Obrázky na stránke
PDF
ePub

90

95

Quem sequimur? quove ire iubes, ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris."

Vix ea fatus eram : tremere omnia visa repente,
Liminaque laurusque dei, totusque moyeri
Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Summissi petimus terram, et vox fertur ad aures:
"Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto

Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem.
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis."

Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
100 Laetitia, et cuncti, quae sint ea moenia, quaerunt,
Quo Phoebus vocet errantes iubeatque reverti.
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
"Audite, o proceres," ait, "et spes discite vestras.
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto,
105 Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
Maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus ad oras,
Optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces
110 Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.
Hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
Et iuncti currum dominae subiere leones.
Ergo agite, et, divum ducunt qua iussa, sequamur;
Placemus ventos et Cnosia regna petamus.
Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris."

115

Sic fatus, meritos aris mactavit honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo, 120 Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.

Fama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem, desertaque litora Cretae, Hoste vacare domos, sedesque adstare relictas. Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, 125 Bacchatamque iugis Naxon viridemque Donusam, Olearon, niveamque Paron sparsasque per aequor Cycladas et crebris legimus freta concita terris. Nauticus exoritur vario certamine clamor; Hortantur socii, Cretam proavosque petamus. 130 Prosequitur surgens a puppi ventus euntes, Et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. Ergo avidus muros optatae molior urbis, Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem Hortor amare focos arcemque attollere tectis. Iamque fere sicco subductae litore puppes; Conubiis arvisque novis operata iuventus,

135

Iura domosque dabam: subito cum tabida membris, Corrupto caeli tractu, miserandaque venit Arboribusque satisque lues et letifer annus. 140 Linquebant dulces animas, aut aegra trahebant Corpora; tum steriles exurere Sirius agros; Arebant herbae, et victum seges aegra negabat. Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso Hortatur pater ire mari, veniamque precari, 145 Quam fessis finem rebus ferat; unde laborum Temptare auxilium iubeat; quo vertere cursus.

Nox erat, et terris animalia somnus habebat : Effigies sacrae divum Phrygiique Penates, Quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis 150 Extuleram, visi ante oculos adstare iacentis In somnis, multo manifesti lumine, qua se Plena per insertas fundebat luna fenestras. Tum sic adfari et curas his demere dictis:

155

"Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
Hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti,
Nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
Idem venturos tollemus in astra nepotes,

Imperiumque urbi dabimus. Tu moenia magnis 160 Magna para, longumque fugae ne linque laborem. Non haec tibi litora suasit

Mutandae sedes.

Delius aut Cretae iussit considere Apollo.

Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 165 Oenotri coluere viri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem:

Hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus, Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti 170 Haud dubitanda refer; Corythum terrasque requirat Ausonias. Dictaea negat tibi Iuppiter arva." Talibus attonitus visis et voce deorum

Nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere vultus Velatasque comas praesentiaque ora videbar; 175 Tum gelidus toto manabat corpore sudorCorripio e stratis corpus, tendoque supinas Ad caelum cum voce manus, et munera libo Intemerata focis. Perfecto laetus honore Anchisen facio certum, remque ordine pando. 180 Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes, Seque novo veterum deceptum errore locorum. Tum memorat: "Nate, Iliacis exercite fatis, Sola mihi tales casus Cassandra canebat. Nunc repeto haec generi portendere debita nostro, 185 Et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare. Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros

Crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret?
Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur."

Sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.

190 Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis
Vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor.
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius
ullae

Apparent terrae, caelum undique et undique pontus,
Tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber,

195 Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Continuo venti volvunt mare magnaque surgunt
Aequora; dispersi iactamur gurgite vasto;
Involvere diem nimbi, et nox umida caelum
Abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes.
Excutimur cursu, et caecis erramus in undis.
Ipse diem noctemque negat discernere caelo,
Nec meminisse viae media Palinurus in unda.
Tres adeo incertos caeca caligine soles

200

Erramus pelago, totidem sine sidere noctes. 205 Quarto terra die primum se attollere tandem Visa, aperire procul montes, ac volvere fumum. Vela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae Adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

Servatum ex undis Strophadum me litora primum Excipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae, Insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam Clausa domus, mensasque metu liquere priores. Tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla 215 Pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. Virginei volucrum vultus, foedissima ventris Proluvies, uncaeque manus, et pallida semper Ora fame.

220

Huc ubi delati portus intravimus, ecce
Laeta boum passim campis armenta videmus
Caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus
In partem praedamque Iovem; tum litore curvo
Exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.
225 At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt.
Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
Diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
Immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
Rursum in secessu longo sub rupe cavata
230 Arboribus clausa circum atque horrentibus umbris,
Instruimus mensas arisque reponimus ignem ;
Rursum ex diverso caeli caecisque latebris.
Turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
Polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant,
235 Edico, et dira bellum cum gente gerendum.

Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam
Disponunt enses et scuta latentia condunt.

Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
Litora, dat signum specula Misenus ab alta

240 Aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant, Obscenas pelagi ferro foedare volucres.

245

Sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo
Accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
Semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,

Infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
"Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis

Et patrio Harpyias insontes pellere regno?

250 Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,

Quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo

« PredošláPokračovať »