Obrázky na stránke
PDF
ePub

qui imputare debent, si scandalum inveniunt in eo, quod aedificationem parit. Ceterum veritatis vi compulsi non pauci adversarii hanc difficultatem jam deseruerunt (1). Quod vero dicitur de formula a culpa et poena, uti ostendit Benedictus XIV, non Romanis Pontificibus, qui eam improbarunt atque aperte rejecerunt, sed praeteritorum seculorum quaestoribus tribui debet (2).

38. Ad 8. Neg. Sed jure potius affirmamus, juxta ea quae diximus, esse Indulgentias redemptionis ex

tensivas.

[ocr errors]

39. Ad 9. Neg. Haec iterum calumnia est, quae ex experientia dissolvitur. Certe qui haec nobis objicit quique propterea a lucrandis Indulgentiis alienus erat, non se praebuit omnium virtutum exemplar. Ast aliud est stilum oratorium acuere, aliud vero virtutem consectari (3).

40. Ad 10. Resp. per Indulgentias poenas remitti temporales quae adhuc luendae supersunt, dimissa culpa et poena aeterna. Si Indulgentia sit plenaria, poenam remittit hanc universim, quae praeler sacramentalem luenda superest; si sit partialis eam remittit ex parte, praeter sacramentalem. Cum igitur Indulgentiae notio non excludat satisfactionem sacramentalem, imo eam supponat uti partem integralem sacramenti poeni

(1) Ut patet ex verbis, quae adduximus ex Sismondi.

(2) De synodo dioeces. lib. xIII, cap. 18, § 7, ubi plura scitu digna reperiuntur. Audiendus proinde non est Morinus, dum, De Poenit. lib.x, cap. 22, contrarium suadere nititur. Nec sane quod sibi proposuit, argumenta, quae affert evincunt. Cum peccati nomen passim usurpetur ad significandum poenae reatum, hoc sensu intelligi debent illae formulae, quibus dicitur, per Indulgentias remilli peccata, aut tertiam

[ocr errors]

partem peccatorum, tum etiam quae Romae interdum antiquae invisuntur formulae, ex. gr. concedi remissionem omnium peccatorum visitantibus talem ecclesiam, uti legitur in ecclesia s.Laurentii extra muros, etc. nempe poenam peccatis debitam rite dispositis, uti exposuimus.

(3) Quam levem, mendacem ac pessimae fidei sese exhibuerit Gioja adeo ab incredulis commendatus in novo suo Galateo quisque intelliget qui vecors omnino non sit. Soli stulti his libellis decipiuntur.

[ocr errors]

tentiae, et habeat tantum pro objecto poenam temporalem, quae praeter illam luenda superest, patet propositum dilemma, quin insolubile sit theologis occidentis nec locum habere posse in ecclesiae catholicae doctrina et praxi circa Indulgentias, ac unice patefacere supinam ignorantiam in qua versantur sic dicti orientales, seu verius Scythae, qui certe validius pugnant adversus ecclesiam catholicam torturis quam argumentis.

PROPOSITIO II.

Indulgentiae hominem liberant a poenae reatu, non solum coram ecclesia, sed etiam coram Deo

41. Fidei proximam esse hanc propositionem, constat ex diversis propositionibus censura nolatis ; ac 1. ex art. XIX Lutheri a Leone X confixo: Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam justitiam (1), 2. ex propos. XL synodi Pistoriensis asserente: Indulgentiam secundum suam praeeisam notionem aliud non esse quam remissionem partis ejus poenitentiae, quae per canones statuta erat peccanti; quae propositio sic intellecta quasi Indulgentia, praeter nudam remissionem poenae canonicae, non etiam valeat ad remissionem poenae temporalis pro peccatis actualibus debitae apud divinam justi tiam, a Pio VI, in Const. Auctorem fidei, declaratur et proscribitur ut falsa, temeraria, Christi meritis injuriosa ac dudum in art. XIX Lutheri damnata. Hanc eamdem doctrinam pseudo-synodi nonnulli theologi perturbatores suam fecerunt (2).

(1) Apud Harduin. Acta Conc. tom. 1x, col. 1894, ubi tamen hic articulus ponitur sub n. xv.

(2) Inter hos eminet auctor tractatus, qui praeivit synodo Pistoriensi in Trattato storico dogmatico

[ocr errors]

42. Apertam doctrinae catholicae veritatem ita invictissime ostendimus: Indulgentiae vere hominem liberant a reatu poenae, non solum in foro externo coram ecclesia, sed etiam in foro interno coram Deo, si divinitus in eum finem ecclesiae concessa sit eas dispensandi facultas, si talis perpetuus fuit patrum et ecclesiae catholicae sensus in iis dispensandis, si denique ipsa Indulgentiarum natura id exposcat. Atqui.

43. Jam vero facultatem concedendi Indulgentias divinitus ecclesiae datam esse ad remittendas coram Deo poenas temporales peccatis actualibus debitas pronum est inferre ex iis, quae superiori propositione attulimus. Descendit enim haec facultas, ut vidimus, ex potestate clavium et quidem illimitata tollendi impedimenta ab ingressu regni coelorum, cujusmodi poenae reatus est; ex potestate ligandi et solvendi coram Deo, ita ut ratum habeatur in coelis, quod ejusdem potestatis vi ligatum aut solutum fuerit in terris. Rursum Apostolus profitetur, se donasse Corinthio incestuoso poenitentiae partem in persona Christi, ac propterea auctoritate divina, et praecise illius poenitentiae partem donasse qua obstrictus erga Deum tenebatur: Ut spiritus salvus sit in die D. N. J. C. (1).

critico delle Indulgenze Prato 1787. Cfr. de hoc tractatu Alf. Muzzarelli, Il buon uso della logica, opusc. trigesimo, valore delle Indulgenze. Pereira de Figueiredo in opere lusitanice conscripto, Analysis professionis fidei sancti patris Pii Iv; Ulyssipone anno 1791, quod anno sequenti Neapoli italice prodiit, catholicam pariter doctrinam de Indulgentiis impugnavit; proscriptum autem est decr. 26 Jan. 1795. Adversus Pereira cfr. Lettera di un teologo ad un suo amico, Bologna 1793, nec non Supplemento al giornale ecclesiastico di Roma quint. v per i mesi di Settembre ed Ottobre 1792.

(1) Illud in persona Christi, gr. ἐν προσώπῳ Χριστοῦ, Erasmus nullo exemplo innixus vertit in conspectu Christi. At certum est, tantumdem valere in persona Christi ac in nomine, vice et auctoritate Christi, cujus scilicet personam Paulus gerebat; ut sicut in nomine Domini Jesu Christi tradiderat hunc incestum hominem Satanae, quemadmodum dicit in priori epist. cap. v sic in ejusdem Christi nomine ac persona nunc eum absolveret. Quare non modo hunc locum ita legunt atque exponunt veteres omnes latini patres et expositores, adductis in hujus expositionis confirmationem Christi verbis: Quaecumque solve

[ocr errors]

44. Talem praeterea perpetuum fuisse patrum et ecclesiae catholicae sensum in concedendis Indulgentiis, luculenter patet, 1. ex formula qua feria V in Coena Domini ab episcopo fidelibus poenitentia relaxabatur, quaeque adhuc legitur in Ordine Romano: Deus hu mani generis conditor et reformator agnosce oves tuae redemptionis, constrictas vinculis peccatorum ecclesiae tuae precibus exoratus absolve (1). Id patet 2. ex persuasione catholicae ecclesiae, meritis Christi et satisfactionibus sanctorum Martyrum remitti peccata, seu poenas peccatis debitas, ob quam Tertullianus jam montanista ecclesiam acriter arguit lib. De pudicitia, cap. ult. quod moechis nempe tribueret veniam ; sic enim scribit: At tu jam et in Martyres tuos effundis hanc potestatem. Quis permittit homini donare, quae Deo reservanda sunt? Sufficiat Martyri propria delieta purgasse... Quis alienam mortem solvit, nisi solus Filius Dei? Hujus pariter totius populi Carthaginiensis persuasionis, de obtenta scilicet per libellos Martyrum pace in coelis, testis est locupletissimus clerus Romanus in epistola XXX ad s. Cyprianum (2). Illud 3. demum constat ex apertis s. Cypriani testimoniis, in quibus s. Martyr affirmat, relaxationem poenitentiae publicae, quae ad praeces Martyrum concedebatur, apud Deum valere; sic enim loquitur, epist. XII. Occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a

ritis, etc. verum etiam patres et expositores graeci Theodoretus, s. Joan. Chrysostomus, Theophylactus et Oecumenius. Cfr. Estius, in cap. 2. Epist. I ad Cor.

(1) Alias ejusmodi orationes cfr. ibid. loc. cit. pag. 684 et seq.

(2) Lapsi enim, qui intempestivam Indulgentiam exposcebant ex communi receptaque persuasione, jactabant se pacem consecutos non tam ab hominibus quam a Deo ipso,

nam pacem sibi, legitur, non tam peterent quam vindicarent, imo jum et caelis habere se dicerent. Cfr. Lupus, diss. cit. cap. 1, nec non Eus. Amort, op. cit. tum part. I, dissert. praelim. § 3, tum ibid. sect. 1, Indulgentia, 11 et seqq. Cfr. praeterea Petr. Ballerinius, Praelect. cit. S2, n. 10 et seqq. a quibus luculentissima testimonia congeruntur, quae hanc veritatem adstruunt,

Martyribus acceperunt, et praerogativa eorum apud Deum juvari possunt....; et alibi passim (1). Et haec de patrum et ecclesiae sensu quoad priora secula; ad subsequentia enim quod attinet, neque ipsi adversarii eum talem fuisse diffitentur.

exposcere

45. Ipsam denique Indulgentiae naturam id constat ex eo quod, cum ecclesia quempiam ob peccata ligat poenitentiis, quas ei juxta potestatem sibi a Christo traditam injungit, liget ipsum reipsa coram Deo; ergo et coram Deo eum solvit, cum eidem vel omnem vel partem saltem hujus poenitentiae relaxat. Ut enim ostendit Sirmondus, omnis poenitentia propositam sibi habet veniam ; publica vero poenitentia veniam simul et exemplum. Si igitur omnis poenitentia hoc proprium habet, expiationem scilicet abolitionemque peccatorum, necessario sequitur, ut non possit Indulgentia conferri, quin coram Deo valida sit (2). Huc accedit ineluctabile s. Thomae argumentum, quod, si vera esset adversariorum sententia: Ecclesia hujusmodi Indulgentias faciens, magis damnificaret, quam adjuvaret; quia remitteret ad graviores poenas, scilicet purgatorii, absolvendo a poenitentiis injunctis (3). Attamen tum ex concilio Tridentino tum ex fidei professione credere tenemur, Indulgentiarum usum esse christiano populo maxime salutarem.

DIFFICULTATES

46. Obj. 1. Indulgentiae hodiernae subrogatae sunt relaxationi veteris poenitentiae canonicae persolvendae a publicis poenitentibus, priusquam absolutionis sacramentalis beneficium obtinerent, Jam vero poenitentia vetus canonica non remittebat poenam in foro interno, sed

(1) Apud citt. auctores.

(2) Cfr. Historia poenitentiae pu

blicae, cap. 10.

(3) Supplem., q. 25, art. 1.

« PredošláPokračovať »