Obrázky na stránke
PDF
ePub

impugnamus, cohonestandam. Addimus, vel ipsum Clerum Gallicanum ad haec usque fere tempora communi sententiae adstipulatum esse, uti ex certissimis documentis constat (1); nec etiam nunc temporis deesse Gallos theologos, qui eidem adhaereant (2).

PROPOSITIO VI.

Causae matrimoniales spectant ad judices ecclesiasticos et quidem causae OMNES ad SOLOS ecclesiasticos judices spectant

[ocr errors]

251. Quoad priorem partem enunciata propositio de fide est, ut constat ex recitato can. XII. Tridentino sess. XXIV (3), et ex superius vindicatis ; posterior pars est certa, ut ex dicendis patebit.

(1) Inter ceteros Gallos theologos satis sit recensere Nat. Alexand. qui, Theol. dogm. et moral. lib. 11, art. 3, prop. I, scribit: « Regum christianissimorum edicta, quae Matrimonia filiorum-familias invitis parentibus invalide contracta declarant, invalide inquam quoad effectus quosdam civiles, non quoad rationem sacramenti, sive quoad substantiam contractus, qui maleria sacramenti proxima est. Sic etiam Isaac. Habert, in op. De justitia connubialis edicti, quod Ludovicus x de filiorum nuptiis invitis parentibus, annis 1629 et 1639 promulgaverat. Sic alii apud Muzzarelli, opusc. cit. pag. 221-225. Id ipsum constat ex cleri Gallicani expostulatione facta ob edictum Ludovici XIII, Blesense edictum an.1579 confirmans, quo invalide contracta declarabantur conjugia, quae celebrata non essent ad ejusdem edicti normam. Petiit porro clerus, 1. ut declararetur, ut non aliter intelligantur hae voces valide aut invaLide contractum Matrimonium, quam

per relationem ad contractum civilem, et nullatenus ad contractum spiritualem sacramenti; 2. ut non adstringantur ecclesiastici ad judicandum secundum hnjus edicti (Ludov. XIII an. 1629) simulque Blesensis articulos, sed juxta sacros canones et ecclesiastica decreta, quae sunt unica regula et norma judicii ecclesiasticorum. » Respondit porro Rex per suum regium consilium his verbis: « Commonitio cleri, quod spectat ad priorem difficultatem, sic resoluta fuit: Valide aut invalide contracta Matrimonia non esse aliter explicanda quam per solam relationem ad contractum civilem per laicos judices; altera pariter difficultas justa et rationi congrua visa est » (Document. cleri Gallic. tom. v, apud Muzzarelli, opusc. cit. pag. 225.) Haec ipsa refert Carrière op. cit. n.585, aliaque addit n.586.

(2) Inter cetcros Bouvier, qui in edit. 3. mutavit sententiam, quam antea propugnaverat. Cfr. Memorial Cathol. tom. xII, pag. 49.

(3) Talem fuisse mentem concilii

252. Causarum vero matrimonialium nomine illas omnes complectimur, quae relationem habent ad ipsum Matrimonii vinculum seu ad sacramentum; minime vero eas, quae, ut paulo ante declaravimus, ipsi vinculo extrinsecae sunt (1). Quo sensu statuimus, omnes omnino causas matrimoniales spectare ad solos judices ecclesiasticos; reliquae enim spectare possunt ad judices se culares.

253. Haec autem quaestio permisceri nequit cum ea, quam de impedimentis hucusque instituimus ; quamvis enim maximam hae habeant inter se affinitatem, altera tamen ab altera sejungi debet. Nam etiam in illorum, quos refellimus, sententia, quod competat principibus jus statuendi impedimenta dirimentia, causae matrimoniales pertinere debent ad forum ecclesiasticum (2).

254. Quibus praemissis, sic priorem partem adstruimus adversus haereticos, quibus Tridentinum canonem suum opposuit. Ex demonstratis Matrimonium est sacramentum, ita ut in christianorum conjugiis contractus a sacramento non distinguatur; atqui ad ecclesiam pertinet de sacramentis judicare; ergo et de contractu, ex quo sacramentum constat.

255. Deinde, ipsis protestantibus ultro fatentibus

Tridentini, definiendi scilicet ut articulum fidei, ad ecclesiasticos judices spectare causas matrimoniales, atque ita fuisse intellectum can.x1I, cum editus est, fidem facit ipse Paulus Sarpius, qui refert apud Pallavic. Hist. conc. Trid. lib. xxIII, cap. 9, n. 11: «Che parve strano a politici il farsi articolo di fede, che le cause matrimoniali appartengano al giudice ecclesiastico. »

(1) Cfr. Bellarm. De Matrim. cap. 32, n. 3 et seqq.

(2) Hinc Pallavicini, loc. cit. n.12, postquam evertit, quod Paulus Sarpius assumpserat ad carpen

9

dum hunc can. XII, subdit: «Ma tuttociò sia detto a rifiuto di quel che, assume il Soave nell' oggezione, non a difesa di questo canone Tridentino, alla quale non facea di mestieri: trattandosi in esso non di statuire gl' impedimenti, ma di conoscer le cause matrimoniali. Senza dubbio, tosto che al Matrimonio sia conceduta la dignità di Sacramento, s'arguisce con evidenza, che tocchi alla Chiesa la podestà di giudicar quello, che è necessario per giudicarne il valore; come in tutti gli altri Sacramenti si scorge. »

quamvis conjugium non esset sacramentum, est tamen res conscientiae ac divinae institutionis, atque a legibus divinis pendens; ad ecclesiae igitur pastores spectat inquirere et judicare, utrum legitimum sit, honestum ac licitum, et ad divinae legis normam exactum; alioquin paci et tranquillitati conscientiae non prospiceretur.

256. Demum id ipsum evincitur ex agendi ratione Christi, apostoli Pauli, et perpetua ecclesiae praxi. Christus enim causam de repudio ac de divortio judicavit, Matth, V. et XIX, nec eam ad magistratum politicum remisit, prout fecit, cum ageretur de haereditate, Luc. XII. 14. Sic etiam Apostolus, I. ad Cor. VII. causam judicavit de conjugio inter fidelem et infidelem. De praxi autem ecclesiae tot sunt documenta, quot Roman. Pontificum decreta et canonum sanctiones, quae quovis se culo editae sunt ad conjugia spectantes. Quoties exortum dubium est, non ad principes seculares aut magistratum politicum, sed ad ecclesiae pastores excutiendum et judicandum delatum est. Nunquam legimus, tribus praesertim prioribus ecclesiae seculis, christianos ad civiles magistratus causas conjugales judicandas detulisse (1).

257. Atque hinc factum est, ut Lutheri sectatores vel primo ipso reformationis, quam vocant, seculo, principium de solius regiminis civilis in Matrimonia auctoritate non ubique adoptaverint. Imo eo usque progressi sunt, ut suscipere coeperint jus canonicum catholicorum illudque ceu normam in causis matrimonialibus dijudicandis ad forum suum ecclesiasticum derivare studuerint (2). Hinc Boehmerus scribere non dubitavit : Adeo

(1) Cfr. Bellarm. loc. cit.

(2) Id nominatim factum est in Ordine regulativo ecclesiae Brunsvicensis ac Lunenburgensis an, 1569 (Cfr. Willig., Auszug der

Churfürstlichen B. L. Landesge setzen, seu Epitome juris territorialis statuum electoralium, Gotting. 1780.); item in Regulamento consistoriali Brandeburgico au.

causae matrimoniales ad consistoria nostra spectant, ut doctrina juris pontificii universa de hac materia fere recepta sit... ut nequidem magistratus secularis per modum praeventionis de iis cognoscere queat... proinde quaestio principalis tamdiu suspendenda, donec de causa natalium in foro ecclesiastico fuerit cogni tum (1). Hanc eamdem sententiam anglicani sectantur, quamvis suo regi tribuant proprietatem principis seu capitis ecclesiae (2). Nec mirum, cum vel ethnici, ipso naturae lumine ducti, Matrimonium tanquam rem sacram habuerint, et sacerdotibus judicandam reliquerint (3).

1753. Cfr. etiam quoad annum subsequent. Novum corpus conslit. Prusso-Brandeburgens. praecipue Marchicarum, edit. 2, Berolini 1764; nec non Annalen des katholischen, protestantischen und jüdischen Kirchenrechts von Lippert, Heft. seu Annales juris ecclesiastici catholici, protestantici et judaici, fasc. 1, pag. 25 et seqq. Francof. ad Moenum 1831. Quod mirum esse non debet, cum, teste auctore ipso protestante libell: Uber die heutige Gestalt des Eherechtes, seu De hodierna juris matrimonialis forma, Berolini 1833, pag. 8 et 9, Lutherus ipse, qui omnem de matrimonialibus causis cognitionem principibus asserebat, non dubitaverit tamen ipse etiam in iisdem propria auctoritate sententiam dicere , perinde ac si essent causae mere spirituales et ecclesiasticae. Cfr. Roskovany, op. cit. De Matrim. in ecclesia cathol. § 3.

(1) Jur. eccles. Protestant. tom. II tit. SS 25, 26, 27.

[ocr errors]

2,

(2) Cfr. op. cui tit. Il peccato in Religione e in logica degli atti e decreti del concilio diocesano di Pistoja, cap. 28, pag. 328 et seqq.

(3) Sic scribit Deodatus in epist. cit. ad antecess. Taurinensem, $17, pag. 21: «Nationes omnes genti

2

lium, Aegyptiorum nempe, Graecorum, ac Romanornm, necnon aliae nunc etiam viventes ethnicorum respublicae, et habuerunt et habent religiosum Matrimonii vinculum, de quo tanquam de re sacra judicant. Naturae vox nationum firmata consensu, nunc amplius non exauditur ab iis qui unice veram fatentur christianam religionem. Novitatis amor impotens (de te non loquor, clarissime vir), turpis quorumdam nomine Theologorum adulatio, nec ab iis audita, quibus eam student offerre, et perversum ac male erga Apostolicam Romanam ecclesiam omnium matrem et magisiram, animatum ingenium, seu potius indomitus ac effraenatus furor, universae naturae voces a corruptissimis ethnicis, ab inimicis ecclesiae beterodoxis auditas, nunc amplius non exaudiuntur.» Jam Jacob. Cujacius, Paratitla in libros quinqua ginta Digestorum, lib. xxi, tit.1, De jure nuptiarum, scripserat: « Est autem titulus hic de ritu nuptiarum, quod pontificale verbum est; nam et quas fas esset duci, Pontificum notionem fuisse intelligimus ex Tacito 1, et Dione XLVIII, qua item solemnitate, veluti deductione in domum mariti, et aquae ignisque praelatione et acceptione. » Cfr. tom.

258. Altera propositionis pars ex priori fluit. Etenim si ratio sacramenti, inhaerens contractui naturali ex Christi institutione, est fundamentum , quare causae matrimoniales ad ecclesiam spectent, cum haec ratio universalis sit, et omnes prorsus causas matrimoniales afficiat, quae ad conjugii vinculum referuntur evidens est, omnes prorsus causas matrimoniales ad solos judices ecclesiasticos pertinere.

259. Ad effugium porro quod attinet, invectum a nonnullis aulicis scriptoribus, ut se ab anathemate Tridentino subtrahant, iis ipsis verbis placet illud evellere, quibus usus est Pius VI. in epistola, quam sub forma Brevis dedit ad episcopum Motulensem: Ignotum nobis non est, scribit, quosdam adesse, qui secularium Principum auctoritati plus nimio tribuentes, et verba hujus canonis (XII.) captiose interpretantes, illud defendendum susceperunt, ut quoniam Tridentini Patres hac dicendi formula usi non fuerint AD SOLOS JUDICES ECCLESIASTICOS aut OMNES CAUSAS MATRIMONIALES, potestutem reliquerunt judicibus laicis cognoscendi saltem causas matrimoniales, quae sunt meri facti. Sed scimus eliam, hanc captiunculam et fullax hoc cavillandi genus omni fundamento destitui. Verba enim canonis ita generalia sunt, omnes ut causas comprehendant et complectantur; spiritus vero sive ratio legis adeo patet, ut nullum exceptioni aut limitationi locum relinquat. Si enim hae causae non alia ratione pertinent ad unum Ecclesiae judicium, nisi quia contractus matrimonialis est vere et proprie unum ex septem legis

1, col.522. Quid? quod ipsum agno. verit impius Mirabeau, qui in publicis comitiis, an. 1790, haec verba protulit: « C'est à l'eglise, dont la hiérarchie est de droit divin, régler la manière de juger ses causes, et en qui réside la puissance d'ordonner sur chacune; car vou

loir régler les droits de la hiérarchie chrétienne établie par Dieu même, comme dit le concile de Trente, c'est assurément le plus grand attentat de la puissance po litique contre la puissance religieuse. Tanta est veritatis vis!

« PredošláPokračovať »