Obrázky na stránke
PDF
ePub

Eusebius (1) et Epiphanius (2); qui praeterea non uno in loco affirmavit, illius consuetudinis originem ab apostolico aevo atque instituto esse repetendam (3).

155. Dixi: saltem in ecclesia universali certa aliqua lege nondum clericis continentiam impositam fuisse ; quia licet in ecclesia orientali consuetudo ab apostolis usque viguerit, ut citati auctores aliaque monumenta testantur, attamen non desunt exempla presbyterorum et episcoporum in antiqua historia ecclesiastica, qui matrimonio in illis regionibus juncti fuerint ac liberos etiam ex conjugio susceperint (4). In ecclesia tamen latina res aliter se habuit; contendunt enim satis validis innixi fundamentis eruditi viri, b. Petrum apostolum omnes prorsus episcopos, presbyteros et diaconos continentiae legi subjecisse. Loquens enim Tertullianus de clero Africano: Quanti, inquit, in ecclesiasticis Ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem (in primaevum paradisi statum) restituerunt, quique se jam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti (5)? Vox porro dicaverunt aperte hic votum ac professionem significat. Hinc alibi clericos vocat viros virgines ac voluntarios spadones (6). Cum vero ipsemet Tertullianus in majorem Carthaginiensis ecclesiae clerum cooptatus fuisset, se a conjuge separavit (). Volens propterea Aurelius Africanae dioeceseos Primas pristinam in episcopis, presbyteris et diaconis castitatem restituere

[blocks in formation]

dixit in secunda synodo Carthaginiensi: Quod apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus (1). Cum vero Africa perinde ac reliquae occidentales provinciae sive immediate a Petro sive ab iis, quos vel ipse aut ejus successores Romani Pontifices ad evangelium in eas regiones inferendum miserunt, fidei primordia acceperint (2), plane consequitur, a b. Petro apostolorum principe continentiae legem clericis tum in Romana ecclesia tum in aliis ab ejus successoribus fundatis impositam fuisse.

156. Atque hinc factum est, ut s. Siricius, qui anno 385. floruit, ejus legis meminerit tanquam ab Apostolo institutae, ejusque observantiam urgeat, atque in trasgressores tanquam in violatae legis reos animadvertat (3). Eamdem legem supponunt Innocentius I. (4) et Leo M. (5). Eadem ratione sese gesserunt concilia, quae aut IV. ineunte seculo celebrata sunt, ut Illiberitanum (6), aut eodem exeunte, ut Taurinense (7), Cartheginiense II. (8), Cartheginiense V. (9), aut V. sec. incipiente, ut Toletanum I. (10), aliaque permulta (11), quae nunquam innuunt, se novam legem condere, sed ab apostolica sanctione profectain urgere aut instaurare profitentur. Exinde patet, quare nullum in Latina ecclesia possit inveniri exemplum episcopi, presbyteri, aut etiam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

diaconi impune continentiae legem transgredientis (1), prout reperimus in ecclesiis orientalibus.

157. Paulatim vero ex ecclesia Latina lex haec ad alias Orientis ecclesias pervenit, praesertim ad eas quae ad Patriarchatum occidentalem spectabant; ut constat ex Pynito Gnossiorum antistite, qui clero suo legem castitatis imposuit (2), frustra eum dehortante s. Dionysio Corinthiorum episcopo. Constat praeterea ex conciliis Neocaesariensi et Ancyrano, eamdem legem in Pontica dioecesi constitutam fuisse (3), nec non per Thessalonicam, Macedoniam et Achajam, ut refert Socrates (4). Quod vero spectat ad ecclesiam Alexandrinam, illud certum est, s. Marcum continentiae legem suis successoribus veluti haereditariam reliquisse (5). Eadem viguit lex in Antiocheno patriarchatu, atque aetate s. Epiphanii per universam Cyprum recepta fuit (6). Postea vero factum est, ut clerici in illis provinciis a primaevae disciplinae puritate disciverint, atque ad solum Episcopatum caelibes vel continentes, ut plurimum e monachis electi, promoverentur. At vero reliquis clericis majori bus integrum fuit uxores, quas ante initam Ordinationem

(1) Cfr. Coustant. in adpot. (f) in Epist. Siricii ad Himerium, n. 10, col. 631.

(2) Cfr. Lupus, diss. cit. cap. 1.
(3) Apud Lupum, loc. cit.
(4) Ibid.
(5) Ibid.

(6) Haeres. LIX, cap. 4, edit. Petav. Post tot documenta, quae invicte ostendunt, semper viguisse in ecclesia occidentali legem continentiae quoad clericos majores, quis unquam suspicatus esset, hominem, qui criticae studet potuisse affirmare aetate hac nostra, nonnisi sec. XI a Gregorio vi legem hanc primum fuisse inductam? Attamen Ranke, in op. cit. tom. 1, lib. 1, §3, pag. 52, ubi loquitur de Gregorio vi, scribit: En introduisant

le celibat, ils (Pontifices Benedictini) changèrent tout le clergé seculier en une espèce d'ordre monacal. At hoc non est unicum splendidum imperitiae hujus auctoris protestantis Berolinensis in ecclesiastica historia testimonium. Plura alia facile afferri possent, quae hominem produnt versutum, fraudulentum et apertum fere calumniatorem Romanorum Pontificum. Scopus hujus scriptoris est texere apologiam protestantismi, quem ut obtineat, nullis artibus parcit, atque ubi opus est, apertis utitur mendaciis. Ast hacc effugia seculum nostrum non amplius admittit, et texere apologiam absurdi protestantismi est laterem la

yare.

duxerant, retinere, uti postea sancitnm est per canones Trullanos. Ad Ordines vero Diaconatu inferiores quod spectat, varia primum fuit ecclesiarum disciplina (1), deinde vero in ecclesia Latina subdiaconi tantum continentiae lege obligati sunt.

158. Ex iis igitur, quae hucusque disseruimus, constat luculentissime, continentiae legem, sacris ministris impositam, in antiquissima ecclesiae traditione certissimum habere fundamentum, prout in propositione nostra enunciatum est.

DIFFICULTATES

159. Obj. Perperam Pontificii exemplum jactant apostolorum ad caelibatus legem cohonestandam ; 1. certum enim est, non solum apostolos uxores retinuisse, sed secum eas insuper circumduxisse, teste Paulo, I. ad Cor. IX. 5. scribente: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas (2)? 2. Sane vel ipse Paulus uxorem habuit, quam compellat, ad Philipp. IV. 3: Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas cum Clemente (3); Graece enim est cúsʊye yvńcie', quae vox proprie conjugem significat. Aperte autem id testatur Clemens Alex. (4). 3. Sic perperam obtrudunt antiquae ecclesiae traditionem; cum enim ageretur in concilio Nicaeno de inducenda nova lege, ut qui essent Sacris initiati non uterentur uxoribus legitime sibi ante Ordinationem consociatis, Paphnutius episcopus Aegyptius ac singulari castimonia commenda

...

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

tissimus vehementer vociferetus est, grave hoc jugum clericis et sacerdotibus non esse imponendum, ac satis esse, ut, qui in clerum fuissent adscripti, juxta veterem ecclesiae traditionem jam non amplius uxorem ducerent, ut referunt Socrates (1) atque Sozomenus (2); qui addunt in Paphnutii sententiam concedentibus universi concilii patribus, controversiam sedatam esse, et potestatem permissam cuique pro arbitratu ab uxorum consuetudine abstinendi 4. Hinc tot illa exempla sanclorum episcoporum et sacerdotum qui matrimonio juncti fuisse, atque in Episcopatu et Sacerdotio liberos suscepisse feruntur. Hos inter eminent s. Gregorius Nazianzenus, qui ab episcopo patre suo progenitus est una cum fratribus et sororibus ejus natu minoribus Hinc synodus Ancyrana anno 314. can. IX. permisit, ut in officio manerent illi diaconi, qui in sua Ordinatione protestati essent, velle se nuptias inire, dein vero uxores duxissent (3). Hinc denique in Graecis et orientalibus ecclesiis jamdiu post Trullanam synodum ea disciplina viget, ut soli episcopi continentiae lege adstringantur, presbyteri autem et diaconi ductis ante Ordinationem uxoribus legitime uti valeant. Ergo.

160. Resp. Neg. ant. Ad 1. prob. D. id est, pias feminas, quae juxta Hebraeorum morem sacros operarios comitabantur, ut ipsis ministrarent, prout de Christo ipso legitur, Matth. XXVII. 55. Marci XV. 41. Luc. VIII. 2. C. uxores vel N. vel subd. Quae haberentur ab ipsis ut sorores, Tr. secus N. Quomodo enim haec conciliarentur cum iis, quae suo et aliorum nomine protestatus est Petrus, Matth. XIX, 27: Ecce, nos reliquimus omnia et secuti sumus te? Haec autem expositio traditur etiam a Clemente Alex. qui nobis oppo

(1) Hist. eccl. lib. 1, cap. 11.

(2) Ibid. cap. 23.

(3) Ex vers. Dionys. Exigui, apud

Harduinum, Acta Conc. tom. I, col. 275.

« PredošláPokračovať »