Obrázky na stránke
PDF
ePub

fidei dogmata propugnare; deinde germanam

germanam doctri

nam catholicam vindicare adversus jansenistas eorumque asseclas; tertio demum nonnulla adjicere scholia, ad ea quae adhuc circa Indulgentias illustranda supersunt juxta verisimiliores probatissimorum scriptorum sententias.

PROPOSITIO I.

Est in Ecclesia potestas a Christo concessa conferendi Indulgentias, earumque usus est Christiano populo maxime salutaris

8. Utraque propositionis pars, uti innuimus, de fide est; expresse enim concilium Tridentinum, sess. XXV, in decreto de Indulgentiis haec habet: Cum potestas conferendi Indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque hujusmodi potestate, divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit, sacrosancta synodus Indulgentiarum usum christiano populo maxime salutarem, et sacrorum conciliorum auctoritate probatum, in ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in ecclesia potestatem esse negant. Atque in fidei catholicae professione a Pio IV. edita, fidelis quilibet profiteri tenetur, Indulgentiarum potestatem a Christo in ecclesia relictam esse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse.

9. Atque ut a priori propositionis parte exordiamur, Christum hanc facultatem ecclesiae reliquisse relaxandi poenas temporales peccatis nostris debitas, tum sacrae Litterae, tum perpetua et constans ejusdem ecclesiae praxis luculentissime evincunt. Matth. enim XVI, 19, ait Christus Petro: Tibi dabo claves regni coelorum.

Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Rursum ibid. XVIII, 18, ita apostolos omnes affatur: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solverilis super terram, erunt soluta et in coelo. Unde sic ratiocinamur: si Christi verba in amplissima sua significatione accipiantur, non solum solutionem a culpa et poena aeterna significant, verum etiam a poena temporali, quae, , quae, culpa et poena aeterna dimissis, luenda superest. Jam vero ad solam culpae ac poena e aeternae solutionem coarctari debere Christi verba nunquam evincent adversarii. Nam haec circumscriptio sive coarctatio neque ex verbis ipsis, neque ex orationis serie, neque ex aliis Scripturae locis colligi potest; cum verba et contextus cuilibet restrictioni repugnent, neque ulli queant loci Scripturarum proferri, qui limitationem potestatis inducant. Sed neque ex traditione aut sensu ecclesiae ejusmodi limitatio erui potest, cujus potius auctoritas et praxis contrarium evincunt, ut mox ostendemus ; neque denique ex ratione, quae nullam in hac concessione invenit repugnantiam, cum a sola Dei voluntate ea pendeat. Quin imo omnes juris regulae clamant, etiamsi verba dubia essent, cum agatur de favore, in amplissima significatione ea esse intelligenda, multo vero magis, si clarissima verba illa sint, prout sunt verba Christi. Ergo.

10. Addimus: Qui ab alio domus claves accepit eo fine, ut in domum quempiam admittat, hoc ipso facultatem accepit citius aut serius eum in domum introducendi, obstacula si quae sint tollendo, quae ejus ingressum impediunt. Talis porro est potestas, quam per clavium metaphoram apostolis contulit Christus. Ast inter cetera impedimenta, quae fidelibus moram injiciunt ingrediendi regnum coelorum, est etiam poenae

temporalis reatus; ergo et hunc tollendi facultatem per clavium traditionem Christus apostolis contulit.

11. Demum: tam late patet significatio vocis solvendi, quam patet vox ligandi in adductis Christi verbis ; sed vox ligandi sese extendit etiam ad poenas temporales satisfactorias injungendas; ergo et vox solvendi, ut perfecta antithesis subsistat, protendi debet ad harum poenarum remissionem.

12. Quare Apostolus, ejusmodi amplissima facultate praeditus, tum incestuosum Corinthium I Cor. V, 4 et 5, judicavit cum virtute Domini nostri Jesu tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die D. N. J. C.; tum anno vix expleto, impositam poenitentiam, quaecumque demum ea fuerit (1), eidem relaxavit, rescribens, II Cor. II, 6: Sufficit illi objurgatio haec, quae fit a pluribus, ita ut e contrario magis donetis et consolemini ... Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. De poenitentiae sane condonatione hunc locum intellexerunt s. Joan. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus et OEcumenius ex Graecis, et s. Ambrosius ac s. Pacianus ex Latinis (2).

13. Hac eadem facultate instructa ecclesia perpetuo ea usa est ac in praxim eam deduxit; ac 1. quidem cum ab episcopis aut presbyteris in capite quadragesimae sacramentaliter absolutos, feria V in Coena Domini ab ulteriori poena episcopi absolvebant ; quem usum per decem plus minus priora ecclesiae saecula viguisse certissimis documentis constat (3). Sane ad hunc

(1) Alii enim verba Apostoli : Tradere Satanae in interitum carnis, exponunt de daemonis vexatio

ne

aut morbi afflictione, ut veteres Graeci plerique ; alii de excommunicatione, ut fere omnes Latini. Cfr. Estius, Comment. in hunc loc. et Bernard. a Piconio.

(2) Apud citt. auct. in utrumque Apostoli locum, nec non Morinus, De poenitent. lib. vi, cap. 11, § 2 et seqq. ubi copiose ostendit, quid sit tradi Satanae in interitum carnis, ex antiqua et continua ecclesiae traditione.

(3) Cfr. Euseb. Amort can. regul.

alludunt s. Ambrosius (1), s. Leo M. (2), nec non concilia Carthaginiense IV (3) et Agathense (4), ac de eo expresse loquitur Ordo Romanus (5), ut plura alia indubia monumenta praeteream, ex quibus insuper constat a sacerdotibus manus impositas fuisse poenitentibus quovis alio tempore.

14. 2. Deinde hac eadem potestate antiquitus ecclesia usa est, cum ad preces martyrum episcopi in idololatriam lapsis aliisque publicis peccatoribus constitutam poenam seu satisfactionem vel ex toto vel ex parte relaxabant, ita ut haec relaxatio seu remissio valeret coram Deo. De hac praxi testis est Tertullianus (6), nec non s. Cyprianus, tum in libro De lapsis, tum in pluribus epistolis, in quibus nimiam interdum facilitatem hasce poenas condonandi acriter insectatur (7).

De origine, progressu, valore ac fructu Indulgentiarum, Augustae Vindel. 1735, part. I, Dissert. Praelim. Apologetica pro Indulgentiis, $2.

(1) De Poenit. lib. 1, cap. 15 et 16 Cfr. adnotatt. edit. Maur. in haec capita.

(2) Serm. x. De quadrag. cap. 4; item Serm. vi, cap. 4, et alibi passim, edit. Ballerin.

(3) Can. LXXX. Apud Harduin. Acta Concil. tom. 1, col. 983. Celebratum est hoc concil. anno 398.

(4) Celebrat. anno 506. can. xv. Apud Hard. tom. 11, col. 999.

(5) Biblioth. maxima Patrum Lugdun. 1677, tom. XIII, pag.699, ubi sub tit. Ordo in quarta feria quadragesimae, quae est in capite jejunii, legitur: «In primis praemonere debet sacerdos omnes christia.

BOS ... quatenus in capite jejunii ad veram confessionem veramque poenitentiam festinantius accedant. Denique admonendi sunt ut in coena Domini redeant ad reconciliationem. Praescribitur ibidem discretio servanda in poenitentiis injungendis, et methodus exhibetur confessionis fa

ciendae, atque absolutionis formula.

(6) In lib. Ad Martyres, cap 1, adhuc catholicus scribebat: « Quam pacem quidam in ecclesia non habentes › a martyribus in carcere exorare consueverunt.» Edit. Rig. Cfr. adnot. in hunc loc. Hanc porro consuetudinem, ut mox videbimus, idem Tertullianus montanista effectus vehementer damnat.

(7) Sic enim inter cetera scribit s. Cypr. Epist. x, Ad martyres et confessores Intelligentes et comprimentes eos, qui personas accipientes in beneficiis vestris, aut gratificantur, aut illicitae negotiationis nundinas aucupantur En quam mature irrepserint in ecclesia circa Indulgentias abusus ! ) . . . . Sed et illud ad diligentiam vestram redigerc et emendare debetis, nominatim designetis eos, quibus dari pacem desideratis... Peto, ut eos , quos ipsi videtis, quos nostis, quorum poenitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello, et sic ad nos fidei et disciplinae congruentes literas dirigatis. » Eadem ferme scribit Epist. I, et alibi passim.

ut

15. 3. denique hac usa est ecclesia facultate, cum in concilio Nicaeno I potestatem episcopis fecit benignius agendi cum poenitentibus, atque ita Can. XII slatuit: Licebit episcopo de his aliquid humanius cogitare (1). Ante concilium Nicaenum idipsum jam constituerat concilium Ancyranum, can. V (2), et paulo post Nicaenum conc. Laodicense, can. II (3), ut subsequentia alia concilia omittamus. Seculis enim, quae inde secuta sunt, praxim hanc obtinuisse adversarii nostri fatentur.

16. Tum igitur ex Scriptura et patribus, tum ex perpetuo et constanti ecclesiae sensu ac praxi constat, Indulgentias concedendi potestatem a Christo ecclesiae fuisse relictam.

17. Utiles porro ac maxime salutares populo christiano ejusmodi poenae relaxationes seu Indulgentias esse ex dictis consequens est. Nequit enim non esse utile ac maxime salutare populo christiano id, quod Christus ecclesiae suae dispensandum commisit, et ecclesia juxta traditam sibi a Christo potestatem quovis tempore in fidelium commodum dispensavit, quodque valde confert ad excitandum verae poenitentiae spiritum, omniumque virtutum studium, atque ingens pro altera praesertim vita solamen animo ingerit; atqui tales sunt Indulgentiae, quae non conceduntur nisi vere poenitentibus et plene contritis, quaeque propterea non parum conferunt ad fidei, spei, charitatis, devotionis omnisque pietatis augmentum (4), uti experientia aperte osten

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »