Obrázky na stránke
PDF
ePub

autem causae religionem ac politicum publicum regimen spectantes cessarunt in religione christiana (1). Indoles praeterea illius legis carnalis eam non prae se ferebat perfectionem, quae requiritur in lege christiana. Attamen quoad potuit, continentia exigebatur a sacerdotibus judaicis, dum status sui muniis fungi deberent (2).

188. Quod vero spectat ad ministros protestantes, dico, ipsorum officium longe angustius esse, quam ut comparari possit cum officiis cleri catholici. Illis enim ut plurimum nullum aliud onus incumbit, quam semel in hebdomada ad populum verba facere. Ipsorum ministerium eam non postulat venerationem, quam requirit Sacerdotium catholicum. Nullam aut fere nullam ministri protestantes in populum exercent auctoritatem, secus ac evenit in sacerdotibus catholicis (3). Catholici enim sacerdotes non solum tenentur ad pensum quotidianum divini officii persolvendum, sed praeterea tenentur ad sacramenta administranda tum bene tum male valentibus. Saepius concionari debent, pupillorum ac viduarum, indigentium cujusque generis necessitatibus prospicere, aliaque pene innumera praestare, a quibus omnibus feriati sunt ministri protestantes (4).

(1) Cfr. Annales de Philos.chret. art. cit. Du celibat des prêtres, P. 289.

(2) Exod. xIx, 42; Levit. XXIV, 9, coll. Luc. 1, 23. Hic ritus adeo religiose servabatur, ut, teste Flavio Josepho, quodam anno solemne Sacrificium omissum fuerit, eo quod summus sacerdos nocte praecedenti illusionem passus fuerat. Cfr. s. Hieron. lib. 1, Advers. Jovin.

(3) Id aperte testatur Abb. De Pradt " qui in op. Du Jesuitisme ancien et moderne, chap. 6, 3 édit. Paris 1828, loquens de provinciis Europae meridionalibus et catholicis, scribit: Aussi l'influence du prêtre y est elle fort grande, tandis qu'au nord (in provinciis protestantibus)

elle est insensible.

(4) Rubichon testis ocularis in op. De l'action du clergé sur les sociétés modernes, Paris 1829, ch.1. de clero Anglicano haec habet : << Sur dix-huit mille Ecclésiastiques il en est dix à onze mille seulement qui exercent le Sacerdoce, mais qui, chargés de famille, font du Sacerdoce une des industries qui les aliment. Ils n'ont à s'occuper ni du catéchisme, ni de la confession, ni du bréviaire, ni de la Messe. Le dimanche matin ils quittent leurs affaires pendant deux heures, pour faire leur service; ce service fini, ils reviennent à ces mêmes affaires jusqu'au dimanche suivant. Les autres huit mille Ecclésiastiques vivent

PROPOSITIO III.

Continentiae lex neque juri divino neque juri naturali adversatur

189. Non adversari continentiae legem juri divino, ex iis facile colligitur, quae in superiori propositione ex Christi et apostolorum exemplo et adhortationibus attulimus; nec non ex tot virorum exemplo, qui a remotissima antiquitate singulari sanctitatis ac doctrinae laude in ecclesia catholica floruerunt, qui caelibes omnes fuerunt, cujusmodi sunt Clemens Romanus, Hermas, Ignatius, Justinus, Cyprianus, Ambrosius, Basilius, uterque Gregorius Nazianzenus atque Nyssenus, Hieronymus, Augustinus aliique plurimi, qui caelibem vitam egerunt. Nemo porro nisi per summum nefas eos omnes tanquam violati juris divini reos traducet. Summis praeterea laudibus continentiae ac virginitatis professionem iidem extulerunt, ita ut Berbeyracus calvinianus homo, in sanctos patres acerbe inimicus, identidem scripserit, eos finem modumque in prosequendis ejus virtutis laudibus excessisse (1); Gibbonius protestans pariter et incredulus asserere non dubitaverit, immodica esse, magnifica ac illustria nimis praeconia, quibus patres eamdem virtutem prosecuti sunt, in cujus commendationem, ut profanus homo loquitur, ipsi turbidum suae eloquentiae flumen effuderunt (2).

dans le monde, où ils dépensent audelà des revenus que la loi destinait à un Sacerdoce actif. » Ex authenticis censibus ostendit, ex 10,801 parochis vix 4490 residere in propriis paroeciis, dum 6311 non resident.

(1) In Praef. ad opud Puffendorfii, De jure naturae el gentium.

(2) De casu imperii Rom. cap. 15. Cfr. Baronius ad annum LVII 9 n. 63 et seqq.; Nat. Alex. diss. XIX in sec. Iv; Lessius, De justitia et jure, lib. iv, cap. 2 et seqq.; Bozius, De signis Eoclesiae; Casinius in Catechismo, quaest. 4 et 5; Zaccaria, op. cit. lib. п, cap. 2.

190. Sed neque juri, naturali sacram continentiae legem adversari vel exinde evincitur, quod si adversaretur, hoc ideo esset, quia existeret aliqua naturae lex, quae omnibus et singulis humani generis individuis injungeret matrimonium ; atqui ejusmodi lex non existit ; 1. quia alioquin omnes et singuli tum masculi tum foeminae, sive pauperes fuerint sive divites, sive sani sive infirmi, sive pares sustinendis matrimonii oneribus sive impares, sive servi sive liberi, omnes omnino, inquam et singuli prorsus hac lege obligarentur ad nuptias contrahendas, quod nemo sane dixerit, neque adversarii nostri contendunt, utpote absurdum pluribusque in casibus impossibile; 2. quia si existeret ejusmodi lex populi eam cognovissent, agovissent legislatores, sapientes et juris naturalis periti. Jam vero tantum abest, ut populi et legislatores, sapientes cujuscumque aetatis, hanc legem agnoverint, reosque propterea ac legis naturalis infractores traduxerint caelibatus sacri cultores, ut eos potius, vel ipso naturae lumine ducti, summo semper in pretio habuerint et honoribus cumulaverint ; prout de Aegyptiis, Indis, Persis, Graecis atque Romanis erudite ostendit Henricus Morini (1). Hoc demum fassi sunt non pauci ex adversariis ipsis, qui caelibatus

,

(1) Cum haec notissima sint, nec in dubium revocentur ab adversariis nostris, qui praeterea exinde colligunt originem caelibatus in religione christiana, ne nimi essemus silentio praetermisimus innumera prope documenta, quae eruditi viri collegerunt, ut ostendereut, summo semper in pretio apud omnes gentes habitos eos fuisse , qui sacris muneribus obeundis addicti caelibem vitam profiterentur. Cfr. Henri Morin, Histoire critique du célibat, quae inserta est vol. iv Academiae incriptionum, p. 308 et seqq. Hanc dissertationem magna ex parte refert et in compendio exhibet Zaaccaria,

op. cit. Dissertazione previa sul celibato tra le nazioni prima di G.C. Cfr. etiam Albertus Fabricius, in Bibliographia antiquaria p. 388 et seqq. Hamburgi 1760; Com. De Maistre, Du Pape, lib. 11, ch.3, SI, Traditions antiques. Verum quod magis mireris, ipse infensissimus hostis ecclesiastici caelibatus Dr. Frank, in op. Sistema completo di polizia medica, trad. dalTedesco, Milano 1803, vol. 1, sez.1, art. 2, § 5, et ipse adducit pleraque documenta, ut ostendat, quod il celibato ecclesiastico è comune a quasi tutte le religioni.

origenem in religione christiana ex ideali mysticismo repetunt, qui sub initium religionis christianae invaluerat circa caelibatum et continentiam (1). Cum igitur naturae lex, quae omnes ad nuptias cogat, non existat, merito concludimus, continentiae legem sacris ministris impositam juri naturae minime adversari.

DIFFICULTATES

...

191. I. Obj. adversus priorem propositionis partem. 1. Deus omnibus matrimonium imperavit, Genes. I. 28. dicens: Crescite et multiplicamini, et replete terram; 2. tum etiam apud Matth. XIX. 4. ubi ait Christus : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et faeminam fecit eos, et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 3. Hinc Apostolus, ad Hebr. XIII. 4. sine ulla exceptione pronunciat: Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus. 4. Quare idem Apostolus, I. ad Timoth. IV. 1. ex Spiritu Sancto denunciat, Fore novissimis temporibus homines impios attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum prohibentes nubere. 5. Ac denique, I. ad Corint. VII. 2. generatim ait: Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat. 6. Cujus quidem jussionis vers. 9. rationem reddit, dicens: Melius est enim nubere quam uri. 7. Speciatim vero in I. ad Timoth. III. 2. atque in epist. ad Titum I. 6. constituit, ut episcopus sit unius uxoris vir, filios habens subditos cum omni castitate. 8. Verum quid clarius illis Pauli verbis

(1) Ita professores Friburgenses in supplici libello, quem gubernio obtulerunt, anuo 1828, pro abolitione caelibatus ecclesiastici; qui ab

ideis paganis, judaicis et philosophicis Orientis repetunt legem de ecclesiastico caelibatu! Verum de hoc postea.

in eadem ad Timoth. epistola V. 14. quibus absolute praecipit, ut omnes juniores nubant? Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare. Ergo.

192. Resp. Ad 1. D. Et adducta verba exprimunt benedictionem et foecunditatem, quam Deus hominibus contulit, C. paeceptum nuptiarum, Subd. temporarium et respectu totius multitudinis, Tr. perpetuum et respectu singulorum N. Jam vero citata verba significare potius benedictionem et collatam hominibus foecunditatem, non obscure colligitur ex iis, quae ibidem leguntur. Postquam enim Deus creavit cete grandia, et omnem animam viventem, et omne volatile, benedixit eis similiter, dicens v. 22: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris; avesque multiplicentur super terram; quae profecto verba non puto adversarios nostros velle exponere de mandato nubendi: quare ergo similiter de foecunditate intelligere recusant quae nobis objiciunt (1)? Verum esto, non benedictionem, sed praeceptum importent, an ad omne tempus et singula humanae speciei individua praeceptum ejusmodi pertinebit? Hoc porro est, quod nunquam ipsi evincent. Imo contrarium aperte colligitur ex illis verbis: Et replete terram; quibus satis exprimitur, illud praeceptum, si quod est, non respicere nisi primordia vel restaurationem generis humani, quod cessat post sufficientem propagationem ; alioquin nec Christus nec Apostolus consilium continentiae dedissent.

193. Ad 2. D. Relate ad indissolubilitatem matrimonii jam contracti, de qua hic loquitur Christus, C. ad matrimonium contrahendum N..

194. Ad 3. D. Apostolus pronunciat, honorabile connubium in omnibus nuptis esse debere, C. in non nuptis, subd. quoad eos, qui nulla vel lege vel voto pro

(1) Cf. Ant. Bianchi in op. Il li- P. 27 et seqq., Milano 1818. bertinaggio esaminato, etc. cap. 2,

« PredošláPokračovať »