Obrázky na stránke
PDF
ePub

59. Resp. Ad 1. D. Ita docuit Apostolus ad excludendam in episcopo polygamiam successivam, C. ad excludendam polygamiam simultaneam N. De polygamia enim successiva Apostoli effatum universa intellexit antiquitas, ut suo loco ostendimus (1); et aperte illius mens colligitur ex simili loquendi ratione, qua in eadem epistola usus est Apostolus, qui disserens de diaconissa statuit ut non eligatur nisi quae fuerit unius viri uxor (2).

60. Ad 2. Neg. Sanior enim critica jam rejicit tanquam commentitiam Socratis narrationem de Valentiniani facto ac de lege ab eo lata. Etenim non solum Baronius (3) et eruditus Valesius (4) aliique auctores catholici (5) passim hujus historiae veracitatem respuunt, sed et respuerunt, vel saltem in gravem falsitatis suspicionem revocarunt heterodoxi ipsi scriptores, inter quos eminent Puffendorffius (6) alque Buddeus (7); idque merito, 1. quia ejusmodi legis nullam prorsus mentionem injiciunt Sozomenus, Theodoretus, Zosimus, et qui Valentiniani gesta studiosissime prosecutus est Ammianus

(1) Tract. De Ordine, n. 198. Interpretatio, quam dedit Theodoretus tum in hunc Pauli loc.tum in epist. cx ad Domnum Antiochenum, hujus Paulini textus, De bigamo nempe simultaneo, est prorsus singularis, quemque ipse excogitavit, ut semet purgaret, quod promovis. set ad Tyriorum Episcopatum Irenaeum comitem, qni successive bigamus erat. Quam ob rem de violatis ecclesiae canonibus accusatus, ipse contra interpretationem et sensum antiquitatis alia ratione omnino verba Pauli exposuit. Cfr. Renaudot. Perpetuite de la foi, tom. v, liv.vi, ch. 8 circa finem. Cfr. etiam Christ. Lupus, diss. De cleric. continent. сар. 1.

(2) I ad Timoth. v δρὸς γυνή.

• 9. 'Evo's ȧv

(3) Ad annum. 370, n. 125, ubi

fuse de hoc argumento agit ; cfr. etiam adnot. Pagii ad annum 375, n. 5.

(4) In not. 2, ad cap. 31, libri v Socr.

(5) Cfr. Nat. Alex. in sec. Iv, cap. ult. art. 4.

(6) De jure natnrae et gentium, tom. 1, lib. vi, cap. 1, De Matrimonio; S16, Francofurti ad Moenum 1706.

(7) Instit. Theologiae dogmaticae, lib. v, cap. 4, § 47, in not. pag. 1319, Lips. 1741; quibus addendus est W. Lowth in adn. ad loc. cit. Socratis, qui praeterea ex alio capite ostendit, falsam esse Socratis narrationem, dum refert Justinam virginem fuisse ; ex Zosimo enim constat, Justinam prius nuptam fuisse Magnentio tyranno.

Marcellinus; 2. quia nihil ea de re ejus temporis patres et ecclesiastici auctores memoriae prodiderunt ; nec Damasus Rom. Pontifex, nec episcopi ceteri Valentiniano coaevi, nec Hieronymus adversus eam legem reclamarunt, quae fuisset christianae religioni adeo injuriosa ; 3. quia praemortua Severa, Justinam duxit Valentinianus, ut post Baronium ostendit Valesius (1); 4. quia cit. Ammianus quamvis Valentiniano infensus, eum commendat ob castitatis professionem, scribens: Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum, etc. (2).

61. Ad 3. D. Id fecisse perhibetur Lotharius contra legem Christi, C. legitime N. Adversariis onus incumbit ostendendi, sive Lotharium sive alios qui hoc atten tarunt, juxta Christi legem egisse, ut aliquid proficerent. Flagitia enim etiam principum nunquam possunt factum aliquod cohonestaro. Porro de Lotharii polygamia haec scribebat Nicolaus I., quae et aliis ejusdem criminis viro illi principi sociis aptari debent: Annon districta ultione feriendus es, qui in duabus uxoribus adulterium Lamech imitatus esse dignosceris? Nicolaus praeterea contubernium cum pellice imperatori prohibuit; episcopos vero assentatores, quique facinus probaverant, e se dibus dejecit (3).

62. Ad 4. D. Indulsit Gregorius II., ut aliquis duceret aliam uxorem ob prioris infirmitatem, quae nempe talis esset, ut plerisque placet (4), quae constitueret im

[merged small][merged small][ocr errors]

pedimentum dirimens perpetuae impotentiae, Tr. ob infirmitatem qualemcumque, quae supervenerit Matrimonio alias legitime contracto, N. Ideo vero transmisimus primum distinctionis membrum, quia viris eruditis epistola illa suspecta est, ab aliis vero ut supposititia rejicitur (1).

63. Ad 5. D. Quem Gratianus accusat errore facti deceptus, Tr. errore juris N.

64. Ad 6. D. Polygamiam patriarchae et reges fre quentarunt in Vet. Test. et quidem, ut plures existimant, ex divina dispensatione (2), C. quae propterea frequentari etiam possit in Novo Test. sublata a Christo omni polygamia simultanea, N. ut constat ex adductis probationibus.

65. Ad 7. Tr. Haec enim aliaque ejusmodi rationum

[ocr errors]

ctrinae penitus adversum non esse recipiendum; Pontificem autem non voluisse tanquam fidei dogma definire, sed solum opinionem suam de re nondum definita aliis declarasse.» Cfr. Bossuet, Defense de l'hist. des variat. § 62.

(1) Cfr. Collet, Continuatio praelect. theolog. Hon. Tournely, tom. VIII, cap. 5, art. 2, sect. 3, n.131, Venetiis 1757. Cfr. Binterim in op. cit. Monumenta, etc. tom.vi, part.1, pag. 451, qui, agens de impedimento impotentiae, hanc epistolam ex silentio Othonis et Willibardi suspectam pariter habet. Sebast. Berardi in op. Gratiani canones genuini ab apocryphis discreti, p. 11, Venet. 1777, tom. 11, cap. 68 contendit, Gregorium 11 locutum esse de conjugio inito in infidelitate, quod cum sacramentum non sit, eam non habet firmitatem, quam sibi vindicat conjugium christianorum, quod sacramentum est. Cum igitur jus naturale omnimodam firmitatem non exposcat in conjugio, ita ut in nonnullis casibus dissolvi nequeat, ad ejus normam Gregorius respon

[ocr errors]

sum suum dedit, non autem juxta jus evangelicum et apostolicum,quod profecto doctus Pontifex non ignorabat. Sane Germani recens conversi erant ad religionem christianam opera s. Bonifacii; hinc ille, de quo loquitur s. Pontifex, et cum quo mitius agendum censuit, connubium adhuc ethnicus contra verat; superveniente vero impotentia in ejus uxore declaravit Pontifex, prius conjugium dissolvi posse, ac novum iniri. Cfr. pag. 166 et seq.

[ocr errors]

(2) Ita inter ceteros tenent Bellarminus, De Matrim. cap. 11, n.25 et seqq. et Estius, loc. cit. § 6, qui arbitrantur, polygamiam ex se nunquam licitam fuisse. Alii autem cum s. Thoma, Suppl. q. 65, art. 1, censent, verisimilius polygamiam absolute seu essentiae et primariis conjugii finibus non adversari, et tamdiu licitam fuisse quamdiu evangelica lege sublata non est; adversari autem secundariis, ut vocant, conjugii finibus; cujusmodi sunt pax, tranquillitas, mutua obsequia, etc. Cfr. Collet, op. cap.5, art. 2, concl. 1.

[ocr errors]

momenta ad summum evincerent, polygamiam juri naturali absolute non esse contrariam, prout cum suis contendit Calvinus (1), seu, ut alii censent, non adversari primariis conjugii finibus, id est, prolis generationi ejusdemque institutioni; nullo autem modo evincunt, polygamiam non fuisse a Christo in Nova Lege abrogatam. Siquidem adversus facta rationes congruentiae non valent. Ceterum, quae de orientalium populorum felicitale, pace domestica, educatione familiae ambitiose jactantur, facile ipsis eorum annalibus et experientia refelluntur. Sed praeterea addimus, felicitatem illam et pacem iis rationibus et mediis apud illos comparari, quae naturae atque indoli societatis maritalis omnino repugnant. Uxores enim in gynecaeum tanquam in perpetuum carcerem detruduntur (2); liberi etiam mares potissimum, plerumque eunucho vel servo, raro matri, in disciplinam traduntur. Utrum vero haec appellanda sit beatitudo et felicitas, ulrum societas maritalis et liberalis filiorum institutio, ipsis polygamiae patronis pronunciandum relinquimus.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

PROPOSITIO II.

Matrimonium ab infidelibus legitime contractum dissolvi potest quoad vinculum, si, alterutro conjuge ad fidem converso, nolit alter cum eo pacifice vivel non consentiat habitare sine contumelia

vere,

Creatoris

66. Haec propositio certa est. Vix enim unquam de illius veritate dubitatum fuit usque ad medium seculum anteactum ex occasione solemnis decreti, quod supremus Senatus Parisiensis die 2. Jan. 1758. edidit ad confirmandum judicium latum a curia Suessionensi die 5. Febr. 1756. in causa Judaei Borach Levi Argentinensis, recens ad fidem conversi, quo eidem vetitum est aliud inire conjugium, quamvis uxor judaea renueret obstinate habitare cum ipso (1). Ex hoc autem tempore plures prodiere libelli ad evincendam indissolubilitatem ejusmodi conjugiorum, quorum longa ac inutilis res esset catalogum texere (2). Inter hujus novae doctrinae patronos eminent Augustinus Gervasio Vindobonensis profes

[ocr errors]

(1) Qui primus conjugio interdixit Borach Levi,fuit D.de Fitz-James episcopus Suessionensis, qui non infimum locum tenet in historia Jansenismi. Levi appellavit ab hujus sententia ad Senatum Parisiensem qui decretum episcopi Suessionensis confirmavit. Omnia, quae ad hanc celebrem causam spectant, collecta sunt in op. cui tit: Recueil important sur la question de savoir si un Juif peut se remarier après son Baptême, 2. vol. in-12, 1759. Leridant in op. Code matrimonial. tom. 1, pag. 430, et Pothier, tom. 11, n. 499, illius collectionis analysim instituerunt.

(2) Praecipui sunt: Dissertation

[merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »