Obrázky na stránke
PDF
ePub

283. Ad 8. D. Id est, ita poscentibus rerum adjunclis, interdum Rom. Pontifices aegre tulerunt, ut nonnullae conditiones expresse non servarentur, Tr. vel C. absolute et in aliis rerum adjunctis N. Fieri utique quandoque potuit, ut Romani Pontifices difficillimae seu durae necessitati cesserint, nec institerint pro nonnullarum conditionum observantia, majus semper ecclesiae bonum prae oculis habentes. Attamen, quod in eis fuit, nihil unquam omiserunt, quo consulerent peculiari etiam illarum animarum saluti, sive secreta pactione, sive alio modo. Ex his vero, quae, urgente aliqua necessitate facere compulsi sunt, inferri nequit, sic Rom. Pontifices se gerere debere in aliis adjunctis, praesertim cum agitur de animarum pernicie, et fides periclitatur. Regula juris est, quod exceptio firmet legem (1).

qui veut protéger la religion catholique dans toute sa pureté, ne peut exiger que des prêtres catholiques aient pour lui des complaisances qui blessent leur conscience.» Cfr. opusc. cit. Lettres sur l'affaire de Cologne et de Posen, pag. 76 et seq.

Paris 1838. Attamen in Declaratione officiali, quae inserta est in Ephemeride status Borussiae die 31 Dec. 1838, praemissa commendatione moderationis, comitatis longanimitatis Gurbernii erga clerum catholicum, urgetur adhuc haec praescriptio, imo tacita approbatio s. Sedis, etc. circa benedictionem horum conjugiorum, et archiepiscopus supinae ignorantiae

(ignorance la plus complete) legum regionis suae arguitur! Cfr. haec declaratio apud L' Ami de la Religion, 8 Jan. 1839, n. 3069, et die 24 Jan. n. 3076.

(1) Satis nobis hic sit describere verba Benedicti XIV, qui cum asseruisset se nonnulla dissimulare in dispensationibus circa Matrimonia mixta, sic pergit. «Quod autem nunc facimus, attestamur tibi ad pedes Crucifixi, id unice Nos facere ut sanctae Religioni nostrae majora damna evitentur. » Quae verba usurpat ac sua facit Pius in cit. Rescripto ad card. de Franckenberg, apud Moser, op.cit. pag. 170.

[ocr errors]

VI,

PROPOSITIO II.

Nonnisi Romani Pontificis dispensatione licite possunt iniri conjugia mixta; graviter proinde peccarent Sacerdotes catholici, qui absque pontificia dispensatione, nec servatis conditionibus ab eo praescriptis, ejusmodi conjugia praesentia sua, benedictione

aliove ritu sacro cohonestarent

284. Haec propositio eadem certitudine gaudet qua antecedens, utpote ejusdem legitimum corollarium ; quod et de subsequenti ob eamdem rationem intelligi debet.

285. Tres porro enunciata thesis partes complectitur: 1. connubia mixta catholicorum cum acatholicis ex Rom. Pontificis dispensatione licite iniri; 2. nonnisi praevia Summi Pontificis dispensatione, servatisque conditionibus ab eo praescriptis, posse licite celebrari; 3. demum quod consequens est, reos fieri coram Deo sacerdotes catholicos seu parochos, qui absque legitima facultate nec servatis praescriptis conditionibus, tales nuptias conjungerent.

[ocr errors]

286. Jam vero sic eam quoad primam partem adstruimus: Ex dictis conjugia mixta ideo illicita sunt, quia jure naturali et divino improbantur, potissime ratione periculi perversionis, quod ipsis inest, et quia jure ecclesiastico sunt interdicta. Si propter ea per conditiones ab ecclesia praescriptas removeatur ejusmodi periculum, et Romanus Pontifex, utpote supremum ecclesiae caput, a lege ecclesiastica dispenset, nihil impedit, quominus ea conjugia licite iniri valeant.

287. Et sane, quamvis graviter utroque jure naturali et positivo divino improbata fuerint connubia Hebraeorum cum infidelibus, nihilominus haud pauci sanctissisimi viri ac mulieres cum infidelibus connubia contra

xerunt, quod fecerunt inter ceteros Esther cum Assuero, Booz cum Ruth Moabitide, Salomon cum pluribus alie. nigenis, qui, nisi passus esset seduci cor suum, in reprehensionem non incurrisset, prout nec alii recensiti reprehensi idcirco a Deo fuerunt. Eadem porro ratio adstipulatur conjugiis catholicorum cum acatholicis, si absit periculum, et gravissimae causae idem exigant. Hinc etiam in annalibus ecclesiasticis plures reperimus utriusque sexus catholicos, qui tum cum infidelibus tum cum haereticis miscuere connubia, ex. gr. s. Monicam cum Patritio ethnico, Ingundem cum Hermenegildo adhuc ariano; Ringundem cum Reccaredo pariter ariano, Sigebertum et Chilpericum Francorum reges, qui duxerunt Brunichildem et Galsuintham filias Athanagildi Hispaniarum ariani regis (1).

288. Quare non raro Rom. Pontifices dispensarunt, ut haec conjugia licite celebrarentur. Sic, ut ceteros omittam, Clemens VIII. licet aegre, dispensavit tamen cum duce Barensi, ut Catharinam Henrici IV. Galliae regis sororem haereticam duceret (2); Urbanus VIII. ut Henricia Ludovici XIII. soror nuberet Carolo I. Anglorum regi (3); sic alii Pontifices passim in Germania Anglia, Hollandia, aut immediate per se, aut facultate episcopis specialiter communicata, id ipsum praestite

(1) Cfr. Pontius, op. et loc. cit.

(2) Haec tamen dispensatio, importunis atque iteratis precibus extorta, suo caruit effectu, eo quod obierit Catharina, priusquam Clementis litterae in Gallias fuissent delatae.

(3) Cfr. Binterim, op. cit. pag.46, qui observat, Jacobum Caroli patrem et Ludovicum XIII atque Principem ipsum sponsum, nempe Carolum, contractum matrimonialem juramento firmare debuisse continentem 30 articulos, inter quos ille aderat, quod regina religionem ca

[ocr errors]

tholicam libere profiteri posset, et secum Londini habere episcopum et viginti quatuor sacerdotes; quod liberi usque ad an. 15 in ecclesia catholica instituerentur et sine respectu ad religionem in Gubernio Britannico vigentem pariter eamdem profiteri possent. Observat Jacobum praeterea in superadditis secretis articulis promisisse fore ut, statim post conjugium initum, omnibus captivis catholicis libertas concederetur. Attamen, nonnisi reluctante nuncio apostolico, conditiones has illi posuere.

runt (1). A nemine porro cordato theologo in dubium revocari potest, tot Romanos Pontifices in re tanti momenti limites propriae, auctoritatis minime excessisse dum ea connubia permiserunt. Atque hinc factum est, ul fere unanimes catholici doctores sint in hac sententia adstruenda (2).

[ocr errors]

289. Porro nonnisi praevia Rom. Pontificis dispensatione posse mixta celebrari connubia, servatisque ab eo praescriptis conditionibus, prout secundo loco ostendere proposuimus, ex dictis facile evincitur. Etenim cum leges ecclesiasticae, quae vetant ejusmodi conjugiorum celebrationem, vel a conciliis oecumenicis. vel a synodis particularibus quidem, sed ab universa ecclesia receptis fuerint constitutae, nonnisi a totius ecclesiae supremo capite Romano Pontifice in iis dispensari potest. Inferiores enim nihil possunt in leges a superiori auctoritate latas, uti etiam contingit in politica societate. Supremi praeterea Pastoris est tum judicare, utrum dispensationis causae tales concurrant, ob quas licita ac utilis communi bono eadem evadat, tum decernere conditiones, sub quibus tantum ipse dispensandi propositum habeat (3). Hinc,

(1) Cfr. Moser, op. cit. cap.13, De Matrimoniis Catholicorum cum haereticis, pag. 51 et seqq.

(2) Sane Pontius, op. cit. cap.3, num. 2, scribit: « Nullum legi hactenus, qui diceret, ita esse illicitum conjugium haeretici cum catholico, ut in nullo casu liceat; quamvis audivi non paucos, qui adeo periculum perversionis conjugis et prolis, quod in hoc Matrimonio reperitur, exaggerant, ut dicerent illud periculum evidens esse.» Deinde num. 10 adductis auctoritatibus Sanchez, De Matr. lib. vii, disp. 72, n. ; Azor tom. 1, lib. 8, cap. 11 quaest. 5; Navarri Con sil. lib. I, tit. De constitutionibus. cons. 59 et 60; Bellarmini, lib. De Matrim. cap. 2, prop. 4; Estii, in

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

quoties principes pro se, sive episcopi ipsi pro subditis suis hanc optarunt dispensationem, toties ad Romanum pontificem confugerunt.

290. Posse autem Romanum Pontificem apponere conditiones, sub quibus tantum ejusmodi connubia iniri valeant, probatione non indiget. Ipse siquidem utpote Christi vicarius debet bono spirituali animarum prospicere ac bono totius ecclesiae sibi commissae; debet avertere fideles quacumque potest ope a perversionis et apostasiae periculis; atque, ut uno verbo dicam, debet uti potestate, qua divinitus praeditus est, in aedificationem, non autem in destructionem. Quapropter, omnibus expensis, eas potest et debet conjugiis mixtis celebrandis conditiones apponere, quas viderit magis conducere ad propositum finem, et cum illis limitationibus, sine quibus perniciosa fieret ejusmodi dispensatio, prout ferunt locus, tempus, personae, ceteraque adjuncta omnia. Hac sane ratione perpetuo se gesserunt Romani Pontifices in illis facultatibus concedendis (1).

tam fuisse facultatem affirmat, ac
si ab ipso peteretur facultas dispen-
sandi in his conjugiis, eam ipsis se
denegaturum profitetur, dicens:
« Quare, si a Nobis petitioni huic
respondendum nunc esset, respon-
sum certe nostrum a constanti hujus
sanctae Sedis regula et praedeces-
sorum nostrorum exemplo agendique
ratione dissidere non posset. »

(1) Pius VI, in Rescripto ad card. de Franckenberg arch. Mechliniensem, postquam constantem ecclesiae hac in re disciplinam ac praedecessorum suorum praxim episcopis Belgii prae oculis posuisset, ut ostenderet, se nec posse nec velle talia probare conjugia, declarat, parochum catholicum, si Matrimonium nulla ratione impedire valeat, eidem materialem suam exhibere posse praesentiam, modo sequentes observet cautelas: 1. Ut tali Matrimonio

[ocr errors]

non assistat in loco sacro,
nec ali-
qua sacra veste indutus; ut etiam
nullas ecclesiae preces recitet, neque
ullo modo conjugibus benedicat. 2. Ut
pars haeretica scripto ac juramento
coram testibus promittat, se per-
missuram, ut pars catholica reli-
gionem suam libere exerceat, pro-
lesque omnes in ca instituat. 3. Ut
similiter pars catholica eodem modo
promittat se hoc psaestituram ut
compartis conversionem efficaciter
procuret. Cfr. Moser, op. cit. pag.
61 et seq. Hae porro cautelae jam
servatae fuerant in Matrimonio inito
a Carolo cum Gallica Henricia
cui sacerdos quidem adstitit, sed
extra ecclesiam, ita ut nulla data
fuerit benedictio nuptialis, ut fuse
refert Rened. xiv, De synodo, lib.
vi, cap. 5, n. 5, quamvis hoc con-
jugium celebratum fuerit cum dispen-
satione Urbani VIII, et secreta ca-

« PredošláPokračovať »