Obrázky na stránke
PDF
ePub

pem, nullum invenies, qui huic doctrinae non adhaeserit. Ante Gratianum quidem seculo IX. hanc doctrinam propugnarunt, ut vidimus, Theophylactus et Oecumenius inter Graecos. Sec. XI. Hugo a s. Victore (1) inter Lalinos. Rursus sec. XII. inter Graecos eminet interpres canonum doctissimus Theodorus Balsamon (2), et inter Latinos Petrus Lombardus (3), et qui in ejus opera commentarios ediderunt (4); post Gratianum vero ad unum omnes ad haec usque tempora eam tradiderunt.

72. Si igitur ea propositio certa censenda est, quae in Scriptura, patribus, Romanorum Pontificum decretis, ecclesiae praxi et communi doctorum auctoritate fun. datur, cum talis sit ex dictis propositio nostra, tanquam certa ea omnino tenenda est, ita ut nulli cordato theologo absque insigni temeritatis nota ab ea recedere fas sit.

DIFFICULTATES

73. I. Obj. 1. Matrimonium, quod jure naturae validum ac legitimum est, omnibus theologis fatentibus, est prorsus insolubile; 2. tale autem est Matrimonium infidelium, quod Deus ipse conjunxit, et quod 3. suo modo unionem Christi cum ecclesia pariter repraesen tat. 4. Christi praeterea et Apostoli sententiae de indis

locum, adducitur pro contraria sententia etiam Dom. Soto, in lib. 4 Sent. dist. 39, art 4. Ast lapsus hic est a Lapide; siquidem loc. cit. Domin. Soto oppositum prorsus docet cum s. Thoma, et innititur auctoritate Innoc. III aliorumque, qui a Gratiano adducuntur. Cfr. in op. cit. edit. Metimnae Campi 1581, tom. II, pag. 312. Idipsum dieatur de Petro Soto, quem Paulus Sarpius, Hist. Conc. Trid. lib. vii num. 64, adducit tanquam faventem sententiae de indissolubilitate ejusmodi conjugiorum; certum enim pa

riter est, Petrum Sotum communi adhacsisse sententiae, ut constat ex Institutione sacerdotum, lect. 12.

(1) De sacramentis, lib. 11, part. XI, cap. 13, Venet. 1588, tom, III, fol. 299, opp. edit.

(2) Cfr. apud Beveregium in Synodico, Oxon. 1672; nec non in Photii Nomocan. apud Justellum in Bibliotheca juris canonici veteris, Lutet. 1661.

(3) Lib. IV, d. 39. (4) Quatuor circiter mille recensentur, qui super Petrum Lombar dum commentaria scripserunt.

solubilitate Matrimonii cujuscumque generales sunt, ne que ullam exceptionem patiuntur.. 5. Si theologi proplerea constare sibi volunt, fateantur necesse est, Matrimonia in infidelitate contracta nullo unquam in casu dissolvi posse.

74. Resp. Ad 1. D. Si nulla exceptio aut dispensatio Deo ipso auctore fiat, Tr. si divina auctoritate fiat exceptio aut dispensatio N. Alioquin Deus nunquam permisisset conjugiorum dissolutionem; attamen reipsa permisit per libellum repudii. Quamvis ergo Matrimonii indissolubilitas naturae admodum consentanea sit, non est tamen eadem jure stricto omnino imperata (1).

75. Ad 2. D. Ita tamen, ut possit eodem Deo auctore dissolvi, C. ita ut dissolvi nequeat N. Responsio patet ex dictis; potiori enim jure Deus conjunxerat Matrimonia Hebraeorum, quae tamen, ipso permittente, dissolvi poterant.

76. Ad 3. Idem esto responsum. Nam etiam connubia Hebraeorum potiori ratione, seu ratione typi, futuram Christi cum ecclesia conjunctionem repraesentabant, et nihilominus poterant dissolvi.

77. Ad 4. D. Generales Christi et Apostoli sententiae nullam exceptionem patiuntur, quae fiat auctoritate humana, C. auctoritate divina N. Alioquin nec Matrimonia rata fidelium per solemnem sanctioris vitae profes

(1) Vidimus ex s. Augustino, firmitatem plenam conjugio provenire ex ratione sacramenti; hinc non desunt graves theologi et canonistae et juris naturalis periti qui arbitrentnr, Matrimonii dissolutionem non adversari primario saltem juri naturali, etsi secundario adversetur; cum non infirma rationnm momenta ex jure naturali petita hanc dissolutionem damnent. Ceterum si juri naturali primario adversaretur conjugii dissolutio, eam nunquam Deus in veteri lege permisisset,

prout fecit. Cfr. De Chapt de Rastignac, Accord de la révélation et de la raison contre le divorce " Paris 1790; Barruel, Lettres sur le divorce à un député de l' Assemblée nationale, 1789; D. De Bonald, Du divorce considere au XIX siêcle; D. De Nougarède, De la legislation sur le mariage et sur le divorce, 1802, et in op. llistoire des lois sur le mariage, 1803, qnos citat D. Carriere op. et loc. cit. pag. 154 et seq.

sionem possent dissolvi ; quod profecto adversarii nostri non dicent, si catholici esse velint.

ut

78. Ad 5. Neg. Optime enim sibi constant theologi, dum admittunt, Matrimonia infidelium per divinam dispensationem dissolvi posse, non autem humana auctoritate. In eo autem versatur adversariorum error patet ex propositis difficultatibus, quod supponant a nobis admitti, ejusmodi infidelium conjugia humana auctoritate dissolvi; cum nos e contra doceamus, sola divina auctoritate id fieri, seu nomine Dei, qui, ut loquitur Benedictus XIV. talem exceptionem in favorem fidei apposuit, ut paulo ante dictum est.

79. II. Obj. et inst. Atqui ejusmodi exceptionis Scriptura in primis non meminit. 1. Illud enim Apostoli : Si infidelis discedit, discedat, nimis obscurum est et ambiguum, quam ut certo colligi inde possit dissolutio vinculi conjugalis, et potestas facta fideli alterius conjugii ineundi. 2. Imo scholasticorum expositio verbi discedat haud facile poterit confirmari regulis hermeneuticis, et contraria menti Apostoli omnino videtur. 3. Cum enim Apostolus constituerit tanquam principium, diversitate religiosae confessionis non solvi conjugium, ad propositam sibi quaestionem: quid facto opus sit, si infidelis nolit pacifice cum fideli cohabitare? respondet : Si infidelis discedit, discedat; perinde ac si diceret : Nos christiani impedire non valemus, quominus infidelis juxta leges civiles, relicta fideli altera parte conjugali, novum ineat conjugium; potius omnia nobis dimittenda sunt, quam ut fidem abnegemus. Hac ratione respondit Apostolus juxta aequale utriusque jus conjugale modo declaratum, ita ut sensus sit: si ethnicismus alterius partis conjugalis non dat christiano discedendi facultatem, quanto minus eam infideli dare poterit sanctissima christiana religio? Quod si scandalizatus infidelis discedit, discedat; fides nostra, quae ad pacem monet,

culpa vacat; sed, ut ait Chrysostomus, ille infidelis causam praebuit, ut is, qui fornicatus est. 4. Injusta igitur ab infideli facta separatio, ut concludit Hammond (1), juxta Paulinam argumentationem nullum praebet fideli privilegium, et quidem, ut testatur Chrysostomus, tam parum id valeret praestare, quam ad id valet fornicatio. 5. Illud v. 11. positum Pauli principium: Quod si discesserit, manere innuptam, habet hic locum; nec, ut maneat innupta, res tam difficilis esse debet christianae secundum illud v. 29: Tempus breve est; reliquum est ut, qui habent uxores, tanquam non habentes sint. 6. Eo magis quod reconciliatio cum parle infideli semper esset a Dei gratia speranda, cum juxta leges Romanas liceret redire ad prius conjugium: Spreti repetit vestigia lecti. Incumbit proinde fideli derelictae, ut pro conversione infidelis conjugis oret. 7. Verba autem: Non enim servituti subjectus est, etc., quae huic interpretationi obesse videntur, non debent intelligi de servitute conjugali, sed de servitute peccati; ita ut ex Apostolo fides omnibus sit praeferenda, cum non ea ratione vir et uxor alligati sint, ut debeant etiam ad peccandum inservire, et se ipsos perdere. 8. Sane in foedere, in quo utraque pars aequalibus juribus gaudet, cujusmodi est conjugium, servitus locum habere nequit. 9. Praesertim cum Apostolus hic vocabulis utatur τὸν ἄνδρα εἰ τὴν γυναῖκα, quibus aperte conjugium nondum solutum esse indicat. 10. Ne autem etiam in casu, qno conversio sperata locum non haberet, sine solatio fidelem conjugem relinqueret Paulus, pergit v. 17: Unicuique sicut divisit Deus, id es!: cogita, quia Deus ita tecum voluit; hanc christianam regulam quilibet fidelium, in quocumque demum casu sit, sequatur. 11. Haec igitur interpretatio de separa

(1) Annot. in epist. Paul. ex edit. Clerici pag. 144.

tione quoad victum thorumque simplicissima et maxime litteralis Paulini textus videtur. Nostri scholastici in hac quaestione, dum ex verbo discedat concludunt, fidelem conjugem non adigi ad infidelem sequendum, si is pacifice cohabitare nolit, sed posse alteri nubere, supponunt quod est in quaestione (1). Ergo.

80. Resp. Neg. subs. Ad 1. prob. D. prob. D. In se, Tr. si ei accesserit ecclesiae interpretatio, quae sensum germanum determinet, N. Jam vero Cornelius a Lapide fuse ostendit, non solum ex contextu, sed ex communi interpretum Graecorum et Latinorum expositione, Romanorum Pontificum interpretationem genuinam prae se ferre Paulini testimonii sententiam (2). Addo obscurita

jiciam; sicut et omnia alia opuscula infallibili ecclesiae catholicae Summique Pontificis judicio humillime subjicio. Dusseldorpii 16 Octob. 1832. Dr. Binterim. Inserta est autem haec declaratio tom. VII , part. 2. ad finem operis archaeologici. Ita se gerunt, qui ex animo catholici sunt.

(1) Ita Binterim in diss. cit. Circa insolubilitatem conjugii quod extat fidelem inter et infidelem, § 2. Illud vero in Cl, auctoris commendationem silentio praetereundum non censeo, quod vix ipsi innotuerit per literas ad eum datas a R. D. Carolo Vizzardelli, a Secretis pro literis latinis SS. Domini N. Gregorii xvi, vi Kal. Oct. 1832, Summum Pontificem aegre tulisse sententiam, quam in tom. vi part. I, mantissa 1, adstruxerat circa indissolubilitatem conjugii fidelem inter et infidelem, si hic sine injuria Salvatoris cohabitare nolit, ut statim dicta revocaverit ac sequentem emiserit declarationem : « In rebus theologicis supremo totius ecclesiae magistro, cui Jesus Christus docendi munus demandavit, edoceri, maxima discipuli laus est et gloria. Qua de causa, quanquam quaestio proposita a conciliis nondum sit definita, sufficit tamen mihi, auctori operis citati, significata Summi Pontificis nostri Gregorii displicentia, ut eam loco citato assertam et defensam de indissolubilitate praefati conjugii sententiam tanquam decretis Summorum Pontificum et praxi ecclesiae contrariam declarem et re

,

[ocr errors]

(x) Comment. in hune loc. Vidimus, ipsum Cajetan um non abnuere, ejusmodi expositionem Apostoli menti consentaneam esse atque contextui; sic enim scribit loc. cit. « Quia tamen antiquo ecclesiae usu sensum communem textus hujus firmatum credo, et textus capax est hujus sensus communis, ideo dicendum est, quod Dominus in Evangelio non communem utrique conjugi, sed marito propriam tradidit libertatis legem, ut textus ipse manifeste dicit. Paulus autem communem utrique conjugi legem libertatis promulgat, auctoritate procul dubio divina; qua sola superari potest quod Deus conjunxit, juxta verbum Domini de conjugio, non christianorum, sed ab initio mundi constituto. Infidelitas autem, quae ad animam spectat, paris censetur juris in utroque conjuge a Paulo. Et haec

« PredošláPokračovať »