decus, aut ubi flāvā
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

Tum sic rēginam adloquitur, cunctisque repente 595 Improvisus ait : "Coram, quem quaeritis, adsum,

Tröïus Aenēās, Libycis ēreptus ab undis.
O sõla infandos Trõiae miserāta laborēs,
Quae nos, rēliquiās Danaum, terraeque marisque

Omnibus exhaustos iam cāsibus, omnium egēnos 605 Urbe domo sociās, grātēs persolvere dignās

Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, māgnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant nūmina, si quid

Usquam iūstitia est et mēns sibi conscia rēcti,
605 Praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt

Saecula ? qui tanti tālem genuire parentes?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lūstrābunt convexa, polus dum sidera pāscet,

Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, 610 Quae mê cumque vocant terrae." Sic fātus, amicum

FRIEZE'S AENEID

4

615

Ilionēa petit dextrā, laevāque Serestum,
Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Obstipuit primo aspectū Sidonia Dido,
Cāsū deinde viri tanto, et sic õre locūta est :

"Quis tē, nāte deā, per tanta pericula cāsus
Insequitur ? quae vis immānibus applicat õris ?
Tūne ille Aenéās, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?

Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, 620 Finibus expulsum patriis, nova rēgna petentem

Auxilio Bēli; genitor tum Bēlus opimam
Vāstābat Cyprum, et victor dicione tenēbat.
Tempore iam ex illo cāsus mihi cognitus urbis

Trõiānae nomenque tuum rēgēsque Pelasgi. 625 Ipse hostis Teucros insigni laude ferēbat,

Sēque ortum antiquā Teucrorum ab stirpe volēbat.
Quārē agite, ō tēctis, iuvenēs, succēdite nostris.
Mē quoque per multos similis fortūna labörēs

Iactātam hāc dēmum voluit consistere terrā." 630 Non ignāra mali miseris succurrere disco.”

Sic memorat; simul Aenēan in rēgia dūcit
Tēcta, simul divum templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit

Viginti taurās, māgnorum horrentia centum 635 Terga suum, pinguēs centum cum mātribus āgnos,

Mūnera laetitiamque dii.
At domus interior rēgāli splendida lūxū
Instruitur, mediisque parant convivia tēctis;

Arte laborātae vestēs ostroque superbo,
640 Ingens argentum mēnsis, caelātaque in auro

Fortia facta patrum, seriēs longissima rerum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.

Aenēās — neque enim patrius consistere mentem Passus amor — rapidum ad nāvēs praemittit Achātēn, 645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat;

Omnis in Ascanio cāri stat cūra parentis.
Mūnera praetereā, Iliacis ērepta ruinis,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,

Et circumtextum croceo vēlāmen acantho,
650 Ornātūs Argivae Helenae, quos illa Mycēnis,

Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos,
Extulerat, mātris Lēdae mirābile dõnum ;
Praetereā scēptrum, Ilionē quod gesserat õlim,

Māxima nātārum Priami, colloque monile
655 Bācātum, et duplicem gemmis auroque coronam.

Haec celerāns iter ad nāvēs tendebat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mūtātus et ora Cupido

Pro dulci Ascanio veniat, dõnisque furentem
660 Incendat rēginam, atque ossibus implicet ignem :

Quippe domum timet ambiguam Tyriõsque bilinguēs;
Urit atrox Iūno, et sub noctem cūra recursat.
Ergo his āligerum dictis adfātur Amorem:

“Nāte, meae virēs, mea māgna potentia sõlus, 665 Nāte, patris summi qui tēla Typhoia temnis,

Ad tē confugio et supplex tua nūmina posco.
Frāter ut Aenēās pelago tuus omnia circum
Litora iactētur odiis Iūnõnis iniquae,

Nõta tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
670 Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque morātur

Võcibus; et vereor, quo sē lūnònia vertant
Hospitia ; haud tanto cessābit cardine rērum.
Quocircā capere ante dolis et cingere flamma

Rēginam meditor, nē quo sē nūmine mūtet, 675 Sed māgno Aenēae mēcum teneātur amore.

Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem :

Rēgius accītu cāri genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea māxima cūra,

Dona ferēns pelagõ et flammis restantia Troiae ; 680 Hunc ego sõpitum somno super alta Cythēra

Aut super Idalium sacrātā sēde recondam,
Nē quā scire dolos mediusve occurrere possit.
Tū faciem illius noctem non amplius ūnam

Falle dolo, et nötös pueri puer indue vultūs, 685 Ut, cum tē gremio accipiet laetissima Dido

Rēgālēs inter mēnsās laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspirēs ignem fallāsque venēno."

Pāret Amor dictis cārae genetricis, et ālās 690 Exuit, et gressū gaudēns incedit lūli.

At Venus Ascanio placidam per membra quiētem
Inrigat, et fötum gremio dea tollit in altos
Idaliae lücös, ubi mollis amāracus illum

Floribus et dulci adspirāns complectitur umbrā. 695

Iamque ibat dicto parēns et dona Cupido
Rēgia portabat Tyriis, duce laetus Achātē.
Cum venit, aulaeis iam sē rēgina superbis
Aureā composuit spondā mediamque locāvit;

Iam pater Aenēās et iam Trõiāna iuventus
700 Conveniunt strātoque super discumbitur ostro.

Dant manibus famuli lymphās, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantēlia villis.
Quinquagintā intus famulae, quibus ordine longo

Cūra penum struere, et flammis adolőre Penātēs; 705 Centum aliae totidemque parēs aetāte ministri,

Qui dapibus mēnsās onerent et pocula ponant.
Nec nön et Tyrii per limina laeta frequentes
Convēnēre, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aenēae, mirantur lūlum

« PredošláPokračovať »