250 Vertitur interea caelum et ruit oceanō Nox, Laxat claustra Sinōn. Illōs patefactus ad aurās 260 Reddit equus, laetique cavō sẽ rōbore prōmunt Thessandrus Sthenelusque duces et dīrus Ulixēs, Demissum lapsi per fünem, Acamasque, Thoasque, Pēlīdēsque Neoptolemus, primusque Machaōn, Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epēos. 265 Invadunt urbem somno vinōque sepultam; Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnes Accipiunt sociōs atque agmina conscia iungunt. Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris Incipit et dōnō dīvum grātissima serpit. 270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector Visus adesse mihi, largōsque effundere fletūs; Raptātus bigis, ut quondam, aterque cruentō Pulvere, perque pedes traiectus lōra tumentēs. Ei mihi, qualis erat! quantum mūtātus ab illō 275 Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, Vel Danaum Phrygiōs iaculātus puppibus īgnēs! Squalentem barbam et concrētōs sanguine crīnēs Vulneraque illa gerens, quae circum plurima mūrōs Accepit patriōs. Ultrō flens ipse videbar 280 Compellare virum et maestās exprōmere vōcēs : "Ō lūx Dardaniae, spēs ō fidissima Teucrum, Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab ōrīs Exspectate venis? ut te post multa tuōrum Fūnera, post variōs hominumque urbisque labōrēs 285 Dēfessi aspicimus! quae causa indigna serenōs Foedavit vultūs? aut cur haec vulnera cernō?” Ille nihil, nec me quaerentem vāna moratur, Sed graviter gemitūs īmō dē pectore dūcēns, "Heu fuge, nāte deā, tēque his " ait "ēripe flammis. Hostis habet mūrōs; ruit alto a culmine Trōia. Sat patriae Priamōque datum; si Pergama dextrā Defendi possent, etiam hac defēnsa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Trōia Penātēs; Hōs cape fātōrum comités, his moenia quaere, 295 Magna pererrātō statuēs quae denique pontō." Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem Aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diversō interea miscentur moenia luctu, Et magis atque magis, quamquam secrēta parentis. 300 Anchisae domus arboribusque obtēcta recessit, Clarescunt sonitus, armōrumque ingruit horror. Excutior somnō, et summi fastigia tecti Ascensu superō, atque arrectis auribus adstō: In segetem veluti cum flamma furentibus austris 325 Incidit, aut rapidus montānō flumine torrēns. Sternit agrōs, sternit sata laeta boumque laborés, Praecipitesque trahit silvās stupet inscius altō Accipiens sonitum saxī dē vertice păstor. Tum vērō manifesta fides, Danaumque patescunt Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcānō superante, domus, iam proximus ārdet Ucalegōn; Sigea igni freta lāta relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubārum. Arma āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs; 315 Sed glomerāre manum bellō et concurrere in arcem 320 Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem. Quō res summa loco, Panthū? quam prendimus arcem?" Vix ea fatus eram, gemitu cum tālia reddit : "Vēnit summa dies et ineluctabile tempus 325 Dardaniae. Fuimus Trões, fuit Ilium et ingens Gloria Teucrōrum; ferus omnia Iuppiter Argōs Transtulit; incēnsā Danai dominantur in urbe. Arduus armātōs mediis in moenibus adstāns Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet 330 Insultāns. Portis alii bipatentibus adsunt, Milia quot magnis umquam vēnēre Mycēnis; Obsēdēre alii tēlis angusta viarum. Oppositi; stat ferri aciēs mūcrōne coruscō Stricta, parāta neci; vix prīmi proelia temptant 335 Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt." Talibus Othryadae dictis et numine dīvum In flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, Quō fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor. Addunt sẽ sociōs Rīpheus et māximus armīs 340 Epytus, oblāti per lūnam, Hypanisque Dymasque, Et lateri agglomerant nostrō, iuvenisque Coroebus, Mygdonides. Illis ad Trōiam forte diebus Vēnerat, însănō Cassandrae incensus amōre, Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, 345 Infelix, qui nōn spōnsae praecepta furentis Audierit. Quos ubi confertōs audere in proelia vidi, FRIEZE'S AENEID - 5 Incipio super his "Iuvenēs, fortissima frūstrā 355 Dī, quibus imperium hōc steterat; succurritis urbī Sic animis iuvenum furor additus. Inde lupī ceu Faucibus exspectant siccis, per tēla, per hostes Vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cava circumvolat umbrā. Quis cladem illius noctis, quis fūnera fandō Explicet, aut possit lacrimis aequare labōrēs? Urbs antiqua ruit, multōs domināta per annōs; Plūrima perque vias sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domōs et religiosa deōrum 370 Limina. Nec sõli poenas dant sanguine Teucri; 375 Pergama; vōs celsis nunc prīmum ā nāvibus ītis." 380 Pressit humi nītēns, trepidusque repente refugit Attollentem īrās et caerula colla tumentem; Haud secus Androgeōs visu tremefactus abibat. Inruimus, densis et circumfundimur armis, Ignarōsque loci passim et formidine captōs 385 Sternimus. Adspirat primō fortūna labōri. Atque hic successū exsultāns animisque Coroebus "O socii, quã prīma" inquit "fortūna salūtis Mönstrat iter, quaque ostendit sẽ dextra, sequamur; Mūtēmus clipeos, Danaumque insignia nobis 390 Aptēmus. Dolus an virtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi." Sic fātus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decōrum Induitur, laterique Argivum accommodat ensem. Hōc Ripheus, hōc ipse Dymas omnisque iuventus. Laeta facit; spoliīs se quisque recentibus armat. Vadimus immixti Danais haud numine nostro, Multaque per caecam congressi proelia noctem Cōnserimus, multos Danaum demittimus Orcō. Diffugiunt alii ad nāvēs, et lītora cursū 395 Fida petunt; pars ingentem formidine turpi Crinibus à templo Cassandra adytisque Minervae, 405 Ad caelum tendēns ardentia lūmina frūstrā, — Lūmina, nam tenerās arcebant vincula palmās. Non tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus, Et sēsē medium iniecit peritūrus in agmen. Consequimur cuncti et densis incurrimus armis. Hic primum ex altō dēlubri culmine tēlis Nostrōrum obruimur, oriturque miserrima caedes Armōrum faciē et Grāiārum errōre iubārum. 410 Tum Danai gemitū atque ereptae virginis īrā |