Obrázky na stránke
PDF
ePub

significant, non autem declarandi solum, ant testandi contrahentes esse conjunctos.

39. Urgent 3. analogiam aliorum sacramentorum, quae nonnisi a sacerdotibus administrantur, scribente praesertim Apostolo: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores Mysteriorum (id est Sacramentorum) Dei; quae cum nullam exceptionem pa-. tiantur, etiam sacramentum Matrimonii includunt, quod propterea etiam a sacerdotibus administrari debet. Hisce argumentis alias addunt rationes ductas ab aliquarum synodorum auctoritate, quae vocant sacerdotes Matrimonii ministros; a profanitate conjugiorum, quibus nisi forma aliqua vel ritus sacer accedat, nihil sacri continent, quae praeterea solis interdum nutibus atque inter absentes contrahi possunt; a defectu intentionis in contrahentibus conficiendi sacramentum, sine qua tamen sa-' cramentum confici nequit ; a sanatione conjugiorum, ut vocant, in radice, quin novus consensus ex altera parte requiratur, quo in casu cum non habeatur oontractus nec sacramentum haberetur (1); a mira denique opinionum discrepantia inter theologos adversae sententiae dum in sua hypothesi materiam et formam definire certant.

[ocr errors]

40. Bellarminus et qui ab eo sunt pro antiqua communiorique sententia tuenda innituntur 1. auctoritate Eugenii IV. qui in Instruct. pro Armenis: Septimum,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

inquit, est Sacramentum Matrimonii ... Causa effi ciens Matrimonii, regulariter loquendo, est mutuus consensus per verba de praesenti expressus (1); nec non concilii Tridentini docentis, Christum non solum. approbasse conjugium in statu innocentiae institutum sed praeterea gratiam promeruisse, quae naturalem conjugum amorem perficeret, eaque gratia praestare Matrimonium in nova lege veteribus connubiis; ex quibus patet juxta Tridentinum, nihil immutasse Christum in contractu Matrimonii, sed solum illum gratia sua exornasse; quo factum est, ut contractus ille, qui antea non erat nisi naturalis, quique a solis contrahentibus per mutuum consensum perficiebatur, elevatus sit ad digni tatem sacramenti.

41. 2. Innituntur declaratione ejusdem Tridentini, quod in decreto De reformat. cap. I. aperte docet, clandestina Matrimonia, libero contrahentium consensu facta, rata et vera esse Matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit. Cum vero irrita fecerit Tridentinum haec Matrimonia, noluit tamen decretum suum robur habere nisi post triginta dies ab ejus publicatione. Quibus ita compositis, sic isti theologi argumentantur: Juxta Tridentinum quamdiu clandestina Matrimonia irrita ab ecclesia facta non sunt, rata et vera fuerunt,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

et adhuc sunt in regionibus omnibus, in quibus Tridentinum decretum publicatum non est ; atqui ex Innocentio III. in cap. Quando de divortis, et ex communi loquendi usu, Tridentini praesertim aetate recepto, Matrimonia rata et vera non erant meri contractus naturales aut civiles, sed sacramenta, quae tamen solo libero contrahentium consensu perficiebantur et perficiuntur; ergo non sacerdos, sed contrahentes soli sunt sacramenti Matrimonii ministri (t). Quod confirmant ex illis conjugiis, quae praesente quidem parocho, sed ipso invito, imo obluctante contrahuntur, quae tamen ita vero conjugia sunt, ut ecclesia hos conjuges neque compellat neque invitet ad accipiendam parochi benedictionem. Id ipsum concludunt ex Matrimoniis initis

[ocr errors]

(1) Quod diximus de communi loquendi usu Tridentini aetate recepta, juxta quem veri et rati nomine intelligebatur conjugium inter christianos initum, ac proinde sacramentum. evidenter constat ex historia Concilii, et ex praecipua difficultate, quae ab episcopis et theologis opponentibus promovebatur adversus eos, qui urgebant decretum ad irritanda Matrimonia clandestina. Illud enim liquet ex historia card. Pallavicini, lib. xx11, cap. 4 et seqq. et iterum lib. xxIII, cap.8. Nos brevitatis gratia unum aut alterum documentum afferemus. Refert itaque Pallavicini, lib. xxti, cap. 4, n. 8: In questa sentenza (negativa) concorse Giovanni Trivigiani Patriarca di Vinezia il quale nego non pur la convenienza, ma la potenza; argomentando non potersi (dal Concilio) far nullo quel Sacramento, il quale ha tutta la sua essenza benchè gli manchino le dovute solennità: come per esempio, ancora che un Sacerdote consacri senza le sacre vesti, fa vero Sacramento, sol che concorra la materia e la forma. Or consistendo

,

l'essenza del Matrimonio nel mutuo
consentimento sensibile, e richie-
dendosi l'altre solennitá o per de-
coro o per prova,
il difetto di esse,
opponeva egli, non può torre il
valore. » Et num. 16, loquens de
suffragio Constant. Bonelli episc.
Tifernatis satis prolixo, quo com-
probavit ecclesiae fas esse ejusmodi
connubia clandestina irrita facere,
sic ex ejus mente prosequitur :
« Comprovò che la chiesa poteva an-
nullar tali Matrimoni non già an.
nullando il contratto, ecosi toglien -
dogli l'esser materia idonea del
sacramento, come ayean ragionato
alcuni; perciocchè il contratto del
Matrimonio tra fedeli non è prece-
dente nè distinto dal sacramento;
onde come l'annullazione di questo,
così di quello non è soggetta a po-
destà della chiesa. Alia ejusmo-
di cfr. n. 20, 23, 25, ex quibus lu-
culentissime evincitur, ita patrum
Tridentinorum animis insedisse sen-

tentiam illam , qua Matrimoniis

clandestinis veri sacramenti rationem inesse dicimus, ut, qui id non videat, capius plane oculis videatur.

coram parocho aut vicario generali aut cardinali non sacerdotibus, sed vel diaconis vel subdiaconis, aut etiam in minoribus ordinibus quandoque constitutis ; tum etiam ex conjugiis, quae ex dispensatione pontificia, sive in regionibus haereticorum (1), sive in regionibus infidelium, absque praesentia sacerdotis a fidelibus celebrantur, quae omnia ut vera Matrimonia et sacramenta censentur.

42. 3. Innituntur in ipso sacramenti effectu, qui est indissolubilitas. Et vero haec ab ipso sacramento oritur, non autem ex solo naturali aut civili contractu, qui per se dissolubilis est, ut patet ex conjugiis infidelium quae dissolvi possunt per alterutrius conjugis conversionem ut paulo post ostendemus, secus ac eveniat in fidelium connubiis, quae semel legitime contracta et consummata, nunquam quoad vinculum possunt dissolvi. His addunt, verba, quae in adversariorum hypothesi formam constituerunt sacramenti Matrimonii: Ego vos conjungo aut alia quae eumdem sensum reddant, nova esse ac desiderari prorsus in omnibus fere antiquis Ritualibus libris, quos recenset Martenius (2); imo alicubi sacerdos haec sola verba adhuc pronunciat : Quod Deus conjunxit, homo non separet (3); quae proinde ut vera sa

(1) Notum est, in Anglia et in Hibernia ob gravissimas poenas comminatas a civili potestate sacerdotibus, qui catholicorum nuptiis adsistebant ac benedicebant, ex dispensatione Romanorum Pontificumfusque ad haec tempora receptum esse, ut sine hisce ritibns celebrarentur . Pius VIII, in Brevi dato die 25 Mart. 1830 ad archiepiscopum Colon. et episcopos Trevirensem, Paderbornensem et Monasteriensem, declarat valida conjugia mixta, quae forte in illis regionibus contrahantur sine parochi praesentia, collatis in eam rem opportunis facultatibus. Alia documenta exhibere praetermitto. Por

ro nunquam mens ecclesiae aut Rom. Pontificibus fuit, ut tot Christi fideles inirent contractum mere civilem absque sacramento.

(2) De ant. eccl. ritib. lib.1, part. II, cap. 9, art.3, § 6, ubi inter cetera scribit : « Deinde datis sibi mutuo dextris exigebat (Sacerdos) ab utrisque consensum, in quo totam sacramenti matrimonii essentiam reponebant antiqui. Inaudita quippe apud eos erant illa verba parochi: Ego vos conjungo, etc. in quibus aliqui ex recentioribus scholaticis formam hujus sacramenti constituunt, quae tamen desiderantur, etc. (3) Cfr. Sotus in 4. dist. 26, art.3.

cramenti forma haberi nequeunt, quod non obscure insinuare etiam videtur Tridentinum, dicens: Vel aliis utatur verbis, juxta receptum uniuscujusque provinciae ritum. Demum novitatem contrariae sententiae urgent, quae ante Canum vix aut ne vix quidem in scholis nota erat (1); cum sententia illa, quae contrahentes ministros sacramenti Matrimonii esse statuit, in tota catholica ecclesia longo seculorum decursu unice atque exclusive obtinuerit.

43. Haec potiora argumenta sunt, quibus hujus poslerioris sententiae patroni causam suam tuentur ; qui praeterea observant, adversariorum rationes magis speciosas esse quam solidas. Etenim patrum testimonia evincunt quidem, Matrimonium esse rem sacram utpote sanctificatum a Christo Jesu qui amori naturali suam adjecit gratiam, adeoque et in facie ecclesiae ex ecclesiasticis institutis ac legibus celebrandum esse, ila ut qui secus fecisset, peccati reus teneretur (2); at minime evincunt, gratiam conferri per sacerdotis be

(1) Sane nonnisi duos ex tota antiquitate laudare potuit theologos Melchior Canus pro sua sententia, Guillelmum nempe Parisiensem et Paludanum; porro, adductis ipsorum testimoniis, ostendimus, istos auctores, non solum patrocinatos non esse huic opinioni, sed eidem plane adversari. Ex his propterea constat, Canum omnium primum fuisse, qui eam invexerit in scholas catholicas. Edidit porro Canus suum opus De locis theolog. anno 1562. Merito proinde Henr. Klee in diss. mox citanda, pag. 69, not. (s) scribit: « Melchior Canus fuit primus, qui generali omnium admiratione et scandalo affirmavit, contrahentes non esse ministros. >

(2) Tertullianus lib. De pudicit. cap. 4, pag. 557, edit. Rigalt. testatur, quod montanistae plerique conjugia clam inita adulterina esse

existimaverint, aut saltem de iis an fuerint legitima dubitaverint. Scribit enim : «Ideo penes nos (montanistas) occultae quoqne conjunctiones, id est, non prius apud ecclesiam professae, juxta moechiam et fornicationem judicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu Matriuonii crimen eludunt. » Ex qnibus duo habemus, nempe 1. apud psychicos, id est, catholicam ecclesiam conjugia clandestina viguisse et valuisse, adeoque fuisse quidem vetita, non tamen fornicaria et flagitiosa. 2. Montanistas de ipsorum valore, ut in re dubia, deliberasse inter sese opinionibus atque sententiis. Adeo pervetus res est tum abusus tum valor Matrimonii clandestini! Cfr. Ch. Lupus, diss. De peccat. et satisf. indulgentiis, cap. 1, tom. vi, opp edit. cit.

« PredošláPokračovať »