Obrázky na stránke
PDF
ePub

sentandam ex Christi institutione, C. ad eam efficiendam N. Etiam eucharistia instituta est ad repraesentandam Christi passionem, nec tamen eam efficit.

28. Ad 6. Neg. Nam contractus ipse externus, utpote a Christo electus ad gratiam significandam et conferendam, est ejusmodi ritus.

29. Ad 7. Neg. Haec enim putida calumnia adversariorum est; siquidem ecclesia Matrimonium semper commendavit tanquam in se bonum et honestum, et a Christo sanctificatum, ut ostendimus. Quod si interdum vel a nonnullis conciliis vel Romanis Pontificibus conjugium immunditiae nomine donatum est, non ratione sui, sed aut ratione subjecti incapacis, ob vota aliave impedimenta ad Matrimonium contrahendum, aut ratione actus conjugalis, non quidem absolute, sed respective ad munditiem, quam prae se fert continentia, ita conjugium denominatum est (1). Arcet vero ecclesia sacerdotes a nuptiis tanquam a statu minus perfecto ac minus convenienti dignitati et muneribus sacerdotalibus, ut suo loco declaravimus, non autem tanquam a re mala.

30. Ad 8. D. Materia ex qua, ut ajunt, constare seu confici potest Matrimonium, C. ex qua reipsa constat seu efficitur N. Materia enim, ex qua constituitur Matrimonium, non quaelibet est duorum individuorum conjuctio, sed legitima conjunctio; quae quoties adest et rite fit, toties conjugium celebratur, quin sit in ecclesiae potestate impedire, quominus Matrimonium seu sacramentum habeatur. Ast ecclesiae munus est determinare conditiones, quae ad legitimam ejusmodi conjunctionem cunstituendam requiruntur, ut nempe materia idonea seu apta sit ad sacramentum. Ex hac autem potestate sibi a Christo collata, ecclesia apponit impedimenta dirimentia, ac decernit irrita esse clandestina

(1) Cfr. Bellarm. lib.unic. De Matrim. part. 1, cap. 5, § 19 et seqq.

connubia, salva tamen semper et incolumi essentiali sacramenti materia (1).

31. Ad 9. D. Si brutorum more exerceatur, C. si rite, ut christianos conjuges decet, saltem absolute N. Falsum porro est, quod adjiciunt adversarii, Matrimonii essentiam in actu ipso conjugali consistere; ut enim paulo ante animadvertimus, potest in Matrimonio separari exercitium a jure; usus conjugii non est nisi accessorius, atque ad summum, ut nonnullis placet, integralis quoad Matrimonium (2). Falsum praeterea est, quod iidem adversarii assumunt, non posse Spiritum S. inesse ipsi actui, si, ut diximus, sicut christianum decet, exerceatur, ratione finis, ratione modi, ratione sobrietatis (3).

32. Ad 10. D. Quia passus est homo ille ea de causa se nimis abripi secularibus curis, C. praecise quia uxorem duxerat N. Ceterum ex his patet, adversarios confessione sua confirmare, meliorem statu conjugali esse caelibatum, cum agitur de divino famulatu.

(1) Varia patrum Tridentinorum suffragia, quae in pluribus congregationibus prolata sunt, ad componendam potestatem ecclesiae in decernendis impedimentis matrimonia– libus cum essentia sacramenti, quae non subest ecclesiae potestati, refert card. Pallavicini, lib. xx11, cap. 4 et seqq. Deinde vero, ut respondeat eidem difficultati a Suavio seu Paulo Sarpio propositae circa decretum conc. Tridentini, quo irrita fiunt Matrimonia clandestina, haec praeclare scribit, lib. xxi, cap. 9, S15: Certo ben' è, che 'l contratto matrimoniale non è Sacramento per la sua natura e senza divina elevazione : si che l'essere di Sacramento e l'essere di contratto sono due essenze distinte, la seconda delle quali poteva stare senza la prima; benchè ora per divino decreto sieno inseparabili (al

meno fuori di caso accidentale) traʼ battezzati. Siccome dunque perchè le specie consecrate sono inseparabili si, ma distinte dal Corpo di Cristo; la potenza naturale, quantunque non possa alterar' il Corpo, può alterar le specie; e per questo modo può fare che il Corpo non vi rimanga: cosi per simigliante ragione la podestà eeclesiastica può alterare il contratto, benchè non possa alterare il Sacramento; e per questa via può impedire che una tal forma di contrarre non rimanga Sacramento, com' era prima. E se rimiriamo con occhi sinceri e purvedremo ciò intervenire in tutti gli altri impedimenti dalla Chiesa introdotti. »

gati,

(2) Cfr. Estius, loc. cit. in dist. 26, § 13.

(3) Cfr. Bernard. a Picon. in cap. 5 Epist. ad Ephes.

33. Ad 11. D. Paciscuntur de dote ad onera futuri conjugii sustinenda, C. de sacramenti pretio N. Mirum proinde videri debet, plures ex antiquis canonistis ex occasione hujus difficultatis permotos esse ad negandam conjugio dignitatem Sacramenti.

34. Ad 12. D. Disceptant theologi in determinando, quae sit materia, quive minister, C. in admittendis debita materia, forma et ministro ad sacramentum constituendum N. Hae porro controversiae in omnibus fere sacramentis locum habent. Ceterum, quid de his verisimilius censendum sit, jam expendimus.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

35. Quaestiones de materia et forma sacramenti Matrimonii pendent a principalis controversiae solutione quae est de ministro. Etenim, si hujus sacramenti minister est sacerdos, jure infertur, ejusdem materiam esse contractum naturalem, ut vocant, ab ipsismet contrahentibus mutuo consensu perfectum, formam vero benedictionem, seu sacra verba a sacerdote prolata. Quod si ministri Matrimonii dicuntur ipsi contrahentes, materia et forma, juxta magis receptam apud hujus sententiae patronos opinionem, erit utriusque contrahentis consensus verbis seu signis expressus, licet sub diverso respectu: materia scilicet, prout consensus significat corporum traditionem; forma, prout significat mutuam eorumdem ecceptationem.

36. Jam vero, utrum hujus sacramenti ministri sint contrahentes an sacerdos, quaestio est magna animorum contentione agitata inter theologos. Alii enim cum Melchiore Cano, qui fortasse omnium primus hanc senten

tiam in scholas invexit (1), aut saltem toto nisu instauravit, censent, verum hujus sacramenti ministrum solum esse sacerdotem (2). Alii aulem antiquae sententiae adhaerentes existimant, non alios sacramenti Matrimonii ministros esse agnoscendos praeter contrahentes. Quod enim attinet ad peculiares nonnullorum opiniones, qui mediam qu quamdam viam tenuerunt, vix aliquot adstipulatores nacti sunt.

37. Canus, et qui cum eo sentiunt ad suam adstruendam sententiam, urgent 1. Sanctorum patrum doctri nam, qua tradunt benedictione sacerdotis Matrimonium sanctificari, conciliari, obsignari; praesertim vero conc.

[ocr errors]

(1) Adduci passim solet, post Melchiorem Canum, tanquam primus assertor hujus sententiae, quod scilicet sacramenti Matrimonii ministri sint sacerdotes, Guillelmus episcopus Parisiensis eo quod ipse in tract. de Baptismo cap. I, commendaverit vim benedictionis et orationis sacerdotalis ad gratiam Dei conciliandam. Attamen certum videtur, id unum significare voluisse Guillelmum, quod haec benedictio non requiratur, ut pars essentialis sacramenti, sed solum ut eo ritu conjugium celebretur, qui ab ecclesia praescribitur ob plures causas, quas enumerat. Sane Guillelmus benedictionem sacerdotalem ad Matrimonii essentiam non pertinere apertis sime tradit in op. De septem Sacramentis, Florentiae 1579, in quo, cap. 26, cum declarasset matrimonia clandestina esse prohibita, et tribus modis Matrimonium dici posse clandestinum, scilicet 1. cum celebratur sine testibus; 2. cum celebratur absque solemnitate, quam ecclesia in nuptiis adhibere solet prout sunt benedictio aliaque ejusmodi; 3. cum non proponuntur banni; docet tamen, ejusmodi Matrimonia clandestina vera esse conjugia quamvis illicita, et concludit : Nec sic contralientes possunt seTom. VIII.

[ocr errors]

parari, cum ibi verus sit consensus
per verba de praesenti expressus;
licet illa quae dicta sunt (ideoque
et benedictio) deficiant; quae non
sunt de essentia sacramenti, sed so-
lus consensus praedictus. » Porro si
benedictio ex sententia Guillelmi,
non pertinet ad essentiam sacramen-
ti Matrimonii, sequitur profecto
ipsum non existimasse sacerdotem
esse hujus sacramenti ministrum.
Sic afferri etiam solet pro hac sen-
sentia Paludanus; at certum est "
Paludannm contrarium omnino do-
cuisse. Eum adisis in lib. 4 Sentent.
Paris. 1514; hic enim loc. cit. dist.
XXVI, q. 4, aperte profitetur, Ma-
trimonium perfici per consensum
contrahentium, ita ut verba, quibus
exprimitur consensus et acceptatio,
sub diversa ratione constituant ma-
teriam et formam sacramenti; sol-
vit praeterea difficultatem, quam si-
bi proponit adversus veritatem sa-
cramenti Matrimonii petitam ex
eo quod omne sacramentum debeat
a sacerdote administrari, secus ac
eveniat in Matrimonio, cui perfi-
ciendo non requiritur sacerdos
ostenditque, quodlibet sacramentum
aliquid habere sibi proprium, in
quo cum reliquis non convenit. Ita
fol. 141.

(2) De loc. theol. lib. xIII.
16

[ocr errors]

Carthaginiense IV. quod ita decernit: Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis vel paranymphis offerantur. Qui, cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate permaneant (1). Quae jussio pro ritu accidentali ac mere ceremoniali apposita non videtur. Quapropter, concludunt, qui ministerium hujusmodi sacerdotibus denegant, ii facere videntur incauti, ut sacramenti veritas contra novatores ex traditione defendi vix possit (2).

38. Urgent 2. prolationem verborum parocho a concilio Trid. praescriptam in nuptiarum celebratione: Ego vos in Matrimonio conjungo (3), quae profecto si comparentur cum aliis: Ego le baptizo ego te absolvo, patet, eamdem in omnibus vim inesse efficiendi, quod

(1) Can. XIII. Apud Hard. Acta Concil. tom. 1, col. 980.

(2) Nonnulli aestu disputationis abrepti limites omes modestiae excessisse videntur in contraria impugnanda sententia. Sane Joan. A. Petzek, Friburgensis Canonum professor, in opusc. Vindiciae dissertationis de potestate ecclesiae in statuendis Matrimonii impedimentis, Friburgi 1787, pag.49, not. 27, sententiam, quae contrahentes sacramenti ministros statuit, et infirmo niti fundamento, et plane religionis dogmatibus periculosam esse asseruit, eo quod, illa admis

Sa

nnlla ratione adversus protestantes Matrimonii sacramentum ex traditione vindicari possit. Car.Jos. de Lasaux, in op. Uebereinstimmung der französischen etc. seu Consonantia legum Gallicarum de divortio cum Dei verbo, Coblenz 1816, pag. 30 et seqq. opinionem de contrahentibus tanquam ministris sacramenti ab erronea, ut ait, sententia de Matrimonio christianorum quod absque sacramento consistere

...

nequeat, profluxisse censet. Quam hic auctor voeat sententiam erroneam de inseparabili ratione contractus et sacramenti in conjugiis christianorum, est sententia plane catholica, ut postea videbimus. Marian. Dobmayer, in Systema theol. catholic. tom. vII, Salisbaci 1819, pag. 428 et seqq. docet, ob traditionis tantum obscuritatem et nondum latam ab ecclesia definitionem, in scholis opinionem noviliam de contrahentibus sacramenti Matrimonii invaluisse. Sauter in op. Fundamenta juris ecel. cathol. edit. 3, Rotwilae 1826. Mauro Hagel, theologo Dillingano, sententia de sacerdote ministro adeo certa fuit, ut oppositam sententiam plane absurdam esse affirmaverit, et inter scholasticorum commenta numeraverit in op. Demonstratio Rel. christ. cathol. August. Vindel. 1832, tom. II, pag.212. Sic alii non pauci apud Roskovany, op. cit. § 27.

(3) Sess. XXIV De reformat.

cap. I.

« PredošláPokračovať »