Obrázky na stránke
PDF
ePub

Graecos sunt s. Ignatius M. (1), Clemens Alex. (2), s. Basilius (3); inter Latinos vero Tertullianus (4), s. Ambrosius (5), s. Siricius Papa (6). 2. Alii tradunt Christum, dum nuptiis interfuit, iisdem benedictionem, sanctitatem et gratiam, qua antea carebant, adjunxisse atque indicasse; ita ex Graecis Cyrillus Alex. (7), Epiphanius (8), ex Latinis Ambrosius (9) et Augustinus (10). 3. Denique alii Sacramenti nomine Matrimonium nuncuparunt ; quod fecit Tertullianus (11), Ambrosius (12), Chrysostomus (13) et Augustinus passim, praesertim vero in lib. de Bono conjugali, ubi inter cetera scribit : In nostrarum nuptiis plus valet sanctitas sacramenti quam foecunditas uteri (14); et paulo post : Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque homines in causa generandi est et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit (15). Ibidem vero ostensurus, Matrimonii vinculum esse indissolubile, etiamsi nulli filii procreentur, clericorum similitudine utitur, in quibus sacramentum Ordinationis permanet, etiamsi aut ad muneris functionem non admittantur, vel ab eadem arceantur; unde apparet, Sacramenti nomen, quod nu

(1) Epist. ad Polycarp. tom. 11, cap. 5, ex edit. Cotelerii:

(2) Stromat. lib. III, juxta antiquam edit. Sylburgianam pag. 191 et seq., juxta editionem vero Potteri recusam Venet. 1757, tom. 1, pag. 532 et seq.

(3) Hexaëmer. hom. vii, opp. edit. Maur. tom. 1, pag. 68.

(4) Ad uxorem. lib. 11, cap.8, edit. Rigalt. pag. 171 et seq. in quem loc. cfr. not. Rigalt.

(5) Epist. xIx ad Vigil. edit. Maur. tom. 11, col. 844, n. 7.

(6) Epist. ad Himerium Tarrac. cap. 4, apud Coustant. col. 628.

(7) Lib. 11. in Joan. in cap. 2,

v. I, tom. IV, p. 135, opp. edit. Paris. 1638.

(8) Haeres. LI, quae est Alogorum, cap. 30, edit. Petav. tom 1, pag. 452, et Haeres LXVII, Hieracitarum, cap. 6, ibid. pag. 714.

(9) Epist. XLII, ad Siricium, n.2. edit. Maur. tom. 11, col. 966. (10) Tract.xx in Joan. n. 2. (11) De exhortat. castit. cap. 5. (12) De Abraham lib. 1, cap.7, n. 59, edit. cit. tom. 1, col. 302.

(13) Hom.xx in Epist.ad Ephes. n. 4, opp. edit. Maur. tom. xi, P. 148.

(14) Cap. 18, n. 21.
(15) Cap. 24, n. 32.

ptiis tribuitur, ab Augustino proprie adhiberi, non lalius (1).

12. Maximum demum pondus ad eamdem veritatem comprobandam addit perpetua et constans utriusque ecclesiae orientalis et occidentalis consensio et praxis. De ecclesia enim Latina ante Tridentinum hujus rei fidem faciunt Eugenius IV. (2), ante Eugenium Constantiense concilium (3), ante concilium Constantiense Lucius III, (4), ante Lucium Gregorius M., prout fatentur adversarii nostri (5), ante Gregorium sacramentalia et rituales libri, qui inter VII. Sacramenta semper nuptias recensent (6). De ecclesia Graeca constat ex Hieremia Graecorum patriarcha, qui sub finem sec. XVI. in censura Confessionis Augustanae, ex nomine totius ecclesiae Graecae septem profitetur esse in ecclesia sacramenta a Christo instituta, ac de Matrimonio peculiariter ait divinum Sacramentum esse, atque unum ex illis septem, quae Christus et Apostoli Ecclesiae tradiderunt (7). Atque id ipsum profitentur diversa concilia coacta adversus Cyrillum Lucarim nova dogmata fabricantem (8); ante hos omnes concilium Florentinum (9),

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Pro Sacramento datum (matrimonium) nemo usque ad Gregorii tempora viderat.

[ocr errors]

(6) Cfr. Martenius De antiq. Eccles. ritib. lib. 1, part. 11, cap.91. art. 5.

(7) Cfr. op. cui tit. Censura Orientialis ecclesiae de praecipuis nostri saeculi haereticorum dogmatibus, Hieremiae Constantinopolitani Patriarchae, etc. a Stanislao Socolovio ex graeco in latinum conversa , cap. 7, pag. 105, et pag. III et 116, Dilingae 1582.

(8) Cfr. apud Renaudotium, De la perpetuite, etc. tom. v, liv. 6 chap. I.

[ocr errors]

(9) In Decreto union. Armen: apud Hard. Acta Concil. tom. Ix col. 440.

[ocr errors]

quod in hac professione jam praecesserat Simeon Thessalonicensis (1), quibus praeiverant symbolici libri et Euchologia (2). Quod vero eadem sit Coptorum, jacobitarum, syrorum, nestorianorum, eutychianorum, seu monophysitarum fides, dubitare non patiuntur publica euchologia, in quibus de Matrimonio agitur perinde ac de sacramentis reliquis, uti ostendunt Renaudotius (3) et Assemanus (4).

13. Illud propterea inter sacramenta novae legis ponendum est, quod inter res sacras locum habet, quod Christus benedictione, sanctitate et gratia exornavit, quod vere et proprie Sacramentum appellatur, quod ecclesia universa constanter ac perpetuo inter sacramenta a Christo instituta retinuit ; cum tale sit ex patrum testimoniis et utriusque ecclesiae certissimis documentis christianorum conjugium, profecto sequitur, quod demonstrandum assumpsimus, nempe Matrimonium esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae sacramentis, a Christo Domino institutum, prout etiam cordatiores inter protestantes jam nobis ultro concedunt (5).

(1) Apud Renaudot.op. et loc.cit.

Cfr. apud Goarium in Euchologio, ubi agit de ritu singulorum sacramentorum, praesertim vero ubi agit de Matrimonio sub tit. De officio coronationis nuptiarum, pag. 385 et seqq. et p. 397 et seq. cui addatur Orthodoxa confessio cathol. et apost. Ecclesiae orientalis Lips. 1695, Quaest.cxv, ubi quaeritur: Ποῖον εἶναι τὸ ἕκτον μυστήριον ; ̓Απόκρισις. Ὁ τίμιος γάμος, ὁ ὁποῖος γίνεται, πρῶτον μὲν μὲ τὴν εἰς ἀλ λήλους συμφωνίαν τοῦ ἀνδρὸς καὶ τῆς γυναικός... ὕστερον δὲ βεβαιώνεται καὶ εὐλογεῖται ἀπὸ τὸν ἱερέα τούτη η συμφωνία καὶ ὑπόσχεσις. id est: Quondam sextum est Mysterium (Sacramentum) ? Resp. Honorabile conjugium, quod primo quidem mutuo viri feminaeque in se invicem consensu.... instituitur....

[blocks in formation]

DIFFICULTATES

14. I. Obj. Satis certa non est patrum auctoritas ad adstruendam sacramenti Matrimonii veritatem; 1. Patres enim nullibi aperte docent, vel Christum sacramentum Matrimonii instituisse, vel Matrimonium gratiam conferre ex opere operato. 2. Quod si interdum locuti videntur de Matrimonio tanquam de re sacra vel sacramento, ut ex ipsis patrum locutionibus patet, rem sacram vel sacramentum latiori sensu usurparunt, ut inter ceteros usurpavit s. Leo M., Augustinus passim, Dionysius Areopagita nuncupatus, qui in lib. De ecclesiast. Hierarchia inter sacramenta etiam recenset monasticam consecrationem; 3. vel eodem sensu, quo sacramentum dixerunt Adae conjugium, et conjugia Hebraeorum, quae profecto non fuisse vere et proprie sacramenta nunc passim catholici theologi docent adversus Launojum, qui in lib. De regia in Matrimonium potestate innumera prope patrum testimonia congessit, ut adstrueret, Matrimonium in antiqua lege fuisse verum sacramentum (1). 4. Quod praeterea omne dubium tollit circa germanam ss. patrum mentem, ut observat Erasmus, est ipsorum agendi ratio, dum pugnarent adversus impias Tatiani, encratitarum, gnosticorum ac manichaeorum haereses, quae nuptias utpote noxias damnabant; nullum enim validius argumentum a patribus urgeri poterat, quam sacramenti dignitas a Christo Matrimonio addita, ad haereticos refellendos ; attamen de ea nec verbum habent. Imo nec ipse Jovinianus, qui, licet totus esset in extollendo connubio supra virginitatem, omniaque argumenta, quae ad rem suam

(1) Cap. 1, opp. edit. Coloniae Allobrogum 1731, tom. 1, part. II,

pag. 710 et seq.

facere viderentur, diligentissime conquisisset, de digni tate sacramenti silet omnino, Ergo.

15. Resp. Neg. ant. Ad 1. prob. D. Conceptis verbis, Tr. aequivalenter N. Etenim id docent patres, quoties affirmant, Christum nuptias praesentia sua sanctificasse, gratiam per Matrimonium haberi seu conferri, dum tanquam rem sacram habent christianorum conjugium, et cum sacramentum vocant, et ita vocant, ut conferant etiam quoad effectum cum baptismo et ordine. En verba s. Epiphanii: Venerabiles enim esse nuptias ac Dei aspirante gratia caeleste regnum obtinere, quis vel ex eo non cognoscat, quod ad nuptias invitatus Salvator ipse fuerit, ut iis benediceret (1)? Et ante ipsum Tertullianus Unde sufficiamus, inquit, ad enarrandam felicitatem ejus Matrimonii, quod ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio; Angeli renunciant, Pater ratum habet (2)? S.Innocentius I. de bigamo simultaneo ita scribit: Statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium, quod eral primitus divina gratia fundatum, conventumque secundae mulieris, priore superstite, nec divortio ejecta nullo pasto posse esse legitimum (3). Verba Augustini superius recensuimus, ejus mentem exponentes. Falsa itaque sunt, quae adversarii assumunt.

16. Ad 2. D. Patres interdum latiori sensu Matrimonium rem sacram et Sacramentum vocant, Tr. vel C. semper N. Optima siquidem regula, ad veram patrum mentem in locutionibus, quas adhibuerunt, assequendam, est ecclesiae fides, juxta cujus analogiam ipsi loquebantur. Jam vero, uti invicte ostendimus, ecclesia quovis tempore Matrimonium inter sacramenta vere et

(1) IIws yag oux σTαι Tipos o Πῶς γὰρ οὐκ ἔσται τίμιος γάμος καὶ ἔν Θεῷ ἔχων τὴν τῶν οὐρανων βασιλείαν, ὁπότε κέκληται ὁ Σωτὴρ εἰς γάμους, ἵνα εὐλογήση yapov; loc. cit. Haer. LXVII, pag.

714, edit. Petavii.

(2) Loc. cit. ex lib. (3) Epist. XXXVI, Apud Coustant, col. not. edit.

Ad uxorem. ad Probum. gro. Cfr. ibid.

« PredošláPokračovať »