Obrázky na stránke
PDF
ePub

rarunt aut amplificarunt; 7. sunt tot illustres familiae, in quibus propter beneficiaria jura ac primogenita, exceptis natu majoribus, reliqui caelibem vitam ducere ut plurimum coguntur; 8. est ingens famulorum turba; 9. est tot hominum naturalis indoles, qui austeris adeo moribus praediti sunt et vitae severitate, ut aegre admodum garrulam uxorem ferre possint, et liberorum ejulatus et clamores. Quae cum ita sint, mirum est pseudopoliticos uni ecclesiastico caelibatui adscribere, quod a tot aliis causis pendet, et quas ipse fuse prosequitur Filangierius (1).

(1) Scienza della legislazione, lib. 11, a cap. I ad cap. 8 inclusive. Longum esset omnia persequi, quae hic auctor commemorat. Nobis satis sit nonnulla afferre ex iis, quae scribit cap.8 quae mirifice confirmant causas a nobis recensitas. « Funesta riflessione, scribit, i vizii e i disordini hanno per così dire una filiazione reciproca fra loro. L'uno produce l'altro, e il prodotto da nuova forza al produttore. Così la miseria, e il celibato violento d'alcune classi de' cittadini, impedendo i matrimonj, cagionano l'incontinenza pubblica, e l'incontinenza pubblica diminuisce il numero de' matrimonj. Dove ci è corruzione, l'uomo sdegna una moglie, e dove ci è povertà, dove ci sono molti celibi per forza, ivi ci dev' essere corruzione. Quod deinde nimis forsan libere evolvit ; deinde prosequitur: Qual vuoto non deve lasciare nella popolazione quest' eccesso della pubblica incontinenza? Qual maraviglia, che nella maggior parte delle nazioni fra cento uomini si fa appena un matrimonio in ogni anno » ? Et in nota ibid. «Leggansi i calcoli di M. Sussmilch. Egli di

ce

che in Olanda si fa il conto, che sopra 64 persone vi è un matrimonio, nel mentre in Svezia se ne fa uno sopra 126. Nella Marca

di Brandeburgo, e in Finlandia
uno sopra 108, a Berlino uno so-
pra 110, in Inghilterra uno sopra
98, 115, 118.». Jam vero nu-
meratae regiones omnes pertinent
ad protestantes. Ex quo discimus
quaenam apud illos vigeat morum
corruptio. Et hi sunt, qui decla-
mant adversos caelibatum ecclesia-
sticum! Et haec quidem in hypo
thesi adversariorum sunt dicta, quod
nempe incolarum frequentia pro.
moveat societatis felicitatem. Asi
inquirere praestat, num caeca haec
atque inconsiderata propagatio in
reipublicae bonum reipsa cedat?
Jam vero nec pauci nec minoris
subsellii philosophi ac politici, ex• -
pensis utrinque rationum momentis,
contrarium ostenderunt. Omissis por-
ro Aristotele lib. VII, Politic.
cap. 4, et Heineccio, Ad legem
Juliam et Papiam Popoeam, lib.1,
cap. 12, qui haec argumenta ver-
sant, non defuerunt respublicae
quae, vel ob insolentiam plebis vel
ob agri augustiam vel sterilitatem,
de coërcendo potius quam
de am-
plificando civium numero cogita-
runt. Malthus parochus anglicanus
in op. Essai sur le principe de la
population, trad. de l'angl. neces-
sitatem continendi intra certos li-
mites propagationem ostendit. At
pessimus homo ulterius progressus

232. Ad 9. D. Si per spiritum seculi significentur libertini, increduli, caenosi homines, C. si sapientes, graves, veri politici N. Illi porro homines nunquam constituerunt spiritum seculi, sed licentiae, quos se◄ culum imo et secnla velut ignavos, perditos, societatis faecem spreverunt et exhorruerunt. Talium porro hominum spiritus abhorreret etiam a catholica religione. Quodlibet seculum aliquid ferre nollet; adeoque, si id attenderetur, haec, quae ipsorum perversae indoli non arrident, essent tollenda. Ecclesia non attendit spiritum seculi, sed spiritum seculorum. Quavis autem aetate viri prudentes ac populus ipse institutionem caelibatus ecclesiastici suspexerunt ; nunquam populus ecclesiae ministros conjugatos optavit; si quis vero sit qui libere vivat et scandalum praebeat, petit populus ut corrigatur aut amoveatur a ministerio, ejusque in locum melior substituatur, nunquam vero ut uxor ei detur.

233. Ad 10. D. Ab iis, qui spiritu hujus seculi agebantur, C. a reliquis N. Hi, qui libros supplices dederunt guberniis pro caelibatus abrogatione, pauci omnino fuerunt, si cum ceteris comparentur, qui alte reclamarunt adversus ejusmodi conatus, qui extremam per niciem inferrent catholicae religioni (1). Irritae semper

[blocks in formation]

Anglicanus percipit quotannis libell. sterlin. 9,440,000 seu libellas gallic. 236,000,000, dum clerus totius christianismi in universo orbe non percipit nisi lib. sterl. 9,000,000 seu libell. gallic 225,000,000. Cfr. op. cit. The extraordinary Black Book, etc. pag. 59. Cfr. etiam Storia della Riforma, etc. lett. iv.

(1) Inter quos eminet vir certe minime suspectus, nempe Ab. de Pradt, cujus articulus, cui tit. Le Clerge, relatus est in Tribuna Catholica diebus 25 et 27 Augusti an. 1833. Adversus memoriam seu libellum supplicem Profess. Friburgens. cfr. Catholicon Spirae.

cesserunt ejusmodi machinationes vel apud ipsos protestantes (1), ac frustra sibi blandiuntur de felici successu pauci isti libertini, qui nec advertunt anomaliam, ut sic loquar, petendi a guberniis abrogationem illius legis, quae ecclesiasticae, imo et apostolicae est institutionis, quaeque a primis ecclesiae seculis ad nos usque pervenit.

134. II. Obj. 1. Caelibatus intolerantia ea est, quae tot compulit cleri regularis ac secularis membra seculo XVI. ad Reformationem excogitandam ac propagandam, quaeque tot in societatem intulit clades. 2. Accedit, per caelibatum clericos extraneos quodammodo societati fieri. Nulla enim ratione permoveri possunt ad societatis jura tuenda. Hinc, ecclesiam ejusmodi institutio societati non tantum non devincit, sed magis eam a societate divellit ac separat, et statum in statu vere constituit. Cumque hi caelibes clerici nullo vinculo erga patriam et commune solum teneantur, cum potestate externa, Romano nempe Pontifice, arctius colligantur, quo fit ut sub libertatis ac independentiae colore patria alat in sacerdotibus tot hostes ac proditores, vel saltem cives segnes, nec de vero patriae bono sollicitos, ineptos ad praeclara facinora. Hinc colluctationes perpetuae inter Sacerdotium et Imperium, quae societatem affligunt. Quaqua igitur versus spectetur continentiae lex, eam sana politica eliminare debet (2).

235. Resp. Vel neg. vel dist. Ad reformationem excogitandam, N. ad eam excogitatam amplectendam, subd. nonnullos corde ac mente corruptos, C. bene moralos ac professionis suae spiritu actos N. In primis falsum est, regulares aut seculares sacerdotes, sacrum caelibatum detrectantes, animum convertisse ad reformationem excogitandam ; alias enim ac longe diversas causas

(1) Cfr. Ibid.

(2) Ita Bretschneider, op. cit.

assignat De Pradt, de caelibatu vero ne verbum quidem habet (1). Sane Henricus VIII. caelebs non erat ; neque caelibatus causa Elisabetha ejus filia anglicanam reformationem instauravit (2). Quod si identidem sacerdotes, omni pudore, conscientia ac religione destituti, commodam admodum ac mollem reformationem amplectuntur, cupiditatibus iisdem impulsi, quibus quotidie tot conjugati ac caelibes libertini impelluntur ad habenas

[ocr errors]

(1) Concordat de l'Amérique avec Rome, chap. 3, 6, Paris 1838. Etiam Ranke op. cit. liv. 1, chap.2, S4, aliam causam reformationis assignat: «On a dit, scribit, que la cause de cette attaque, attribuée d'abord à l'abus des Indulgences avait été toute secondaire; mais... rien n'était plus capable que la doctrine des Indulgences de scandaliser un homme comme Luther d'un sentiment religieux mystique très-prononcé, pénétré des notions sur le péché et la justification telles qu'il venait de les exprimer dans un livre de Théologie, inspiré par l'Ecriture dont il s'était nourri avec toute l'ardeur d'un coeur altéré. Celui qui croyait avoir découvert les rapports éternels entre Dieu et l'homme, et qui, avec les propres lumières de sa raison, avait appris à comprendre l'Ecriture, devait être le plus profondément offensé par un pardon des péchés qu'on pouvait obtenir pour de l'argent. >> Ita quidem hic pietista; nec suspicatus est, se risum excitaturum in iis omnibus, quibus perspecta sunt effusa libido, audacia, projecti mores incredulitas optimi parentis sui !

[ocr errors]

(2) Tam Пlenricus vIII quam ejus filia Elisabetha sub gravibus poenis conjugio clericos interdixerunt. Notum est anecdotum Cranmeri, quum voluit in Angliam introducere uvorem, quam duxerat in Germania. Adhuc professores Universitatum Cantabrigiensis et Oxoniensis tenen

[ocr errors]

tur ad caelibatum. Cum Geb. Truchses archiepiscopus Coloniensis defecisset ad protestantismum, ac de more suam et ipse duxisset uxorem, Elisabetha hanc ad eum epistolam dedit: Praedilecte Domine ! Dum a vobis concepta fuerat intentio seu voluntas laborandi, ut Reformatio induceretur in archidioecesim vestram, mihi admodum grata et auditu jucunda fuit. Sed quantum inde voluptatis hauseram, tantum postea contristabar cum intelligerem circumstantias connubii vestri, per quas dilucide østendistis, in inceptis vestris longe operosius operatam esse carnem et ejus titillationem quam spiritum religionis verae. Prudentiores homines probi praeviderunt infortunium tuum cum impossibile sit feliciter evenire. Quare non est ut conqueramini, vos ubique deseri. Quidquid egistis, catholicis maximo offendiculo fuit, neque a protestantibus approbari, aut saltem gratum haberi poterat. Interea tamen intime cor meum afficit fortuna vestra, eoque magis quod nullum amplius vos adjuvandi remedium videam. Ceterum quod a me petistis, ut indulgeam vobis habitationem in regno meo, scitote, modernas temporum circumstantias non ferre, ut hoc a me permittatur; et jam legato meo apud Hagam demandavi at istius rei causam vobis aperiat. » ELISABETHA REGINA. A. D. 1596. Cfr. The catholic Magazine vol.vi, n. 49, Febr. 1835.

omnes vitio ac licentiae laxandas, illi aeque dispositi essent ad profitendum islamismum, ad ita cohonestandam suam defectionem, quod non ita pridem contigisse novimus (1).

236. Ad 2. Neg. Theoretica siquidem haec principia, seu potius imaginationis aestus ac somnia, experientia quotidiana repellit. Nullos siquidem fideliores subditos principes experiuntur quam ecclesiae catholicae ministros. Ipsi ut plurimum primae victimae sunt rebellium civilium motuum, quos excitant liberiores homines, uti ex publicis documentis compertum est. Quae porro ab adversariis objiciuntur, ea prorsus sunt quae magis caelibatum excolendum suadent. Agitur enim de ecclesiae libertate ac independentia; alioquin catholici perinde ac protestantes subjicerentur durae dominationi civilis regiminis, ab ipsa penderent in dogmate, liturgia et disciplina. Sine caelibatu vix actum non esset de ipsa ecclesiae subsistentia (2). Si solo ac patriae per uxo

[ocr errors]

(1) Neminem invenire erit ex presbyteris aut religiosis, qui identidem ad protestantismum deficiunt, qui uxorem aut statim aut paulo post non duxerit, imo saepe jam filios non susceperit ante defectionem. Novissima exempla quae habuimus in Germania et in Helvetia, id confirmant. Cfr. Il Cattolico di Lugano, 28 Feb. 1838. Sane nisi libido eorum mentes excaecasset, quomodo potuissent absurdum protestantismum praeferre religioni catholicae? Vere his applicari possunt, quae de Aristippo scripsit Lactantius, Instit. divin. epitome. cap. 39, segm. 7: «Qui, ut amiculae suae Laidi placeret, Cyrcnaicam instituit disciplinam, qua summi boni finem in voluptate corporis collocavit; ne aut peccatis auctoritas, aut vitiis doctrina deesset. » Sic isti caenosi homines, ut placeant amiculae suae, protestantismum profitentur, ne aut peccatis auctoritas, aut vitiis doctrina desit. Hoc ipso anno (1838), ut ami

[blocks in formation]

(2) Ipsi protestantes de hac agendi ratione conqueruntur. En quomodo loquatur unus ex ipsis: «Le protestantisme n'a pas moins avili la dignité sacerdotale... Les prêtres protestants se sont defaits bien vite de toute apparence religieuse, et se sont tous mis très-humblement aux pieds de l'autorité temporelle.. Parce que la vocation des prêtres protestants n'était nullement de gou verner l'Etat, il n'aurait pas fallu en conclure que c'était à l'Etat à gouverner l'Eglise... Les récompenses que l'Etat accorde aux, ecclésiastiques, les ont rendus tout à fait séculiers. Avec leurs habits sacerdotaux, ils ont dépouillé le caractère spirituel.. L'état a fait son métier, et tout le mal doit être mis sur le

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »