Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT I.

DE MATRIMONIO IN SE SPECTATO

3. Matrimonium in se spectatum considerari potest, vel prout officium naturae est, vel prout est sacramentum, seu clarius, prout officium illud a Christo sanctificatum est, qui ipsum evexit ad dignitatem sacramenti eidemque sacramentalem gratiam adjunxit. Dum igitur consideratur, quatenus officium naturae est, disceptari posset, utrum bonum sit ac honestum ; quod plures ex veteribus haereticis inficiati sunt. Cum vero jamdiu obsoleverit ejusmodi error ac nemo eum denuo excitaverit, ab illis data opera refellendis supersedemus. Sane, quod ex lege naturae a Deo ipso confirmata proficiscitur, illud profecto natura ac ratione sui nullum vitium admittit vel turpitudinem, ac proinde bonum est ac honestum. Tale porro est Matrimonium.

4. Natura enim, etiam secluso peccato, inclinat hominem ad prolis generationem, et ad eum finem sexuum diversitas est ordinata (1). Jamvero proles, sicut concepta in lucem edi debet, ita in lucem edita per nutritionem et educationem debet secundum corpus et animam perfici, idque eadem natura dictante, quae non tantum generationem rei, sed et provectionem et perfectionem ejus intendit. Haec autem necessaria nutritionis et educationis officia certos requirunt parentes, eosque vinculo quodam permanente colligatos; in hoc autem vinculo, ut diximus Matrimonii ratio constituta est; Matrimonium igitur, qua naturae officium est, lege ipsius naturae est constitutum.

5. Hanc naturae legem ratam habuit et confirmavit naturae auctor Deus. Principio enim virum seu marem creavit et feminam ad prolem suscipiendam idoneos.

(1) Cfr. Estius, loc. cit. § 1, et Catechism. Roman. part. 11, cap.8, § 13.

[ocr errors]

Feminam quoque ex viri latere condidit, ut ostenderet arctissimum esse inter eos Matrimonii vinculum.Quae cum instinctu quodam divino probe intellexisset Adam, in eam vocem erupit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea... . quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (1). Quibus verbis perpetuum et indissolubilem conjugii nexum declaratum fuisse, Tridentinum docuit (2). Compertum igitur est, in horto ipso deliciarum atque ante peccatum constitutum et ini« tum Matrimonium esse. In Novo autem Testamento ipse Dei Filius non modo praesentia sua nuptias honestavit, et miraculo omnium quae edidit primo consecravit, sed praeterea commendavit locupletissimis iis verbis, quae leguntur, Matth. XIX. 6: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet (3). Quare Paulus Corinthiis, Epist. I. VII. 38. inter celera significavit : Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit (4). Ac I. ad Timoth. IV. I. futuros Matrimonii accusatores appellavit homines attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum. Atque hujus divinae et apostolicae doctrinae adversarios quovis tempore sancti ecclesiae patres, concilia, imo et ecclesia universa non semel anathemate perculit (5).

(1) Genes.11, 24. Posteriora haec verba: Propter hoc dimittel homo patrem, etc. tanquam a Deo ipso prolata retulit Christus Matt. xix, 5.

(2) Sess. XXIV, cap. unic. De Matrimonio.

(3) Ὃ οὖν ὁ Θεός συνέζευξεν, ἄνω θρωπος μή χωριζέτω ( in var. ἀποχωριζέτω ).

(4) Ὥστε καὶ ὁ ἐκγαμίζων (in var. γαμίζων) παρθένον, καλῶς ποιεῖ.

(5) Cfr. Estius; loc. cit. § 3. Ex his non solum patet veterum haereticorum insania, qui nuptias damnabant, verum etiam Barbeyrachii et Gibbonii impudentia, ex quibus alter op, De morali Patrum doctrina,

alter vero in op. De casu Imperii Romani, in patres iniqui, eisdem succenset; quasi impuritatem quamdam, labem et vitium invenerint in Matrimonio etiam justo atque legitimo, propterea quod virginitatem conjugio, viduitatem alteris nuptiis anteponant; quod arceant a sacer dotio bimaritos, et eos qui viduam vel ancillam vel ab alio repudiatam duxissent; quod sentiant, Matrimonium cupiditatis explendaeque libidinis studio ineundum non esse ; quod vetent virum cum gravida uxore consuescere; quod denique tradant, habere aliquid conjuges de quo erubescant. At quis non

6. Ex his porro, quae de honestate matrimonii contraximus, facile intelliguntur ejusdem fines, qui tres enumerantur. Princeps quidem atque primarius est procreatio, et procreationis complementum, quod in prolis sustentatione ac liberali ad virtutem institutione consistit. Alter finis in mutuo adjutorio situs est, scilicet in communi vitae societate, officiis, atque ope mutua quam sibi conjuges invicem praestant in re domestica administranda, atque in vitae incommodis facilius perferendis. Tertius Matrimonii, seu potius Matrimonium contrahentium finis est sedandae concupiscentiae propositum ; Matrimonium enim, quod sanis hominibus ante peccatum vim tantum officii habuit, aegrotis postea factum est etiam remedium, ut Apostolus docet (1).

7. Ceterum, cum hoc naturae officium, seu ut plerique loquuntur, naturalem contractum (2) Dominus Sal

videat,inique prorsus impios homines

[ocr errors]

in patres debacchari? An quia vir-
ginitas matrimonio viduitas
prae-
fertur alteris nuptiis, ideo reproba-
tur conjugium ut malum? Numquid
argentum non erit argentum inquit
s. Hieronymus, si aurum argento
pretiosius est ? (lib. 1, Cont. Jovin.
n. 3). Recte etiam cetera docueruut
patres; cum enim ad officium na-
scantur homines, non ad volupta-
tem, culpa profecto non vacabunt,
qui solius voluptatis causa vel Ma–
trimonium ineunt vel abutuntur uxo-
ribus; scilicet procreatio liberorum
debet esse hominibus modus cupidi-
tatis., quem modum cum saepe tran-
siliat concupiscentia, quae ipsis ca-
stioribus animis potenter insidiatur,
ideo habere dicuntur aliquid conju-

ges,
de quo erubescant. Cfr. D. Col-
lier, in Morali doctrina Patrum
vindicata. Cfr. etiam, quae de his
scripsit Clem. Alex. Paedag. lib. II,
cap. 10.

(1) I Corinth. vII, 2-6. Ex his porro refellitur abjecta rationalistarum et naturalistarum sentiendi ra

Tom. VIII.

tio circa Matrimonii notionem. His enim Matrimonium nihil aliud est nisi societas diversi sexus personarum ad naturalem et rationabilem stimuli sexualis expletionem_inita. Cfr. Aug. de Roskowany, De Mɑtrimonio in ecclesia catholica, tom. 1, 16, 17, Angustae Vindel.1837.

(2) Nonnulli contendunt, nullo modo contractum esse aut dici posse conjugium, saltem presse seu stricto sensu, quia conjugio deest objectum seu res, cieca quam contrahi possit. Substantiam quippe Matrimonii efficit mutua obligatio conjugum ad amorem et fidelitatem, quae omnem contrahendi ac paciscendi naturam refugit. Hinc nonnisi improprie Matrimonium contractus dici potest, quatenus scilicet verbum contrahere ad ea significanda, quae per matrimonium intenduntur, usu quadantenus roboratum usurpari solet; aut saltem dicunt, contractum, si qui Matrimonio inest a reliquis toto, ut aiunt, coelo diversum esse. Cfr. Roskowany op. cit. § 18, nec non auctor dissert. De impedimentis 15

[ocr errors]

vator noster elevaverit ad dignitatem sacramenti, de eodem, quatenus sacramentum est, potissima nobis disputatio esse debet adversus recentiores haereticos, lutheranos, calvinistas, socinianos, aliosque novatorum surculos, qui, etsi Matrimonii sanctitatem et divinam ejus origenem ultro fateantur, eidem tamen sacramenti dignitatem eripere omni modo conantur. Atque haec quidem veritas est, quam in primis tuendam suscipimus. Deinde vero, ut ordo postulat, quid verisimilius inter tot, quae circumferuntur, theologorum sententias tenendum sit de ejusdem sacramenti materia, forma atque ministro, subjiciemus. Sit itaque :

PROPOSITIO I.

Matrimonium est vere et proprie unum ex septem Legis evangelicae Sacramentis a Christo Domino in

stitutum

8. De fide est haec propositio, quam Tridentinum, sess. XXIV, can. I. his verbis definivit : Si quis dixerit, Matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem Legis evangelicae Sacramentis a Christo Domino institutum, sed ab hominibus inventum que gratiam conferre, anathema sit (1).

matrimonii pag. 126 et seq. edit. IV, Mechliniae 1834. Nos tamen ne a consueta loquendi ratione recedamus, contractus nomen usurpabimus, quo usum est Tridentinum, sess. XXIV, cap. 1, De ref. Matrim.. etsi fateamur, ut postea videbimus, Matrimonium a quolibet alio contractu plane differre.

(1) Ex verbis Conc. Trid. quibus definit, Matrimonium unum esse ex septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino institutum

aperte refelluntur Oberthur, Idea Biblica Ecclesiae Dei, part. 1, pag. 90, Solisbaci 1828, Ĥolder et Beda Mayer, qui eum secuti, affirmare non dubitarunt, Christum pauca solum sacramenta instituisse ( baptismum et eucharistiam), sed ecclesiae pro ratione et indigentia temporum potestatem reliquisse eadem augendi, idque nominatim de Matrimonio valere. Ita desipiunt in Germania homines, qui se catholicos profitentur!

9. Hanc veritatem satis aperte innuunt Sacrae Littraditio docet perpetua et constans ecclesiae praxis confirmat.

terae

10. Ac primo quidem innuunt Scripturae; celebre enim est Paulinum testimonium, Ephes. V. 35. Viri, diligite uxores vestras sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea ... Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Quibus verbis Apostolus non solum significat, Matrimonium exhibere signum seu repraesentationem unionis Christi cum ecclesia, sed praeterea complectitur officia, quibus conjuges per illam unionem adstringuntur, amorem praecipue supernaturalem, quo se mutuo diligere debent, sicut Christus diligit ecclesiam. Nemo autem negaverit, ad haec officia praestanda opus esse gratia Salvatoris, et quidem jugi, qualem nempe sacramenta tribuunt, ad statum sanctificandum atque ad ejus finem obtinendum. Hinc praeter insignes theologos, Cathechismus Romanus Paulino commate utitur ad probandam sacramenti Matrimonii veritatem. Cum tamen nobiles alii theologi et interpretes, Cajetanus, Vasquez, Estius, Fromondus, Bernardinus a Piconio, aliique non pauci efficaciter saltem sive ex hoc sive ex aliis, quae afferri solent, Scripturarum locis non probari hanc veritatem contendant, et concilium Tridentinum ipsum, eam Pauli sententiam commemorans hoc Paulum innuisse tantummodo affirmet, ideo hac ipsa voce nos pariter usi sumus.

11. Quod vero Scripturae innuunt, traditio extra omne dubium ponit. Etenim utriusque ecclesiae patres, iique antiquissimi, Matrimonium in numero sacramentorum habuerunt. Nam 1. christianorum conjugium alii inter res sacras numerant, ad religionem pertinentes, a ministris ecclesiae certo ritu celebrandas; cujusmodi inter

« PredošláPokračovať »