Obrázky na stránke
PDF
ePub

55. Inst. 2. Saltem episcopi juxta veterem disciplinam non concedebant Indulgentiam nisi intuitu fervoris, quem poenitentes prae se ferebant, quo propterea pro peccatis eos Deo satisfecisse jure praesumerent; reliquam igitur, quam eis indulgebant, poenitentiam in solo foro externo indulgebant. Ergo.

56. Resp. D. Intuitu fervoris, quem episcopi in poenitentibus conspiciebant, movebantur ad remittendam reliquam poenitentiae partem, Tr. dabant Indulgentiam, eo quod praesumerent nihil ipsis superesse coram Deo luendum et expiandum ulteriori satisfactione N. Contrarium enim colligitur, ex patrum effatis quibus significant, se vere et quidem coram Deo aliquam satisfactionis partem, quandoque etiam totam remittere ad preces Martyrum, ingruente praesertim persecutione (1).

PROPOSITIO III.

Datur in ecclesia Indulgentiarum thesaurus constans ex meritis Christi et Sanctorum

57. Haec pariter propositionem doctrinam catholicam

schisma fecerat adversus s. Cornelium. Ad confirmandum utrumque schisma contrarias omnino semitas alter Romae, alter vero Carthagine iniverunt pro diversis rerum adjunctis; etenim Novatianus accusabat s. Cornelium de nimia indulgentia erga lapsos; Novatus cum suis accusabat s. Cyprianum de nimia severitate erga eosdem lapsos. Quare ut Novatus abstraheret plebem a suo episcopo, omnes absque delectu lapsos ad pacem admittebat ante actum poenitentiam, ante exomologesim gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab Episcopo el clero in poenitentiam impositam, ut saepe s. Cyprianus conqueritur. Merito idcirco s. Martyr in hos tanquam in daemones, lupos devasta

toresque gregis invehitur, qui per pacem didicerunt facere bellum. Cfr. Vita s. Cypriani, edit. Maurin. § 11 et seqq.

(1) Hic obiter moneo, non obesse iis, quae diximus, praxim, quae olim obtinuit, ut, cum data esset pax aegrotis in extremis constitutis, iterum subjicerentur poenitentiae, si isti postea convaluerint; siquidem ejusmodi aegrotantibus non fuit praecise data Indulgentia, eo sensu quo eam vocem hic accipimus, seu remissio plena ulterioris satisfactionis, quam persolvere debuissent, sed tantum absolutio sacramentalis cum onere satisfaciendi, si convaluissent. Nam Indulgentia semel data irrevocabilis est.

exhibere ac fidei proximam esse constat ex propositionibus contradictoriis, quae a Romanis Pontificibus confixae sunt. Sane a Pio VI propositio XLI synodi Pistoriensis damnata est, quae asserit: Scholasticos suis subtilitatibus inflatos invexisse thesaurum male intellectum meritorum Christi et Sanctorum, et clarae notioni absolutionis a poena canonica substituisse confusam et falsam applicationis meritorum: quasi thesauri ecclesiae, unde Papa dat Indulgentias, non sint merita Christi et sanctorum; falsa, temeraria, Christi et Sanctorum meritis injuriosa, dudum in art. XVII Lutheri damnata (1). Hujus autem thesauri ex Romanis Pontificibus omnium primus meminit Clemens VI in Const. Unigenitus, his verbis: Unigenitus Dei Filius... thesaurum militanti eclesiae acquisivit... ad cujus quidem thesauri cumulum B. Dei Genitricis et omnium electorum, a primo justo usque ad ultimum, merita adminiculum praestare noscuntur (2). Huic constitutioni calculum suum adjecerunt subsequentes Pontifices Leo X, s. Pius V et Gregorius XIII, ex quibus postremi duo hanc Baji propositionem n. XL proscripserunt: Per passiones Sanctorum in Indulgentiis communicatas non proprie redimuntur nostra delicta; sed per communionem charitatis nobis eorum passiones impertiuntur ut digni simus, qui pretio Sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis liberemur (3).

58. Mirum est, quo insano furore adversus hune

(1) Hic Lutheri artic. qui apud Hard. est n. xiv ita se habet: Thesauri ecclesiae, unde Papa dat Indulgentias, non sunt merita Christi et Sanctorum.

(2) Apud Raynaldum ad annum 1349, n. 1.

(3) Apud Harduin. Acta Concil. tom. x, col. 1209. Huic altera affinis est ejusdem Baji proposit. n. LIX : Quando per eleemosynas aliaque

pietatis opera Deo satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris offerimus, sicut quidam errantes au. tumant; nam alioquin essemus saltem aliqua ex parte redemptores ; sed aliquid facimus, cujus intuitu Christi satisfactio nobis applicatur et communicatur. » Quo sensu hae propositiones proscriptae fuerint, paulo post dicemus.

thesaurum insurrexerint Lutherus atque Calvinus cum agminibus suis; verum illud magis mirari subest, his haereticis socios se adjecisse nuperos aliquot theologos, qui se tamen catholicos profitentur. Ne itaque ejusmodi doctores hoc thesauri nomine offendantur; et facilius catholicam tueamur doctrinam, juverit nonnulla majoris perspicuitatis gratia praemittere.

59. 1. Animadverto, thesaurum istum Indulgentiarum fontem eatenus constare ex meritis Christi et Sanctorum, quatenus haec satisfactoria sunt ; norunt enim theologi omnes, opera bona esse meritoria, impetratoria et satisfactoria. Meritoria sibi, impetratoria et sibi et aliis, satisfactoria, si de Sanctis sermo sit, pro suis et aliorum debitis: pro suis in eo, quod ob proprias culpas Deo debent; pro aliorum debitis, ex superabundanti sibi ad compensationem seu debiti solutionem. Quare, cum dicimus thesaurum constare ex meritis meritorum nomen latiori sensu usurpatur, nempe pro satisfactionibus, atque ut nonnullis placet etiam pro impetrationibus.

60. 2. Animadverto, ad essentiam Indulgentiae, ac proinde etiam ad thesauri applicationem non requiri merita Sanctorum, quae non adduntur nisi instar cujusdam adminiculi seu cumuli, ut loquitur Clemens VI, ut inde honor et gloria Christi meritis proveniat, et ne satisfactiones Sanctorum superabundantes otiosae maneant.

61. 3. Adnoto, hujusmodi thesaurum non solum exurgere ex meritis Sanctorum in coelis degentium, sed etiam adhuc in his terris viventium, qui certe satisfacere possunt divinae justitiae tum pro suis tum pro aliorum debitis, prout docet catechismus Romanus (1).

(1) Part. II, cap. 5, n. 61, cujus verba haec sunt: In eo summa Dei bonitas et clementia maximis laudibus et gratiarum actionibus praedi

canda est, qui humanae imbecillitati hoc condonavit, ut unus posset pro altero satisfacere. »

62. 4. Animadverto denique, applicari nobis ab ecclesia, per Indulgentiarum concessionem, merita Sanctorum eadem plane ratione, qua ab eadem nobis applicantur extra sacramentum merita Christi, qui dignitatem communicat Sanctorum meritis gratia sanctificante, per quam Sancti Christo uniuntur. Quo fit ut Deus intuitu meritorum Christi et Sanctorum, per ecclesiae ministerium et conditiones ab eadem indictas remittat poenas temporales seu satisfactiones, quas peccata nostra exposcerent (1).

63. Quibus ita expositis, pronum est assertam adstruere propositionem. Etenim juxta dicta, Indulgentiarum thesaurus sunt ipsa merita Christi et Sanctorum, quatenus sunt satisfactoria, aut etiam impetratoria ac superabundantia, et quorum applicatio ab ecclesiae mi

[ocr errors]

(1) Quo sensu perbelle scripsit comes De Maistre loc. cit. « Maintenant je vous fais apercevoir ce dogme universel (de la réversibilité) dans la doctrine de l'Eglise sur un point qui excita tant de rumeur dans le XVI siécle et qui fut le premier prétexte de l'un des plus grands crimes que les hommes aient commis contre Dieu. Il n'y a cependant pas de père de famille protestant qui n'ait accordé des indulgences chez lui, qui n'ait pardonné à un enfant punissable par l'intercession et par les mérites d'un autre enfant dont il a lieu

d'être content. Il n'y a pas de souverain protestant qui n'ait signé cinquante indulgences pendant son règne, en accordant un emploi, en remettant ou commuant une peine, etc. par les mérites des pères, des frères, des fils, des parens, ou des ancêtres. Ce principe est si général et si naturel qu'il se montre à tout moment dans les moindres actes de la justice humaine. Vous avez ri mille fois de la sotte balance qu'Homère a mise dans les mains de son Jupiter, apparemment pour le rendre ridicule. Le christianisme nous

montre bien une autre balance. D'un
côté tous les crimes, de l'autre tou-
tes les satisfactions; de ce côté les
bonnes oeuvres de tous les hommes,
le sang des martyrs, les sacrifices
et les larmes de l'innocence s'accu-
mulant sans relâche pour faire équi
libre au mal qui, depuis l'origine
des choses, verse dans l'autre bas-
sin ses flots empoisonnés. Il faut qu'à
la fin le côté du salut l'emporte
et pour accélérer cette oeuvre uni-
verselle, dont l'attente fait gémir
tous les êtres (Rom. vIII, 22), il
suffit que l'homme veuille. Non seu-
lement il jouit de ses propres mé-
rites mais les satisfactions étran-
gères lui sont imputées par la ju-
stice éternelle, pourvu qu'il ait vou-
lu, et qu'il se soit rendu digne de
cette réversibilité. Nos frères sépa-
rés nous ont contesté ce principe,
comme si la rédemption qu'ils ado.
rent avec nous était autre chose
qu'une grande Indulgence accordéo
au genre humain par les mérites
infinis de l'Innocence par excellen-
ce, volontairement immolée pour
lui! »

[ocr errors]

nisterio pendet; atqui dantur in ecclesia haec Christi et Sanctorum merita, quorum applicatio ecclesiae ministerio et auctoritati commissa est, datur igitur in ecclesia Indulgentiarum thesaurus constans ex meritis Christi et Sanctorum.

64. Dari porro haec merita Christi satisfactoria et superabundantia, nemo absque impietate inficiari potest, et nisi ipsam redemptionem neget. Sane neque adversarii ipsi, praesertim protestantes, qui contendunt injuriam cruci Christi irrogari satisfactionibus nostris. eo quod Christus tum quoad culpam tum quoad poenam omnem cumulatissime divinae justitiae satisfecerit. Verum dari praeterea merita satisfactoria et quidem superabundantia Sanctorum, a nemine pariter cordato negari potest, ut de B. Virgine constat et de s. Joanne Baptista, quorum vita sanctissima fuit, et nihilominus tot poenas perpessi sunt, ut nihil amplius, si tamen quidpiam, si sermo praesertim sit de B. Virgine, luendum haberent. Quod autem de his dictum est de innumeris pariter Martyribus et sanctissimis viris, qui quovis tempore in ecclesia floruerunt, cum debita proportione pronum est credere. Sane tum s. Ambrosius tum s. Joan. Chrysostomus id affirmare de Martyribus aliisque sanctitate conspicuis non dubitarunt; qui praeterea luculentissime exponunt, quanti valeant apud Deum Sanctorum merita ad peccatorum remissionem, et doctrinam quam propugnamus, aptissime evolvunt ipsa adhibita thesauri voce in ea, qua nos eam accipimus, significatione (1).

(1) Sic enim scribit s. Ambrosius, De Poenitentia, lib. 1, cap. 15, n. 80, loquens de incesto illo Corinthio, cui Apostolus Indulgentiam dedit: «Jam tunc igitur Apostolus reddendum sacramentis judicavit coelestibus, si purgari se ipse vellet. Et bene ait expurgate; velut enim ope

[ocr errors]

ribus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrymis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae Domini Jesu meruit adventum, ut per unum

« PredošláPokračovať »