Obrázky na stránke
PDF
ePub

dit, nec pauci adversarii ac increduli non semel fassi sunt (1), quae demum, quod debitorum nostrorum reliquum est post sacramentales satisfactiones nostras, vel ex toto vel magna ex parte expungunt.

DIFFICULTATES

18. I. Obj. adversus priorem propositionis partem. 1. Verba Christi: Quodcumque solveris, Quaecumque solveritis, referuntur ad sacramentum poenitentiae, 2. per quod solum, uti et per alia sacramenta, gratia conferri ab ecclesia potest; nulla proinde ratione extendi possunt ea Christi effata ad potestatem largiendi Indulgentias extra sacramentum. 3. Neque id melius conficitur ex facto incestuosi Corinthii, cui nullam Apostolus poenitentiam imposuerat, quam propterea ei posset relaxare, sed cum ipsum excommunicasset, in communionem postea recepit. 4. Non enim ignorabat Apostolus se non posse dispensare a jure divino, cujusmodi in catholicorum hypothesi sunt satisfactiones temporales post culpae remissionem debitae, 5. juxta illud Deut. XXV, 2: Pro mensura peccati erit et plagarum modus. 6. Et sane qua ratione posset Romanus Pontifex vel episcopus solvere per Indulgentias extra sacramentum, quod sacerdos jure divino, in quo nullum agnoscit superiorem, vi sacramenti ligasset? Ergo.

19. Resp. ad 1. D. Ea Christi verba referuntur etiam

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

ad sacramentum poenitentiae, C. solum N. Respiciunt enim collationem potestatis clavium quacumque demum ratione exercendae sive per sacramentum sive extra sacramentum, prout reipsa ecclesia quovis tempore eam exercuit tum in ferendis censuris, tum in injungendis poenitentiis, tum in absolutione ac relaxatione ab eisdem. Nihil proinde vetat, quominus dicamus, clavium potestatem et usum non solum ad culpae, verum etiam ad poenae remissionem sese porrigere (1).

20. Ad 2. D. Quam proinde gratiam ecclesia per Indulgentiarum largitionem non confert, C. confert N. E catholicis nemo unus id unquam docuit (2).

21. Ad 3. Neg. Ad prob. D. Id est, nulla determinata poenitentiae opera imposuerat, Tr. vel C. nullam omnino poenitentiam, seu poenitentiae opera, quibus se exerceret, donec absolveretur ab excommunicatione cum poenitentia conjuncta, cui eum Apostolus subjecerat, N. Contrarium enim affirmat Apostolus, scribens, I. Cor V, 14, se eum tradidisse Satanae in interitum carnis, quae sane minima poenitentia non erat (3). Ne autem abundantiori absorberetur tristitia, hujus publicae poenitentiae tempus, commiseratione commotus ac divina auctoritate fretus, in persona Christi per Indulgentiam contraxit (4).

(1) Cfr. Bellarm. De Indulgentiis, lib. II, cap. 11, n. 2 et seqq.

(2) Cfr. Bellarm. ibid. cap. 12. (3) Cfr. Christ. Lupus. qui in dis. sert. De peccatorum et satisfactionum Indulgentiis opp., edit. Ven. 1726, tom. vi, cap. 5, auctoritate s. Cypriani fretus, censet, hanc poenitentiam praescriptam ac determinatam fuisse non a solo episcopo et clero, verum etiam a cunctis laicis, cum agatur de poenitentia publica; verum id intelligi debet, ut vulgo dicitur, in sensu accommodo, ita ut episcopus et clerus ex auctoritate seu potestate a Christo accepta

[merged small][ocr errors]

22. Ad 4. D. Non ignorabat Apostolus, se non posse dispensare a jure divino, non accepta ad id a Christo facultate, C. hac facultate obtenta N. Eadem enim ratione potuit Apostolus dispensare a satisfactionibus jure divino debitis, qua, facultate a Christo accepta, culpas remisit; sicut etiam quotidie remittit ecclesia ipsas culpas seu peccata, quae nemo potest dimittere nisi unus Deus, uti dicitur Marci II, 7.

23. Ad 5. D. In foro politico seu civili, pro quo lex illa lata est, C. in foro ecclesiastico, subd. nisi facultate divinitus collata hae plagae remittantur, C. secus N.

9

24. Ad 6. Resp. id posse indirecte, tollendo videlicet debitum seu poenae reatum non autem directe irritando sententiam sacerdotis. Addo, saltem juxta praesentem praxim, neque Rom. Pontificem, neque episcoporum quempiam per Indulgentias a satisfactione sacramentali peccatorem eximere (1), ideoque falso laborare supposito hanc expostulationem.

in 1 ep. ad Cor.v, 11: « Fit autem illud (relaxatio poenitentiae) inquit, dum per Indulgentiam matris ecclesiae, post aliquantam satisfactionem, poenitentibus relaxatur ac remittitur, quod reliquum erat poenae debitac. Quam poenae relaxationem manifestius etiam declarat illud praecedens sufficit illi; quasi dicat: satis jam poenarum dedit, reliquum ei condonetur. Hoc enim est quod sequitur: ita ut e contrario magis donetis; veluti si sonte quopiam per sententiam judicis ad quadraginta plagas condemnato, post tricesimam dicat judex: sufficit, aut, satis est; non quod sententiae sit satisfactum, sed quia vult uti clementia, reliquum plagarum numerum ei gratiose remittens.»>

(1) Dixi: Saltem juxta praesentem praxim; interdum enim morem obtinuisse, ut Indulgentia etiam conferretur ad relaxandam poenitentiam

[ocr errors]

sacramentalem colligitur ex iis, quae scribit Morinus, De poenitent. lib. X, cap. 22, S 10 et 11. Certe, adversariis fatentibus, satisfactiones, quas olim fideles exhibebant, antequam absolverentur, quasque ipsis vel episcopi vel presbyteri injungebant cum eis poenitentiam dabant, erant sacramentales; attamen has ipsas satisfactiones per Indulgentiam episcopi relaxabant. Haec animadversio peculiarem vim habet adversus jansenistas, qui contendunt, olim semper satisfactionem praeire consuevisse absolutioni. Ex quo etiam colligitur ratione prorsus ineluctabili, Indulgentiam esse remissionem poenae temporalis coram Deo validae, uti sequenti propositione ostendemus, ita tamen ut haec relaxatio coram Deo effectum non obtineret nisi post remissam culpam per sacramentalem absolutionem.

25. II. Obj. adversus alteram propos. partem. 1. Indulgentiarum existentia conciliari nequit cum ullo sanae ethices seu, ut ajunt, moralitatis principio. 2. Quamvis enim ut minus abusivae spectatae fuerint Indulgentiae, quae conceduntur per alicujus injuncti pii operis executionem, quis in animum inducat suum, quod aliquis levissimis actibus exterioribus, ex. gr. osculo impresso cruci, quae in amphitheatro Flavio erecta est possit lucrari singulis vicibus dies ducentos Indulgentiae? aut lucrari quispiam possit tanta facilitate Indulgentias plenarias, quibus ecclesiae in Italia passim redundant? 3. Quomodo haec conciliari queunt cum Dei justitia vel cum ipsius misericordia, relate praesertim ad eos, quibus adeo acerba punitio reservata est, eo quod ratione aut loci aut temporis aliorumque adjunctorum mediis adeo facilibus ad eas lucrandas destituti fuerint (1)? Ergo.

26. Resp. ad 1. Neg. Siquidem apprime conciliatur cum omnibus sanae ethices principiis Indulgentiarum existentia, dummodo vera ac germana teneatur Indulgentiae notio, quam ab initio dedimus. Haec enim in primis supponit obligationem satisfactionis sacramentalis in eo, qui eam lucrari intendit, peccatorum contritionem poenitentiae omniumque virtutum studium, et statum gratiae seu sanctitatis. Nisi proinde vera praecesserit cordis conversio, quae involvit desiderium, saltem ex poenitentiae virtute, satisfaciendi quantum in se est divinae justitiae ob scelera admissa, frustra quis Indulgentiam se adeptum esse existimaret (2).

[ocr errors]

(1) Ita Sismondi, Histoire des Republ. Ital. tom. XVI, chap. 127, pag. 417.

(2) Optime Massillon Mandement pour la publication du Jubile, 15 Nov. 1724: Ne nous flattons point, inquit, que nos fautes soient expiées, si elles n'ont pas été déTom. VIII.

testées; ne croyons pas les grâces de l'église nous aient purifiés, si elles ne nous ont pas changés; ne comptons sur son indulgence qu'au tant que nous pouvons compter sur un sincère repentir. » Et Bossuet pariter, Instructions nécessaires pour le Jubile, art. 1; «Mais il

2

27. Ad 2. D. Spectatis illis actibus in se absque interioribus necessariis dispositionibus, quas recensuimus, Tr. vel C. una cum illis dispositionibus N. Ejusmodi enim actus quos exteriores adversarii vocant, nunquam sejungi possunt aut debent ab interioribus dispositionibus quas ipsa Indulgentiarum natura postulat, et expresse exigunt qui Indulgentias largiuntur. His autem positis, levitas seu potius facilitas operis injuncti est tandem quaedam quasi illecebra, qua fideles adducantur ad eas dispositiones sibi comparandas, ut ipsa experientia ostendit.

28. Ceterum hic obiter observamus: 1. adversarios, qui nobis exprobrant Indulgentiarum excessum veluti contrarium principiis moralitatis, splendidum praebere testimonium doctrinae catholicae circa necessitatem satisfactionis, cujus Indulgentia non est nisi diminutio quaedam; 2. non posse eosdem nobis hunc excessum objicere, quin totum evertant protestantismi seu reformationis principium de sola fide justificante absque bonorum operum necessitate; 3. vel amplissimam Indulgentiam concessam ob injunctum vel minimum pietatis opus optime conciliari cum moralitatis principiis ; Dei enim justitia conciliatur cum poenarum remissione obtenta sub conditionibus a nobis recensitis. 4. Animadvertimus demum, Indulgentiarum excessum, si forte sit aliquis, non rem ipsam impetere, sed modum tantum seu facilitatem eas concedendi, qua fit ut disci

se faut bien garder, scribit, de s'imaginer que l'intention de l'église soit de nous décharger par l'Indulgence de l'obligation de satisfaire à Dieu; au contraire l'ésprit de l'église est de n'accorder l'Indulgence qu'à ceux qui se mettent en devoir de satisfaire de leur côté à la justice divine, autant que l'infirmité humaine le permet ; et l'Indulgence ne laisse pas de nous être fort né

cessaire en cet état, puisqu'ayant, comme nous avons tant sujet de croire que nous sommes bien éloignés d'avoir satisfait selon nos obligations, nous serions trop ennemis de nous-mêmes, si nous n'avions recours aux grâces et à l'indulgence de l'église. Haec tamen intelligi debent juxta ea, quae ex Benedicto XIV paulo ante attulimus.

« PredošláPokračovať »