Obrázky na stránke
PDF
ePub

nitur; scribit enim: Non ut uxores, sed ut sorores circumducebant (apostoli) mulieres, quae una ministraturae essent apud mulieres, quae domos custodiebant: per quas etiam in gynaeceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini (1).

161. Ad 2. Neg. innixus tum auctoritati omnium fere antiquorum, Tertulliani, Ambrosii, Hieronymi, Epiphanii, Theodoreti, etc. qui id expresse inficiantur, tum potissimum auctoritati ipsius Apostoli, qui I. ad Cor. VII. 7. et 8. apertissime scribit: Volo enim omnes vos esse sicut me ipsum... dico non nuptis et viduis; bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego.

162. Nec obstat quod opponitur ex Epist. ad Philipp. Nemo siquidem est qui ignoret, cuyo non tantum dici de eo qui matrimonio junctus foret, verum etiam de collega, sodali, cooperatore (2). Sane veteres versiones omnes, cohaerenter ad graecum textum, in genere masculino reddunt hanc vocem. Syriaca: Mi vere sodalis; Aetiopica: Frater mi et socie mi; Arabica: O candide Syzyga (3). Nec alio sensu eamdem vocem exponunt patres omnes Graeci et Latini. Atque hic sermonem esse de conjuge, falsum dicit s. Joan. Chrysostomus, Theodoretus stultum. Ipsi Calvinus et Beza eodem sensu hanc vocem acceperunt (4); nec abnuunt, imo ita esse vertendam contendunt recentiores protestan

(1) Stromat. lib. III edit. Potterii, Venet. 1757, tom. 1, pag.536. Οὐχ ὡς γαμετὰς ἀλλ ̓ ὡς ἀδελφὰς περιῆγον τὰς γυναῖκας συνδιακόνους ἐσομένας πρὸς τὰς οἰκουροὺς γυναί. κας, δ ̓ ὧν καὶ εἰς τὴν γυναικωνίτιν ἀδιαβλήτος παρεισεδύετο ἡ τοῦ κυρίου Sidaonaría. Cfr. etiam Constit. Apost. lib. 111, cap. 15, edit.Coteler.

(2) Cfr. Bernard. a Piconio in Comment. in hunc loc. Sane Nonnus Palepolitanus vocat Christum outuyov Patris, et Aristophanes in Pluto eadem voce utitur ad signif. candum consodalem, cooperatorem. (3) In Polyglott. Walion. tom.v. (4) Cfr. Estius in hunc locum.

tes (1); nec desunt, qui zúčʊyov existiment fuisse nomen prorium, ut patet ex versione arabica (2).

163. Clemens porro deceptus est ex vocis aequivocatione; nec tantae praeterea auctoritatis est Clemens, ut ipsi praeferre non debeamus communem patrum consensum, consensum antiquarum versionum, et quod caput est, auctoritatem ipsius Apostoli (3).

164. Ad 3. Neg. juxta dicta. In concilio autem Nicaeno, agentibus potissimum Sedis Apostolicae legatis, ut verisimile videtur, propositum erat ecclesiae Romanae disciplinam extendere ad ecclesiam universalem. Restitit Paphnutius quoad illos tantum, qui matrimonio juncti ad sacros Ordines Presbyteratus et Diaconatus ascendissent; quoad reliquos vero, qui caelibes sacris Ordinibus initiati essent, servandam censuit antiquam ecclesiae traditionem de non ineundis nuptiis. Consilio Paphnutii sacer patrum consessus acquievit. Ex his patet, Nicaenam synodum protestantibus minime patrocinari; cum ipsi contendant, posse, ad emandatorum suorum exemplum, sacris jam Ordinibus initiatos inire conjugium (4); in concilio autem statutum tantum est, conjugia jam contracta ante ordinationem non esse dissol venda (5). Ex veteri insuper traditione descendit, cle

[blocks in formation]

terpolatam s. Ignatii M. ad Philadelphenos. Nam et hic interpolator inter apostolos conjugatos recenset Paulum.

(4) Nam Lutherus, sacerdos et voto praeterea obstrictus, sanctimonialem in uxorem duxit; Calvinus pariter et ipse, licet diaconus, conjugio copulatus est.

(5) Idque juxta Can. apostolicum VI, qui sic se habet: Episcopus aut presbyter propriam uxorem nequaquam sub religionis (seu servandae castitatis) praetextu abjiciat ; si vero eiecerit, excommunicetur.» Verum, ut animadvertit Lupus, diss. cit. cap. 2, hic canon viguit

ricos caelibes novas non posse celebrare nuptias, posteaquam sacris fuerint Ordinibus intiati; hanc autem le gem oecumenicum sanxit concilium. Patet denique, novam vocari legem, de qua proponenda agebatur, non absolute, sed relative, nempe ad ecclesias orientales; cum ea jamdiu vigeret in ecclesia Romana, imo in tola ecclesia occidentali, quae in suo instituto permansit. Ceterum licet universalis lex de perfecta continentia non fuerit a synodo Nicaena sancita, plures tamen episcopi ad suas dioeceses ex concilio reduces edixerunt, ut clerici majores vitam perfecte continentem agerent. Hanc legem tulit servarique jussit in universo suo Antiocheno patriarchatu s. Eustathius ; ita quoque se gessit s. Alexander patriarcha Alexandrinus quoad universum Aegyptum, quamvis contrariam tulisset sententiam Paphnutius in Nicaena synodo (1).

165. Ad 4. D. In ecclesia Latina seu occidentali, N. in Orientali, subd. Antequam peculiari sanctione integrae continentiae lex constituta fuisset, Tr. hac lege constituta N. Nullum exemplum, ut paulo ante adnotavimus, suppetit in ecclesia Latina episcoporum, presbyterorum et diaconorum, qui impune conjugio ante Ordinationem inito usi fuerint, vel nuptias, Ordinatione jam suscepta, inierint. In ecclesiis orientalibus antequam in particularibus dioecesibus lex continentiae constitueretur, juxta ea de quibus in superiori respon

pro solis ecclesiis orientalibus, nunquam vero vim habuit in ecclesia occidentali, quae ex lege a s. Petro lata semper plenam servavit continentiam, cui legi certe refragari noluit synodus Nicaena. Sed cfr. idem auctor.

(1) Cfr. Lupus loc. cit. Nonnulli in dubium revocarunt hanc historiam. Ast perperam ; etenim praeter auctoritatem Socratis et Sozomeni, ejus meminit s. Ambrosius, Epist.

BYIII ad ecclesiam Vercell. n. 64. edit. Maur. nec non synodus Gangrensis, quae ad eam aperte alludit, can. iv. Sententia Paphnutii postea ege etiam imperiali confir mata est, quae extat lib. xv1, Cod. Theodosiani, leg. XLIV, De episcopis et presbyteris. Cfr. tamen Va lesius in cap. II, lib. 1 Socratis; Zaccaria, Storia polemica del celibato sacro, lib. 1, cap. 5, Roma 1774.

sione egimus, occurrunt nonnulla exempla ab adversariis allata, quae propterea tuto omitti possunt, perinde ac reliqua quae subdunt, cum ad rem praesentem non faciant (1).

166. Quod speciatim attinet ad s. Gregorium Nazianzenum seniorem, Stiltingus omni argumentorum genere invicte ostendit adversus Tillemontium, illum nonnisi ante episcopatum filios ex s. Nonna progenuisse, ideoque et s. Gregorium cognomento theologum ejus natu maximum (2).

167. Synodus Ancyrana de iis diaconis loquitur, qui inviti ad Ordinationem rapiebantur, prout non semel ea aetate contigebat, quae res plena aleae erat (3).

168. Trullana demum synodus, ut antea monuimus permisit contra majorum instituta, ut diaconi et presbyteri licite convenire possent cum uxoribus, quas ante Ordinationem duxerant ; qua in re licet a puriori disciplina deflexerit, nulla tamen ratione protestantibus suffragatur (4).

(1) Cfr. Renaudot. Perpétuité de la foi, tom. v, liv. vi, ch. 8.

(2) Dissertat. De tempore natali s.Gregorii Nazianz. praemissa tom. л mensis Septembris.

(3) Fuit enim frequenti in usu positum, ut vitae sanctimonia et rerum sacrarum scientia insignes manachi aut in populo caelibes ad clericatum raperentur, et licet inviti ac reclamantes, ab episcopis consecrarentur. Sic enim contigit, ut diximus, s. Epiphanio, Pauliniano fratri germano s. Hieronymi, s. Paulino, s. Augustino, aliisque permultis. Reclamantes vero solebant quandoque vere, quandoque autem subdole, ut elaberentur, affirmare, sibi haud profecto possibilem perfectae castitatis custodiam. Sic enim protestatus est s. Syuesius, quamvis non raptus, sed dumtaxat invitus ad Pentapolitanac Ptolemaidis Epi

scopatum evectus. Propter hos mota fuit quaestio an vere et ex corde protestantes per manuum impositionem adstricti essent ad plenam castimoniam, et a conjugio in perpetuum exclusi. Ea res asperior visa est ac plena periculi, cum praesertim nonnulla prava exempla in oculos incurrerent. Hinc factum est, ut Ancyrana synodus tali ratione ordinatis veniam fecerit, ut matrimonium inirent. Quod attinet ad presbyteros, cum isti non eligerentur nisi anno aetatis trigesimo, nullius momenti censebatur illorum protestatio.

(4) Elenchum scriptorum catholicorum, qui vindicias egerunt clericalis caelibatus usque ad suam aetatem, exhibet Zaccaria in praefat. ad opus cit. Storia polemica del celibato sacro.

PROPOSITIO II.

Continentiae lex sacris ministris imposita clericali statui convenientissima est

169. Illa enim lex apprime conveniens clericali statui censenda est, quae tum vitae sanctimoniam praefert, tum sacris muneribus rite obeundis conducit, tum illa arcet impedimenta, quae cum ecclesiasticae vitae instituto nequeunt consociari. Talis porro est lex continentiae sacris ministris imposita.

170. Ac primo quidem sanctam esse continentiae legem ratione objecti sui, nemo inficias iverit, qui me minerit, continentiam et semel et iterum a Christo Servatore nostro et ab apostolis et factis et verbis summopere commendatam fuisse. Hanc enim vero Christus sanctificavit in se ipso, et commendavit, dum, Matt. XIX. 11. apostolis mirantibus ea, quae ipse dixerat de statu conjugali, et dicentibus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere, respon dit: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est... Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. Hanc quoque suo exemplo confirmavit Apostolus, ceterisque ut eam complecterentur auctor fuit, I. ad Cor. VII. 7. imo et toto fere integro capite. Hanc servaverunt et ceteri apostoli, ut ex Tertulliano ac Hieronymo ostendimus, a quorum instituto coepit istius legis origo; si vero sermo sit de ecclesia Latina, ab ipso apostolorum Principe lex haec imposita fuit. Hac schola edocti patres apostolici et qui eos secuti sunt continentiam sunt professi. Quapropter hoc institutum jam viguit ea aetate ecclesiae florentissima, quam adeo protestantes extollunt. 171. Magis autem consentaneam esse legem istam

« PredošláPokračovať »