Obrázky na stránke
PDF
ePub

constituendi, el describit episcopum, dicens, v. 7: Oportet enim Episcopum sine crimine esse, etc. 2. Verum quod omnem dubitationem tollit illud est, quod legitur, Act. XX. 17: Paulus a Mileto mittens Ephesum, vocavit majores natu ( graec. presbyteros ) ecclesiae; qui cum venissent ad eum et simul essent, dixit eis... Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei. Quo in loco iidem plane sunt presbyteri simul et episcopi, qui cum in una civitate essent, omnes indiscriminatim a Paulo ad illius ecclesiae curam regimenque vocantur. 3. Atque hinc ratio patet, quare idem Apostolus in Epist. ad Philipp. I. 1. episcopis tantum et diaconibus salutem dicat nulla presbyterorum mentione facta; quare rursum in I. ad Timoth. III. virtutes explicuerit, quae in episcopis et diaconis requiruntur, sileat vero de virtutibus presbyterorum, quia nempe episcopi et presbyteri in nulla re differebant. Ergo.

103. Resp. Dist. ant. Apostolorum aetate nulla erat inter presbyteros et episcopos differentia nominis, Tr. gradus et potestatis, subd. relate ad personas, quae tunc temporis ut plurimum utrumque Presbyteratus et Episcopatus gradum obtinebant, C. nulla erat differentia inter Presbyteratum et Episcopatum N. Observo itaque in primis, difficilia haec Scripturarum loca difficiliora adhuc evasissise ob diversas eorumdem explanationes, quas tum veleres tum recentiores dederunt. Sunt enim qui censent, episcopi et presbyteri denominationem primi ac secundi ordinis sacerdotibus olim communem fuisse, ut s. Joan. Chrysostomus (1). Theodoretus arbitratur, nomen episcopi vel presbyteri tributum tunc temporis fuisse solum sacerdotibus secundi ordinis; eos vero, quos modo episcopos vel antistites nuncupamus,

(1) Hom. 1 in Epist. ad Philipp. num. 1.

non episcopos, sed apostolos nominatos esse (1). Contra vero s. Epiphanio placuit, episcopi nomen semper summis, numquam vero secundi ordinis sacerdotibus tributum esse (2). Recentiores vero sive catholici sive protestantes scriptores non magis inter se consentiunt, et alii in unam, alii in aliam sententiam concedunt. Expositio s. Joan. Chrysostomi aptior et commodior nobis videtur.

104. Verum his sententiis dimissis, quae minus idoneae videntur omnibus objectis locis explanandis, aptis sima via ad id obtinendum ea nobis visa est, quam tenuit Petavius. Doctissimus hic vir existimat, primis illis ecclesiae temporibus, quae, quod ad formam et disciplinam attinet, quaedam illius infantia dici possunt, presbyteros vel omnes vel eorum plerosque sic ordinatos esse, ut episcopi pariter ac presbyteri gradum obtinerent; id quodammodo exposcentibus illius aetatis adjunctis ob incrementum religionis christianae, ut, quae soli episcopi praestare possent, cujusmodi essent sacramenta confirmationis et Ordinis conferre, ab omnibus administrarentur. Sic porro plures episcopi in una eademque civitate seu ecclesia communi consilio res ecclesiasticas administrabant, apostolis tanquam majoris gradus pontificibus obsequentes, donec, refrigescente pristina illa charitate, et imitandi Christi amplectendaeque modestiae humilitatis amore, ad tollendas simultates, et in schismatis remedium, ut Hieronymus loquitur, unum aliquem e turba presbyterorum eligi placuit, qui praeponeretur ceteris. Atque ita desiere pari non solum dignitate, sed etiam ordine ac potestate plures creari, translata in unum tam honoris quam ju

(1) Comment. in cap. 11 Epist. 1 ad Timoth. v. I. Idipsum scripserat in Comm. in Epist. ad Philippenses ; cap. 1, V. I; de qua interpre

tatione cfr. Petav. lib., De eccles. Hierarch. cap. 1.

(2) Haeres. LXXV, cap. 5.

risdictionis praerogativa, et episcoporum successio coépit (1). Ex hoc autem systemate, quod Mamachio (2) aliisque doctissimis viris valde probatur, non modo consequitur, nunquam in ecclesia non fuisse potestatem graduumque discrimen, Episcopatus nempe et Presbyteratus, licet ambo hi fuerint passim in eadem capita collati, sed praeterea omnes propositas difficultates facile disjici, ut cuilibet consideranti patebit.

105. II. Obj. Ex patribus antiquissimis 1. alii universum clerum in duos tantum ordines seu classes distribuunt, presbyterorum scilicet et diaconorum, non commemoratis episcopis, aut episcoporum et diaconorum, non commemoratis presbyteris (3); 2. alii vocant presbyteros apostolorum successores (4); 3. alii episcopi ordinationem novellam dicunt (5); 4. alii denique veteres episcopi presbyteros passim appellant collegas suos, compresbyteros, fratres aut vicissim (6). Quae totidem argumenta sunt perfectae episcoporum el presbyterorum aequalitatis. Ergo.

106. Resp. Ad 1. D. Patres aliqui clerum in duas classes universim distribuunt peculiares ob causas, C. ad exclusionem vel Episcopatus vel Presbyteratus, aut etiam ob istorum identitatem N. Causae autem, ob quas haec distributio ab illis patribus facta est, repeti possunt 1. ex unitate Sacerdotii; 2. ex eo quod, spectata

(1) Ita Petav, passim, praesertim vero Dissertat. Ecclesiast. lib.1, cap. 1 et 2; et de eccl. Hierarchia, lib. 1, cap. 4.

(2) Origin. et antiquit. christian. tom. iv, pag. 337 et seqq. monetque ejusmodi episcopos secundo et tertio seculo episcopos nationum fuisse appellatos, qua de re Photius cod. XLVIII. Cfr. etiam Thomassinus, De vel. et nova eccles. disciplina, tom. 1, lib. 1, cap. 54.

(3) Ita Clemens Rom. in I Epist.

ad Corinth. n. seu cap. 42; s. Polycarpus in Epist. ad Philipp. Justinus Apol. 1; Clemen. Alex. Strom. lib. VII Cyprianus, Epist. LXII: Hilarius, In Ps.cxxiv, alique apud Witassium et Nat. Alex. locis citt.

(4) Ut rursum Clem. Rom. in 1 ad Cor. cap. 1; Papias, apud Euseb. loc. cit. Irenaeus, lib. 11, cap. 2 ibid.

(5) Ut Ignatius in Epist. ad Mar gnes. cap. 3.

(6) Cfr. apud citt. auctores.

illius aetatis ecclesiasticae infantia, alicubi soli episcopi cum diaconis, aut presbyteri cum diaconis ecclesias regerent; 3. ex communione nominis juxta dicta. Haec autem majus robur acquirunt, si primo observetur, eosdem patres saepe alibi, saepe etiam in iisdem quae objiciuntur locis, presbyteros vel episcopos commemorasse (1); si observetur praeterea, Polycarpum, Justinum, Clementem Alex., Cyprianum, Hilarium, quos nobis adversarii opponunt, omnes, si unum excipias Polycarpum, post annum 136. floruisse ; postquam scilicet, fatente ipso Blondello, inducta jam fuerat inter episcopos et presbyteros distinctio, ideoque argumentum contra presbyterianos ipsos probare.

107. Ad 2. D. Vocant alii presbyteros apostolorum successores, id est, episcopos, C. simplices presbytesubd. in Sacerdotio et sacerdotalibus officiis, C. in Episcopatu N.

ros

[ocr errors]

108. Ad 3. D. Vocant nonnulli episcopi Ordinationem novellam respectu subjecti, Damae scilicet junioris adhuc Magnesianorum episcopi nuper creati, C. respectu Ordinationis episcopalis N. ut ex ipsa epistolae, quam s. Ignatius ad Magnesianos scripsit, lectione tefit (2).

pa

109. Ad 4. D. Alii vocant presbyteros collegas, compresbyteros, fratres, in Sacerdotio vel in ministerio, ad quod ab episcopis in partem sollicitudinis vocati erant, C. in Episcopatu N. Alioquin, cum Apostolus in epistola ad Philemonem vocat Archippum, Aristarchum ac

[merged small][merged small][ocr errors]

Demam coadjutores, cooperatores et commilitones suos, ac fideles generatim omnes dicit fratres suos, sicut et et Christus apostolos amicos et fratres vocavit, omnes fideles, etiam laici, Apostolo, imo et Christo aequales forent; quod nemo dixerit (1).

110. Inst. S. Hieronymus perfectam ejusmodi episcoporum et presbyterorum aequalitatem ex professo propugnat. Etenim ipse passim docet, eumdem esse episcopum et presbyterum, praesertim vero in Commentariis in epist. ad Titum, ubi scribit: Idem est ergo presbyter qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, 2. communi presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat esse, non Christi, 3. in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur ceteris, ad quem omnis ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur (2). Quapropter ibidem 4. monet episcopos, ut noverint se magis consuetudine, quam dispositionis dominicae veritate, presbyteris esse majores, et in communi debere ecclesiam regere (3). Quod et confirmat in Epist. ad Evangelum, in qua congestis Scripturarum testimoniis, ut suadeat eumdem esse presbyterum ac episcopum, 5. pergit: Nam et Alexandriae, a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium episcopos, presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, episcopum nominabant, quomodo

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »