Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quod confirmat concilium Antiochenum, celebratum anno 341. can. X. (1). Id ipsum constat ex concilio Meldensi, an. 845. can. LXIV (2), docetque s. Isidorus, De officis Ecclesiasticis, lib. II. cap. 6. et apertissime summus Pontifex Zacharias ad Pipinum scribens : Chorepiscopi ordinent etiam lectores et subdiaconos atque exorcistas, quibus promotiones istae sufficiant. Nec presbyterum vero nec diaconum audeant ordinaré praeter civitatis episcopum, cui ipse cum possessione subjectus est (3). Jam vero chorepiscopi ex communiori sententia presbyteri tantum erant. Ergo.

144. Resp. Ad 1. D. Id est episcopi, C. presbyteri seu Presbyterii, subd. in Ordinatione passiva, C. activa N. Jam superius ostendimus, nomina episcopi et presbyteri promiscue ab initio usurpata fuisse: hinc vero sumi ad significandum episcopum, declarat idem Apostolus, dum in II. ad eumdem Timotheum testatur, se eum ordinasse. Adnotavimus praeterea, ex Calvini ipsius interpretatione, posse objecta verba de Ordinatione passiva seu de subjecto Ordinationis intelligi.

145. Ad 2. D. Impositione manuum ceremoniali, C. sacramentali N. Nec enim in tali manuum impositione presbyteri formam aliquam pronunciant, sed solus epi

scopus.

146. Ad 3. Neg. Ad allatas vero probatt. reponimus, agi in citatis documentis de illis chorepiscopis, qui charactere episcopali praediti erant, cujusmodi ex antiquitate plures fuisse novimus (4), quamvis per se chorepiscopatus hunc gradum non exposceret. Nisi enim de solis in episcopali gradu constitutis adducta documenta deberent intelligi, profecto neque s. Epiphanius, neque s. Joannes Chrysostomus, aut s. Hieronymus aliique

(1) Ibid. col. 598.

(2) Ibid. tom. IV, col. 1491.
(3) Epist. vII, cap. 1, apud Har-

duin. tom. III, col. 1901.

(4) Cfr. Nat. Alex. dissert. cit.

passim tanta fiducia affirmassent, Ordinationis munus ita episcopis competere, ut hoc solo distinguerentur a presbyteris; neque Aërius siluisset, si de contraria praxi tum constitisset, prout in adversariorum hypothesi debuisset certe constare, cum ea potissimum aetate chorepiscopi florerent tum in orientalibus tum in occidentalibus provinciis.

147. Ne tamen solis conjecturis inniti videamur, placet id ex ipsis, quae objiciuntur, conciliis confirmare. Concilium enim Ancyranum statuit: Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia, in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parochias et vim praesulibus earum inferre. ... eos abjici placuit. Quod si voluerint in Presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur propria dignitate (1); et conc. Antiochenum: Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen s. synodo placuit, ut modum proprium recognoscant...nec presbyterum vero nec diaconum audeant ordinare praeter civitatis episcopum (2).

148. Inst. 1. S. Leo M. ratas habuit Ordinationes a pseudoepiscopis factas (3). 2. Theodoreto et Socrate testibus (4), a conc. Nicaeno facta est potestas presbyteris catholicis manus imponendi ( пpɔypiičeodai), et proponendi nomina eorum, qui in clerum eligi meruerint. 3. Novatus presbyter, prout refert s. Cyprianus, sibi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Felicissimum diaconum constituit (1). Cassianus vero narrat, Danielem a b. Paphnutio prius ad Diaconatum ac postea ad Presbyteratum evectem fuisse (2). Ergo.

149. Resp. Ad 1. D. Ratas habuit s. Leo Ordinationes factas a pseudo-episcopis, id est, episcopis illegitimis C. episcopali dignitate destitutis N. Id enim constat ex orationis serie, in qua loquitur de iis episcopis, qui contra ecclesiasticam regulam, nec a clericis erant electi, nec a plebibus expetiti, nec a provincialibus episcpis cum metropolitani judicio consecrati.

150. Ad 2. D. Facta est a conc. Nicaeno pesbyteris catholicis potestas manus imponendi, id est, eligendi, C. consecrandi N. Sic enim textum Theodoreti vertit ac v erlendum ostendit Valesius (3).

151. Ad 3. D. Referunt citati auctores, Novatum et Danielem constituisse et promovisse ad Diaconatum et Presbyteratum mediate, C. immediate seu per se N. Contrarium enim eruitur ex contextu. Idem enim s. Cyprianus, qui scripsit de Novato: Qui isthic adversus ecclesiam diaconum fecerat, pergit dicens: Illic (Romae) episcopum fecit, id est, curavit, ut Novatianus a tribus temulentis episcopis consecraretur, uti novimus ex historia (4). Sic etiam cum Paphnutius perspectam haberet Danielis sanctitatem, ipsum destinavit ad sacros Ordines (5).

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CAPUT V.

DE CAELIBATU ECCLESIASTICO SEU DE CONTINENTIAE LEGE SACRIS MINISTRIS IMPOSITA

152. Vix dici potest, quo insano furore sacrum caelibatum insectati fuerint sec. XVI. sacrorum emendutores, quos vere Deus ultionum Dominus tradidit in desideria cordis eorum et in passiones ignominiae, de quibus propterea Erasmus scripsit: Omnis tragoedia exit in catastrophen comicam... Unde tanta carnis rebellio in his, qui se jactant agi spiritu Christi (1) ? Hac ratione non paucos asseclas seu coenosos homines invenerunt, qui reformationi promovendae operam navarent, quorum hic unicus scopus est et objectum attributionis, sacrilego nempe foedere se conjungere. His veluti auxiliares copiae accessere pseudo-politici ac libertini, qui argumentis undique corrogatis vel ex physica ipsa hominis constitutione, vel a societatis indigentia, vel ex therapeutica, in aciem prodierunt, ut tot miserorum superstitionis mancipiorum, ut ipsi loquuntur, patrocinium susciperent. Nostrarum partium itaque erit, importunum ejusmodi patrocinium repellere, ac vindicare praecipuum hoc catholici cleri decus, ostendendo adversus protestantes istius continentiae legis antiquitatem et aequitatem, contra omnes autem nec juri divino aut naturali neque reipublicae emolumentis legem hanc adversari.

episcopis inferiores, religiosos sibi subjectos ad episcopum cum litteris commendatitiis mittere, quemadmodum s. Benedictus statuit, cap. 6

Regulae.

(1) Epist. ad Fratr. infer. Ger

man.

PROPOSITIO I.

Continentiae lex sacris ministris imposita certissimum habet in antiquissima Ecclesiae traditione funda

mentum

153. Talis enim ea lex censenda est, quae fundatur in exemplo apostolorum, in consuetudine ab ipsis apostolicis temporibus universaliter fere recepta, atque in antiquissimis conciliorum ac Pontificum sanctionibus. Ejusmodi porro est lex continentiae sacris ministris imposita.

...

154. Ac primo quidem eam in exemplo apostolorum fundari, evincunt Tertulliani verba: Petrum solum invenio maritum per socrum Ceteros cum maritos non invenio, aut spadones intelligam necesse est, aut continentes (1); et clariora etiam s. Hieronymi, dum adversus Jovinianum ac Vigilantium novatorum nostrorum antesignanos scripsit: Christus virgo, virgo Maria utriusque sexus virginitatis dedicavere principia; Apostoli vel virgines vel post nuptias continentes (2). Quamobrem vel ab ipsis primis ecclesiae seculis, etsi continentia nondum clericis, saltem in ecclesia universali, imposita fuisset certa aliqua ac declarata lege, consuetudine tamen moribusque jam obtinebat, ut sacris Ordinibus initiati ab uxoribus abstinerent, quas ante Ordinationem duxerant. Testes hujus consuetudinis in ecclesiis orientalibus sunt Origenes (3), Hieronymus (4),

(1) Lib. De monogam. cap. 8 edit. Rigalt.

,

(2) In Apologetico pro libris contra Jovinian. seu epist. XLVIII ad Pammachtum, n. 21, edit. Vallars.

(3) Homil. xxIII, in Num. n. 3, circa finem, et Contra Celsum lib. 11, n. 48, ubi etiam cfr. adnotat. editor. Maurin.

(4) Lib. Cont. Vigil. n. 2.

« PredošláPokračovať »