Obrázky na stránke
PDF
ePub

710 Flāgrantēsque dei vultūs simulātaque verba,

Pallamque et pictum croceõ vēlāmen acantho.
Praecipue infēlix, pesti dēvõta futūrae,
Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendo

Phoenissa, et pariter puero dõnisque movētur. 715 Ille ubi complexū Aenēae colloque pependit

Et māgnum falsi implēvit genitoris amorem,
Rēginam petit. Haec oculīs, haec pectore toto
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dido

Insideat quantus miserae deus. At memor ille 720 Mātris Acidaliae paulātim abolere Sychaeum

Incipit, et vivo temptat praevertere amore
Iam pridem residēs animos dēsuētaque corda.

Postquam prima quiēs epulis, mēnsaeque remotae,

Crātēras māgnos statuunt et vīna coronant. 725 Fit strepitūs tēctis, võcemque per ampla volūtant

Atria ; dēpendent lychni laqueāribus aureis
Incēnsi, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgina gravem gemmis auroque poposcit
Implēvitque merő pateram, quam Bēlus et omnēs
Ā Bēlo soliti; tum facta silentia tēctis :

“Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trõiāque profectis Esse velis, nostrosque hūius meminisse minòrēs.

Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūno; 735 Et võs, ā, coetum, Tyrii, celebrāte faventēs.”

Dixit, et in mēnsam laticum libāvit honorem,
Primaque, lībāto, summō tenus attigit öre;
Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit

Spūmantem pateram, et plēno se prõluit auro; 740 Post alii procerēs. Citharā crīnītus lõpās

Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam sõlisque labörēs;

730

Unde hominum genus et pecudēs ; unde imber et ignēs;

Arcturum pluviāsque Hyadas geminosque Triānēs; 745 Quid tantum Oceano properent sē tingere sõlēs

Hibernī, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausū Tyrii, Trõesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermõne trahēbat

Infēlix Dido, longumque bibēbat amorem, 750 Multa super Priamo rogitāns, super Hectore multa;

Nunc, quibus Aurorae vēnisset filius armis,
Nunc, quālēs Diomēdis equī, nunc, quantus Achillēs.
“ Immo age, et ā primā dic, hospes, origine nobis

Insidiās" inquit “Danaum, cāsūsque tuorum, 755 Errorēsque tuos; nam tē iam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus aestās."

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

5

Conticuēre omnēs, intentique ora tenēbant.
Inde torā pater Aenēās sic ārsus ab alto:

Infandum, rēgina, iubēs renovāre dolorem,
Trõiānās ut opēs et lamentābile rēgnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars māgna fui. Quis tālia fando
Myrmidonum Dolopumve aut dūri miles Ulixi
Temperet ā lacrimis ? et iam nox ūrnida caelo
Praecipitat, suādentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor cāsūs cognoscere nostros
Et breviter Trõiae suprēmum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, lūctüque refūgit,
Incipiam.

[ocr errors]

Frācti bello fātisque repulsi Ductõrēs Danaum, tot iam labentibus annis, 15 Instar montis equum divinā Palladis arte

Aedificant, sectāque intexunt ābiete costās;
Võtum pro reditū simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Inclūdunt caeco lateri, penitusque cavernās
Ingentēs uterumque armātā milite complent.

20

Est in conspectu Tenedos, nõtissima fāmā
Insula, dives opum, Priami dum rēgna manēbant,

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis.

Hūc sē provecti dēserto in litore condunt 25

Nos abiisse rati et vento petiisse Mycēnās.
Ergo omnis longo solvit sē Teucria lūctú;
Panduntur portae; iuvat īre et Dorica castra
Dēsertosque vidēre locos litusque relictum.

Hic Dolopum manus, hic saevus tendēbat Achilles; 30 Classibus hic locus, hic aciē certāre solēbant.

Pars stupet innūptae dõnum exitiāle Minervae
Et mõlem mirantur equi; primusque Thy moetēs
Dūci intrā mūros hortātur et arce locārī,

Sive dolo, seu iam Trõiae sic fāta ferēbant.
35 At Capys, et quorum melior sententia menti,

Aut pelagõ Danaum insidiās suspectaque dona
Praecipitāre iubent, subiectisque ūrere flammis,
Aut terebrāre cavās uteri et temptāre latēbrās.
Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

Primus ibi ante omnēs, māgnā comitante catervā,
Lāocoon ārdēns summā dēcurrit ab arce,
Et procul: “O miseri, quae tanta insānia, cīvēs?
Créditis āvectos hostēs ? aut ūlla putātis

Dona carēre dolis Danaum? sic notus Ulixés ? 45 Aut hoc inclūsi ligno occultantur Achivi,

Aut haec in nostros fabricāta est māchina mūros
Inspectūra domās ventūraque dēsuper urbi,
Aut aliquis latet error; equo nē crēdite, Teucri.

Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentēs." 50 Sic fātus validis ingentem viribus hastam

In latus inque feri curvam compāgibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremēns, uteroque recusso
Insonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.

Et, si fāta deum, si mēns non laeva fuisset, 55 Impulerat ferro Argolicās foedāre latēbrās,

40

Troiaque nunc stārēs, Priamique arx alta manērēs.

Ecce, manūs iuvenem intereā post terga revinctum Pāstörēs māgno ad rēgem clāmõre trahēbant

Dardanidae, qui sē ignotum venientibus ultro, 60 Höc ipsum ut strueret Trõiamque aperiret Achivis,

Obtulerat, fidēns animi, atque in utrumque parātus,
Seu versāre dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trõiāna iuventus
Circumfūsa ruit, certantque inlūdere capto.
Accipe nunc Danaum insidiās, et crimine ab ūno
Disce omnēs.
Nainque ut conspectu in medio turbātus, inermis,
Constitit atque oculis Phrygia āgmina circumspexit :
· Heu, quae nunc tellus " inquit,“ quae mē aequora

possunt 70 Accipere ? aut quid iam misero mihi dēnique restat,

Cui neque apud Danaōs ūsquam locus, et super ipsi
Dardanidae infēnsi poenās cum sanguine poscunt ?"
Quo gemitū conversi animi, compressus et omnis

Impetus. Hortāmur fārī, quo sanguine crētus, 75 Quidve ferat, memoret, quae sit fidūcia capto.

Ille haec, dēpositā tandem formidine, fātur:
“Cuncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque,

fatēbor
Vēra" inquit, "neque mē Argolicā dē gente negābo.

Hoc primum; nec, si miserum Fortūna Sinónem
80 Finxit, vanum etiam mendācemque improba finget.

Fando aliquod si forte tuās pervēnit ad aurēs
Bēlidae nõmen Palamēdis et incluta fāmā
Gloria quem falsā sub proditione Pelasgi

Insontem infando indicio, quia bella vetābat 85 Dēmisēre necī, nunc cassum·lūmine lūgent:

Illi mē comitem et consanguinitāte propinquum

« PredošláPokračovať »