Obrázky na stránke
PDF
ePub

Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes

Litore diductas angusto interluit aestu. 420 Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis

Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
Erigit alternos et sidera verberat unda.

At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, 425 Ora exsertantem et naves in saxa trahentem.

Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
Pube tenus, postrema immani corpore pistrix
Delphinum caudas utero commissa luporum.

Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni 430 Cessantem, longos et circumflectere cursus,

Quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.

“Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati

Si qua fides, animum si veris implet Apollo,
435 Unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum

Praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo:
Iunonis magnae primum prece numen adora;
Iunoni cane vota libens, dominamque potentem

Supplicibus supera donis : sic denique victor 440 Trinacria fines Italos mittere relicta.

“Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem Divinosque lacus et Averna sonantia silvis, Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima

Fata canit foliisque notas et nomina mandat. 445 Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,

Digerit in numerum atque antro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt;
Verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus

Impulit et teneras turbavit ianua frondes,
450 Numquam deinde cavo volitantia prendere saxo,

Nec revocare situs aut iungere carmina curat:
Inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,

Quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum 455 Vela vocet possisque sinus implere secundos,

Quin adeas vatem precibusque oracula poscas
Ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,

Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, 460 Expediet, cursusque dabit venerata secundos.

Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.”

Quae postquam vates sic ore effatus amico est,

Dona dehinc auro gravia sectoque elephanto 465 Imperat ad naves ferri, stipatque carinis

Ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
Loricam consertam hamis auroque trilicem,
Et conum insignis galeae cristasque comantes,

Arma Neoptolemi. Sunt et sua dona parenti. 470 Addit equos, additque duces;

Remigium supplet; socios simul instruit armis.

Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
“Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,
Cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
Ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est ;

Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. 480 Vade," ait, "o felix nati pietate. Quid ultra

Provehor et fando surgentes demoror austros?"

1 1

Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes

Et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori, 485 Textilibusque onerat donis, ac talia fatur:

“Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mea

rum

Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
Coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,

O mihi sola mei super Astyanactis imago. 490 Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

Et nunc aequali tecum pubesceret aevo."

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis : “ Vivite felices, quibus est fortuna peracta

Iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
495 Vobis parta quies; nullum maris acquor arandum,

Arva neque Ausoniae semper cedentia retro
Quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis,
Quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,

Auspiciis, et quae fuerint minus obvia Grais. 500 Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva

Intraro gentique meae data moenia cernam,
Cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor

Atque idem casus, unam faciemus utramque
505 Troiam animis : maneat nostros ea cura nepotes.”

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
Unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci.

Sternimur optatae gremio telluris ad undam, 510 Sortiti remos, passimque in litore sicco

Corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat;

Haud segnis strato surgit Palinurus et omnes

Explorat ventos, atque auribus aëra captat; 515 Sidera cuncta notat tacito labentia caelo,

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
Armatumque auro circumspicit Oriona.
Postquam cuncta videt caelo constare sereno,

Dat clarum e puppi signum; nos castra movemus, 520 Temptamusque viam et velorum pandimus alas.

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
Cum procul obscuros colles humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,

Italiam laeto socii clamore salutant.
525 Tum pater Anchises magnum cratera corona

Induit implevitque mero, divosque vocavit
Stans celsa in puppi:
“Di maris et terrae tempestatumque potentes,
Ferte viam vento facilem et spirate secundi.”

Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit
Iam propior, templumque apparet in arce Minervae.
Vela legunt socii, et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum;

Obiectae salsa spumant aspargine cautes,
535 Ipse latet; gemino demittunt bracchia muro

Turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
Tondentes campum late, candore nivali.

Et pater Anchises: “Bellum, o terra hospita, portas; 540 Bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.

Sed tamen idem olim curru succedere sueti
Quadrupedes, et frena iugo concordia ferre :
Spes et pacis," ait. Tum numina sancta precamur

Palladis armisonae, quae prima accepit ovantes, 545 Et capita ante aras Phrygio velamur amictu;

530

[ocr errors]

Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine votis,

Cornua velatarum obvertimus antennarum, 550 Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.

Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti
Cernitur; attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.

Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, 555 Et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa

Audimus longe fractasque ad litora voces,
Exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.
Et pater Anchises : “Nimirum haec illa Charybdis;

Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. 560 Eripite, o socii, pariterque insurgite remis."

Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem Contorsit laevas proram Palinurus ad undas; Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.

Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem 565 Subducta ad Manes imos desedimus unda.

Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere;
Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
Interea fessos ventus cum sole reliquit,

Ignarique viae Cyclopum adlabimur oris. 570 Portus ab accessu ventorum immotus et ingens

Ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
Turbine fumantem piceo et candente favilla,

Attollitque globos flammarum et sidera lambit; 575 Interdum scopulos avulsaque viscera montis

Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus

FRIEZE'S AENEID – 7

« PredošláPokračovať »