Obrázky na stránke
PDF
ePub

ritur tanquam gradus ad lectoratum suscipiendum (1). Sed neque constans ipse Ordinum numerus fuit in utraque ecclesia, occidentali nempe ac orientali. Etenim olim in ecclesia Latina, ut ex certis documentis constat, in usu pariter erat cantoratus, uti patet ex conc. Carthaginiensi III. (2). Quinimo in nonnullis ecclesiis particularibus videntur viguisse aliqui Ordines, qui nunc desierunt; contra vero nonnulli, qui in quibusdam ecclesiis obtinebant, in usu apud alias non erant, ut fidem facit auctor epistolae s. Hieronymi nomine vulgatae ad Rusticum Narbonensem, in qua legitur: Primus in clericis Fossariorum ordo est (3); ceteros autem Ordines recensens exorcistatum et acolythatum omnino praeterit. Idem fossariorum Ordo, ut jam adnotavimus, viguit apud Syros, a quibus laborantes dicebantur, et alicubi copiatar; ut liquet ex epistola ad Antiochenos s. Ignatii nomine inscripta (4), ut alia documenta praetermittam. Ceterum in ecclesia Romana constans ac perpotuus fuit septenarius Ordinum numerus, qui ab initio in ea viguit atque ad nos usque pervenit.

83. Longa res esset omnia singulorum Ordinum munia recensere; praecipua tamen ac magis uniuscujusque Ordinis propria ex illorum definitione, quam jam subjicimus, colligi possunt.

84. Subdiaconatus itaque ex dictis definiri potest Ordo seu ritus sacer, quo potestas tribuitur ministrandi diacono et sacerdoti in Missae Sacrificio. In Graea ec

(1) Cfr. ibid. cap. 1, §8, Joseph. Sim. Assemanus, Biblioth. Orient. tom. 111, part. 1, pag. 575; alii tamen contendunt, eum non esse nisi officium, non autem gradum peculiarem ad Sacerdotium.

(2) Apud Hard. Acta Concil. tom. 1, col.963. Attamen in Conc. x statuitur: Psalmista, id est, cantor potest absque scientia episcopi, sola jussione presbyteri, officium Tom. VIII.

suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide, ut quod ore can. tas, corde credas: et quod corde credis, operibus comprobes. » Sed cfr. Martenius, De antiq. eccl. ritib. lib. 1, part. 11, cap. 8, art. 1, § 1.

(3) Apud Morin. loc. cit. § 9. (4) Apud Coteler. Patr. Apost. tom. 11, pag. 112. Cfr. ejusdem adnotationes.

9

clesia manuum impositione et extra sanctuarium conferri solet; in ecclesia Latina per traditionem calicis vacui cum patena vacua superposita cum forma adnexa.

85. Acolythatus est Ordo, quo traditur potestas ministrandi subdiacono et diacono in Missae Sacrificio. Confertur autem per traditionem ceroferarii cum cereo, nec non et urceoli vacui cum respectiva forma eam comitante,

[ocr errors]

86. Exorcistatus est Ordo, quo potestas traditur nomen Domini invocandi super eos, qui ab immundis spiritibus obsessi energumeni seu arreptitii dicuntur. Quare episcopus in exorcistarum inauguratione librum illis porrigit, in quo exorcismi continentur, aut Missale vel Pontificale, et ea utitur forma, quae exprimit ejusmodi potestatis collationem.

87. Lectoratus autem est Ordo, quo confertur potestas divinos utriusque foederis libros et sanctorum patrum scripta publice in ecclesia legendi; qui Ordo apud Graecos per manuum pariter impositionem et adjunctam precem, apud Latinos vero per sacri codicis traditionem cum prece adnexa confertur.

88. Ostiariatus denique definiri solet Ordo, quo clericus tum templo et sacris rebus asservandis praeficitur, tum ut divinis Mysteriis, quae in eo peraguntur, reverentiam conciliet. Hujus materia ex concilio Carthagin, IV. et Pontificali Romano sunt claves ecclesiae, quae , quae ab episcopo clerico initiando traduntur forma vero verba, quae clavium traditionem comitantur. 89. Posuimus autem in postremi hujus Ordinis defitione verba quo clericus; quia receptus in ecclesia mos est, ut nemo ad Ordines promoveatur, quin prius fuerit clericali tonsura insignitus, per quam in clerum quisque cooptatur. Definiri enim passim tonsura solet Ceremonia ab ecclesia instituta, qua laicus baptizatus et sacramento confirmationis consignatus sacro ritu in cle

rum instituitur. Dixi ita passim definiri tonsuram clericalem, quia non defuerunt ex veteribus scholasticis et canonistis, qui pluribus argumentis persuadere conati sunt, clericalem tonsuram et Ordinem esse, et sacramenti quoque dignitatem obtinere , quae quisque expendere poterit apud Prosperum Fagnanum, qui ea collegit (1).

[ocr errors]

90. Nobis satis sit adnotare 1. adversus Calvinum qui tonsurae ritum ludibrio habet velut superstitionis ac vanitatis plenum, eum antiquissimum esse. Ex vetustissimis enim ecclesiae Divionensis Actis refert Martenius, s. Benignum presbyterum, sancti Polycarpi discipulum tonsurae clericalis indicio deprehensum et a Terentio comite seculo II. labente morte mulctatum (2). Impius christianorum irrisor Lucianus, seu quisquis est auctor dialogi inscripti Philopatris, Trajano coaevus, clericum describit e montibus ad ecclesiam venientem detonsa coma (3). Sic etiam Ammianus Marcellinus scribit, Diodorum quemdam ab ethnicis Alexandriae sub Juliano apostata, qui sec. IV. imperabat, extremo supplicio fuisse addictum, quod puerulos tondens illos clericatu initiaret (4). Prudentius quoque, egregius sec. IV. poëta, s. Cypriani attonsionem in clericum describebat his verbis: Deflua caesaries compescitur ad breves capil

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

κεκαρμένος τὴν κόμην ἐν τῷ θεάτρῳ ἀναγεγραμμένον ἔνομα ιερογλυφικοῖς γράμμασιν ὡς οὗτος τῷ χρυσῷ ἐπαλύσει τὸν λεωφόρον. « Ostendit mihi male vestitus aliquis e montibus huc adveniens, comam detonsus, insculptam in theatro hieroglyphicis litteris illius nomen: hunc auro viam inundaturum. »

(4) Lib. xx11, cap. 11, pag.326, edit. Henr. Valesii, Paris. 1681, ubi cfr. nota editoris. Cfr. etiam Sirmondus in notis ad Sidonium, pag. 52, ad verba Sidonii: Coma brevis, barba prolixa.

los (1). Et haec sufficiant, omissis concilio Carthag. IV. et Toletano II. (2), aliisque non paucis monumentis antiquissimis (3), ad ostendendum adversus Calvinum clericalis tonsurae ritum priori ecclesiae aevo obtinuisse, ideoque vacare illum vanitate omni atque superstitione ex ipsius Calvini principiis. 2. Adnotare praeterea juverit, variam pro diversis ecclesiis et temporibus fuisse clericalis tonsurae formam atque figuram, ut videre est apud citt. Martenium (4) et Morinum (5).

91. III. Ad Ordinum demum gradum quod spectat, certum est, uti jam innuimus, Subdiaconatum a Graecis et olim atque nunc etiam inter minores Ordines recenseri; a Latinis vero nonnisi seculo XII. coepisse inter Ordines majores seu sacros connumerari. Insigne hujus rei documentum habemus ex synodo Beneventana anno 1091. celebrata sub Urbano II, quae can. 1. decrevit, ut nullus in episcopum eligatur, nisi in sacris Ordinibus religiose vivens fuerit inventus: Sacros autem Ordines dicimus Diaconatum et Presbyteratum; hos siquidem solos primitiva legitur ecclesia habuisse (6). De gradu autem Episcopatus relate ad Presbyteralum sequenti capite ob rei gravitatem jam agere aggredimur.

(1) Hymn. XIII Peristephan. v. 30, edit. Faustini Arevali S. J. tom. 11, pag. 1206, ad quem locum cfr. adnot. Arevali viri doctissimi.

(2) Conc. Carthag. apud Hard. Acta Concil. tom. 1, col.982, can. XLIV, statuit: Clericus nec comam nutriat, nec barmam. Nonuulli codices addunt: nec barbam radat, aut tondeat. Cfr. ibid. Conc. Toletan. can. I, apud Hard. tom. II, col. 1139.

(3) Cfr. apud Pelliciam, op.cit. De christianae ecclesiae primae, mediae et novissimae politia, lib.vi, Venet. 1782, ubi prudenter observat hic auctor, putandum propterea non esse, eam tonsurae formam primis saeculis obtinuisse, quae postea

inducta est, sed eo referri, ut coma tonderetur, neve cirri diffluerent, adeo ut qui clero accensebantur, tenerentur breviores deferre capillos, uti reipsa ostendunt allata documenta, aliaque similia quae afferri possent. Aliud praeterea cogitare, vigentibus persecu tionibus, esset absurdum.

(4) De antiq. eccl. ritib. lib., part. 11, cap. 8, art. 7, § 4 et seqq. (5) Op.cit. exercit. xv. Cfr.etiam Thomassinus, De vet. et nova discipl. part. 1, lib. 11, cap. 37 et seqq. Hallierius, De sacris ordinationibus et election. Paris. 1636. In append. ad sect. vii, art. 2 et seqq.

(6) Apud liard. tom. vi, part.11, col. 1693.

CAPUT III.

DE EPISCOPORUM PRAESTANTIA SUPRA PRESBYTEROS

92. Magni momenti controversia est, quam adversus presbyterianos suscipimus, qui Aërii, IV. seculi novatoris, et wicleffitarum ac waldensium haeresim renovarunt de omnimoda episcoporum cum presbyteris aequalitate, sive quoad potestatem Ordinis, sive quoad potestatem jurisdictionis. Cum vero de potestate Ordinis, seu Ordinem conferendi peculiaris disputatio instituenda sit, hic de praestantia tantum agemus, quae episcopis competit supra presbyteros quoad dignitatem, gradum ac potestatem, quae omnia sub generali jurisdictionis nomine comprehendi solent. Sit igitur :

PROPOSITIO.

Episcopi sunt Presbyteris superiores jure divino

93. Prior propositionis pars est de fide, utpote his verbis definita a Tridentina synodo, sess. XXIII, can. VII: Si quis dixerit, Episcopos non esse Presbyteris superiores... anathema sit. Pars vero posterior, qua haec praestantia jure divino asseritur, licet de fide non sit, cum Tridentinum id noluerit expresse definire (1),

[merged small][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »