Obrázky na stránke
PDF
ePub

90

100

Pauper in arma pater primis hūc misit ab annis.
Dum stābat rēgno incolumis rēgumque vigebat
Conciliis, et nõs aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidiā postquam pellācis Ulixi
Haud ignota loquor -- superis concessit ab oris,
Adflictus vitam in tenebris lūctūque trahēbam,
Et cāsum insontis mēcum indignābar amici.

Nec tacui dēmēns, et mē, fors si qua tulisset,
95 Si patrios umquam remeāssem victor ad Argos,

Promisi ultūrem, et verbis odia aspera mõvi.
Hinc mihi prima mali lābēs, hinc semper Ulixés
Criminibus terrēre novīs, hinc spargere vocīs
In vulgum ambiguās, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro
Sed quid ego haec autem nequiquam ingrāta revolvo?
Quidve moror, si omnēs ūno ordine habētis Achivos,
Idque audire sat est ? Iamdūdum sūmite poenās;

Höc Ithacus velit, et māgno mercentur Atridae." 105

Tum vērā ārdēmus scītāri et quaerere cāsūs
Ignārī scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitāns, et ficto pectore fātur :

“Saepe fugam Danai Tröjā cupiēre relictā
Mõliri et longõ fessi discēdere bello;
Fēcissentque utinam! saepe illos aspera ponti
Interclūsit hiems, et terruit Auster euntēs.
Praecipuē, cum iam hic trabibus contextus acernis
Stāret equus, toto sonuērunt aethere nimbi.

Suspensi Eurypylum scitantem õrācula Phoebi
115 Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:

"Sanguine plācāstis ventos et virgine caesā,
Cum primum Iliacās, Danai, vēnistis ad örās;
Sanguine quaerendi reditūs, animāque litandum
Argolicā.” Vulgi quae vox ut vēnit ad aurēs,

[ocr errors]

120 Obstipuēre animi, gelidusque per ima cucurrit

Ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vātem māgno Calchanta tumultū
Protrahit in medios; quae sint ea nūmina divum,

Flāgitat. Et mihi iam multi crūdēle canēbant 125 Artificis scelus, et taciti ventūra vidēbant.

“ Bis quinos sílet ille diēs, tēctusque recūsat Prõdere voce suā quemquam aut opponere morti. Vix tandem, māgnis Ithaci clāmoribus actus,

Composito rumpit vocem, et mē dēstinat arae.
130 Adsēnsēre omnēs, et, quae sibi quisque timēbat,

Unius in miseri exitium conversa tulēre.
Iamque diēs infanda aderat ; mihi sacra parāri,
Et salsae frūgēs, et circum tempora vittae.

Eripui, fateor, lēto me, et vincula rūpi,
135 Limosõque lacū per noctem obscūrus in ulvā

Dēlitui, dum vēla darent, si forte dedissent.
Nec mihi iam patriam antiquam spēs ūlla videndi,
Nec dulcēs nātos exoptātumque parentem ;

Quos illi fors et poenās ob nostra reposcent
140 Effugia, et culpam hanc miserõrum morte piābunt.

Quod té per superos et conscia nūmina vēri,
Per, si qua est, quae restet adhūc mortālibus ūsquam
Intemerāta fidés, õro, miserēre laborum

Tantorum, miserēre animi non digna ferentis." 145

His lacrimis vitam damus, et miserēscimus ultro.
Ipse viro primus manicās atque arta levāri
Vincla iubet Priamus, dictisque ita fātur amicis :
Quisquis es, āmissos hinc iam obliviscere Grāiös.

Noster eris, mihique haec ēdissere vēra roganti : 150 Quõ mõlem hanc immānis equi statuēre? quis auctor ? Quidve petunt ? quae rēligio, aut quae māchina

belli?"

[ocr errors]

Dixerat. Ille, dolis instrūctus et arte Pelasgā,
Sustulit exūtās vinclis ad sidera palmās :

“Võs, aeterni ignēs, et non violābile vestrum 155 Testor nūmen" ait,“ võs ārae ēnsēsque nēfandi,

Quos fūgi, vittaeque deum, quās hostia gessi:
Fās mihi Grāiorum sacrāta resolvere iūra,
Fās õdisse viros, atque omnia ferre sub aurās,

Si qua tegunt; teneor patriae nec lēgibus ūllis. 160 Tū modo promissis maneās, servātaque servēs

Troia fidem, si vēra feram, si māgna rependam.

"Omnis spēs Danaum et coepti fidūcia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo

Týdidēs sed enim scelerumque inventor Ulisēs, 165 Fātāle aggressi sacrāto āvellere templo

Palladium, caesis summae cūstodibus arcis,
Corripuēre sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineās ausī divae contingere vittās,

Ex illo fluere ac retro sublāpsa referri
170 Spēs Danaum, frāctae virēs, āversa deae mēns.

Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulācrum : ārsēre coruscae
Lūminibus flammae arrēctis, salsusque per artus

Sūdor iit, terque ipsa solo — mirābile dictū 175 Emicuit, parmamque gerēns hastamque trementem.

"Extemplo temptanda fugā canit aequora Calchas,
Nec posse Argolicis exscindi Pergama tēlis,
Omina ni repetant Argis, nūmenque reducant,
Quod pelago et curvis sēcum avezēre carinis.
Et nunc, quod patriās vento petière Mycēnās,
Arma deosque parant comitēs, pelagöque remēnso
Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchās.
Hanc pro Palladio moniti, pro nūmine laeso
Effigiem statuēre, nefās quae triste piāret.

185 Hanc tamen immēnsam Calchās attollere mõlem

Rõboribus textis caeloque ēdūcere iussit,
Nē recipi portis, aut dūci in moenia posset,
Neu populum antiquā sub rēligiõne tuēri.

Nam si vestra manus viõlāsset dona Minervae, 190 Tum māgnum exitium — quod di prius õmen in

ipsum
Convertant! — Priami imperio Phrygibusque futūrum;
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam māgno Pelopēa ad moenia bello

Ventūram, et nostros ea fāta manēre nepotēs. 195 Tālibus insidiis periūrique arte Sinonis

Crēdita rēs, captique dolis lacrimisque coāctis,
Quos neque Tydidēs, nec Lārisaeus Achillēs,
Non anni domuēre decem, non mille carinae.

Hic aliud māius miseris multoque tremendum 200 Obicitur magis, atque improvida pectora turbat.

Laocoon, ductus Neptūno sorte sacerdos,
Sollemnes taurum ingentem mactābat ad ārās.
Ecce autem gemini ā Tenedo tranquilla per alta -

Horrēsco referēns -- immensis orbibus anguēs
205 Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;

Pectora quorum inter fluctūs arrēcta iubaeque
Sanguineae superant undās; pars cētera pontum
Põne legit sinuatque immēnsa volūmine terga

Fit sonitus spūmante salo; iamque arva tenebant, 210 Ardentēsque oculos suffecti sanguine et igni,

Sibila lambēbant linguis vibrantibus õra.
Diffugimus visū exsanguēs. Illi āgmine certo
Lāocoonta petunt; et primum parva duorum

Corpora nātorum serpēns amplexus uterque 215 Implicat et miseros morsū dēpāscitur artūs ;

Post ipsum, auxilio subeuntem ac tēla ferentem,

220

Corripiunt, spirisque ligant ingentibus ; et iam
Bis medium amplexī, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altīs.
Ille simul manibus tendit divellere nõdos,
Perfūsus saniē vittās ātrāque venēno,
Clāmõrēs simul horrendos ad sidera tollit,
Quālis mūgitus, fūgit cum saucius āram

Taurus et incertam excussit cervice secūrim. 225 At gemini lāpsū dēlūbra ad summa dracēnēs

Effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vērā tremefacta novus per pectora cūnctis

Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem 230 Lāocoonta ferunt, sacrum qui cuspide rõbur

Laeserit et tergo scelerātam intorserit hastam.
Dūcendum ad sēdēs simulācrum õrandaque divae
Nūmina conclamant.

Dividimus mūros et moenia pandimus urbis. 235 Accingunt omnēs operi, pedibusque rotārum

Subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fātālis māchina mūros,
Fēta armis. Pueri circum innūptaeque puellae

Sacra canunt, fūnemque manu contingere gaudent. 240 Illa subit, mediaeque mināns inlābitur urbi.

O patria, divum domus Īlium, et incluta bello
Moenia Dardanidum ! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedēre;

Instāmus tamen immemorēs caecique furore, 245 Et monstrum infēlix sacrātā sistimus arce.

Tunc etiam fātis aperit Cassandra futūris
Ora, dei iussū nōn umquam crēdita Teucrīs.
Nõs dēlūbra deum miseri, quibus ultimus esset
Ille diēs, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

« PredošláPokračovať »