Obrázky na stránke
PDF
ePub

radios (1). Alibi id ipsum inculcat (2). Non est igitur thesauri doctrina novum commentum pia lucrandi causa excogitatum, ut jansenistae autumant.

73. Ad 6. Neg. s. Leonem in objectis verbis doctrinae catholicae , quam propugnamus, aliqua ratione adversari, si rite intelligantur. Etenim non aliud docuit s. Leo, quam solum Christum nos redimisse, ac de condigno pro debitis nostris satisfecisse. Quod nemo catholicus est qui non doceat. Dum propterea catholici tenent, satisfactiones Sanctorum persolvere debita temporalis poenae a nobis promeritae, eo sensu id asserunt, quod de congruo nobis prosint, quatenus eorum intercessionibus ac solutionibus nobis applicantur merita Christi. Superius enim adnotavimus, Sanctorum satisfactiones nobis applicari, quemadmodum applicantur nobis satisfactiones viventium, quae certo nonnisi de congruo vim habent apud divinam justitiam. Exinde patet, furiosam Calvini declamationem consutam esse ex praepostera docrinae catholicae expositione et calumniis, uti jamdiu ostenderat Bellarminus (3).

(α) Τοιοῦτος τῆς ἐκκλησίας ὁ θησαυρὸς νέους καὶ παλαιοὺς ἔχων μαςγαρίτας· ἀλλ' ἓν ἁπάντων τὸ κάλλος. Οὐκ ἀμαυροῦται τὸ ἄνθος αὐτῶν, οὐ καταῤῥεῖ τῷ χρόνῳ· οὐ δέχεται παλαιότητος ἰὸν τῆς λαμπρότητος ταύτης ἡ φύσις· ἡ μὲν γὰρ σωματική περιουσία είκει και παραχωρεῖ τῷ μήκει τοῦ χρόνου Ἐπὶ δὲ τῶν πνευματικών θησαυρῶν, οὐχ οὕτως· ἀλλ ̓ ἀεὶ καὶ διαπαντὸς ἐν ἴση μετ vour anμy xai vsÓTTI μTOTES καὶ ἀποστίλβοντες τὴν τῆς οἰκείας λαμπρότητος δόξαν οἱ μάρτυρες. Opp. edit. Maur. tom. 11, p. 578 et seq. (2) Cfr. apud Christ. Lupum loc.

cit.

....

(3) De Indulg. lib. 11, cap. 4, ubi praeterea nonnullas alias solvit difficultates, quas ex s. Augustino urget Calvinus. Sapienter porro admonet, lib. 1, cap 4, n. 4: «Quo

[ocr errors]

modo autem concurrant in hac applicatione. satisfactiones Christi cum passionibus Sanctorum, id est, an applicetur pars una satisfactionis ex passionibus Sanctorum, an vero integra satisfactio accipiatur semper ex passionibus Christi, et superaddantur ad cumulum passiones Sanctorum non videtur nimis curiose investigandumn., Ita quidem pius ac doctus Cardinalis. Verum Christ. Lupus, diss. cit. cap. 7. addit, nos cogi Calvini calumniis id investigare. Statuit propterea, certum esse non sic misceri sanguinem Christi cum sanguine Martyrum, seu satisfactiones Christi cum satisfactionibus Sanctorum, ut ex ambabus applicetur sua portio, et sic fiat una integra Indulgentia. Hanc enim mixturam Calvinus impugnat; et, praefatus auctor loquitur, ex firmo

ut

74. Ad 7. Neg. Siquidem nunquam docuerunt catholici, Martyres plus morte sua praestitisse ac meritos esse, quam sibi opus esset; sed solum plus interdum satisfecisse seu solvisse, quam eorum peccata quoad poenam temporalem exposcerent. Nunquam praeterea docuerunt eorum sanguinem commisceri sanguini Christi, et ex utroque thesaurum ecclesiae confici, sed eorum satisfactiones ex Christi meritis vim haurire, tum ut vere solvant pro debitis propriis et alienis, tum ut nobis obtineant applicationem satisfactionum Christi, perinde ac nostrae satisfactiones ex Christi gratia eam vim habent, ut vere satisfaciamus, atque ut nobis applicemus ejusdem Christi merita; imo minori adhuc vi pollent satisfactiones Sanctorum, quam nostrae. Nostrae siquidem de condigno id efficiunt, si justi simus, seu pro nobis de condigno vere meremur et satisfacimus ; contra vero satisfactiones Sanctorum nonnisi de congruo pro nobis id praestant. Patet igitur, ejusmodi difficultates haereticorum, si ad germanam catholicae doctrinae notionem exigantur, prorsus evanescere. Mirum propterea est, auctores catholicos easdem obtrudere ac

fundamento. Ejusmodi deviae quorumdam scholasticorum sententiae frequenter dederunt ansam haereticis in ecclesiam calumniis. Istorum nugas, semper idem auctor pergit, hi suis venditant ut fidem totius catholicae communionis. Cum vero ostenderit auctoritate concilii Ephesini et ss. patrum, satisfacere pro aliis de condigno proprium esse solius Christi, concludit: « Proinde Sanctorum passiones nonnisi impetrando, seu nonnisi de congruo possunt prodesse. Nec aliam virtutein habent in ecclesiae thesauro. » Demum patefacit, quo sensu fuerint proscriptae Baji propositiones, quas superius retulimus, nempe: 1. quia

[ocr errors]

Bajus visus est sanctorum MM. passionibus omnem nobis merendi et pro nobis satisfaciendi virtutem auferre. 2. Quia visus est denegare passionibus Sanctorum vim obtinendi nobis applicationem meritorum Christi. Bajus enim in eo erravit quod omnem, ut vocant, condignitatem in satisfactionibus Sanctorum denegaverit, ortam tum ex natura operis, tum ex acceptatione divina. Cfr. idem auctor ibid. Attamen addi debet, satisfactiones Sanctorum ex meritis Christi praeterea vim habere solutionis debiti, cum talis sit mens Rom. Pontificum in applicatione thesauri, et non impetrationis tantum.

urgere, ita ut non vereantur cum haereticis causam communem agere (1).

PROPOSITIO IV.

Indulgentiae applicari etiam possunt per modum suffragii animabus in Purgatorio degentibus

73. Certa haec est propositio, nec sine temeritatis nota in dubium revocari potest; Summus enim Pontifex Pius VI, in saepe laudata constit. Auctorem fidei, sequentes propositiones synodi Pistoriensis proscripsit, scilicet XLII: Item in eo quod superaddit (synodus), luctuosius adhuc esse, quod chimaerica isthaec appli catio transferri volita sit in defunctos; quae declaratur falsa, temeraria, piarum aurium offensiva, in Romanos Pontifices, et in praxim et sensum universalis ecclesiae injuriosa, inducens in errorem haereticali

(1) Adversus Pereira cfr. Aloysius Cuccagni suppl. ad ephemerid. ecclesiasticas Rom. an. 1790, obs.2, n. 9 et 1o. Morinus, De Poenit. lib. x; cap. 21, affirmat, primam thesauri mentionem offendi apud Alexandrum Halens. et Albertum M. Verum nos contrarium ostendimus. Quod primum invenitur apud scholasticos est applicatio juridica explicita thesauri per claves ecclesiae, quae potissimum eo tempore obtinuit, quo poenitentiae canonicae, quibus fideles debitum suum Deo persolvebant, cessare coeperunt. Si enim ecclesia liberasset fideles a penso persolvendo poenitentiae canonicae, non subrogando ex thesauro satisfactionum eam partem quae responderet relaxatae poenitentiae ejusmodi relaxatio cessisset in damnum eorumdem fidelium, qui debuissent poenas peccatis suis debitas rependere in altera vita. Cfr. Petrus Ballerinius, Praelect., ш cit. cap.

[ocr errors]
[ocr errors]

5 n. 28 et seqq. Ceterum si rem
speciemus, certum est semper in
ecclesia eam obtinuisse, ut constat
ex allatis documentis ss. Ambrosii et
Joannis Chrysostomi, imo et ex
Tertulliano Cypriano ecclesia
Lugdunensi, Epist. ad Episcopos
Asiae, aliisque, quae longum esset
recensere, ex quibus constat doctri-
nam hanc duobus principiis inniti,
satisfactionibus Christi et Sanctorum,
et in potestate clavium quoad earum
applicationem. Huc etiam refertur
celebre factum, quod memoriae pro-
didit Ciemens Alex. apud Eusebium,
Hist. eccl. lib. 11, cap. 23, de illo
latrone et homicida, cui jam poe-
nitenti s. Joannes Evangelista satis-
factiones suas se communicaturum
spoponderat illis verbis . Ego pro te
satisfaciam Christo; et orationes
pro illo jam poenitente fudisse et
continuis jejuniis una cum eo se
macerasse ?
in promissam satisfa-
ctionum communicationem.

[ocr errors]

nota in Petro de Osma confixum, iterum damnatum in art. XXII Lutheri; et XLIII: In eo demum, quod impudentissime invehitur in tabellas Indulgentiarum, altaria privilegiata, etc. temeraria, piarum aurium offensiva, scandalosa, in Summos Pontifices atque in praxim tota Ecclesia frequentatam contumeliosa.

76. Diximus autem, per modum suffragii applicari posse Indulgentias animabus in purgatorio degentibus, quia 'ecclesia nulla jurisdictione in has animas gaudet; adeoque Indulgentiae, etiam prout ab ecclesia conceduntur, quoad has pias animas non habent nisi vim impetrationis seu orationis, quatenus nempe ecclesia Deo offert merita Christi et membrorum ipsius tam regnantium in coelis quam militantium in terris, ut eorum intuitu, quae per modum solutionis ab ipsa offeruntur, Deus pro sua misericordia dignetur vel totam vel partem illius poenae, quae ad plenam et integram satisfactionem pro culpis admissis requiritur, condonare (1).

77. Jam vero, hoc sensu exposita Indulgentiarum vi respectu defunctorum, nihil habet enunciata propositio, quod cordato viro non probetur. Ejus enim veritatem 1. illa omnia argumenta evincunt, quibus catholici evincunt, suffragia viventium defunctis prodesse; 2. eam evincit praesertim dogma de communtone Sanctorum: Neque enim, scribebat s. Augustinus, piorum animae mortuorum separantur ab ecclesia...

[merged small][ocr errors][merged small]

Cur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra ejus sunt (1)? Hinc s. Thomas subdit: Non est aliqua ratio, quare ecclesia transferre possit communia merita, quibus Indulgentiae innituntur in vivos et non in mortuos (2). 3. Eam evincit auctoritas Romanorum Pontificum, inter quod Joannes VIII, an. 878, et Joannes IX, an. 900, Indulgentias in suffragium defunctorum concesserunt (3). Reliquis porro subsequentibus omissis, Sixtus IV, in const. Licet ea, hanc proscripsit Petri de Osma propositionem Romanus Pontifex Purgatorii poenam remitterc non potest (4) ; Leo X hunc item Lutheri art. XXII damnavit: Indulgentiae nec sunt necessariae nec utiles mortuis (5). 4. Eam evincit demum universalis Ecclesiae sensus et praxis ubique recepta Indulgentias pro defunctis elargiendi atque appendendi tabellas, quibus hae concessae indicantur. At vero juxta auream s. Augustini regulam : Si quid universa per orbem frequentat Ecclesia, quin

(1) De civit. Dei, lib. xx, cap.9.

num. 2.

(2) Suppl. quaest. 71, art. 10. (3) Apud Mabillon. Paefat. ad secul. Benedictin. His Pontificibus adjici possunt Paschalis I, electus anno 817, qui, ut refert Bellarminus De Indulg. lib. 1, cap. 14, n. 2, concessit Indulgentiam pro defunctis, quae habetur in ecclesia s. Praxedis in introitu aedium sancti Zenonis; et Gelasius II, qui anno 1118 dedicavit ecclesiam metropolitanam Genuensem, prout testatur cl. Lambruschini, antea theologiae professor, postea vero eveetus a Pio VII ad episcopatum Urbevetanum, in thesibus, quas Januae evulgavit anno 1790, pag. 198, n. 43, ac dedit Indulgentiam plenariam omnibus defunctis masculis et foeminis, qui mortui sunt in vera confessione, et sunt sepulti in coemelerio ejusdem eoclesiae, et se

pelientur usque ad finem saeculi. Ex his documentis patet, quam sibi fidem mereatur L. Ranke, qui in sua Histoire de la Papauté, traduite de l'allem. par M. I. R. Haiber Paris. 1838, tom. 1, lib. 1, cap 2, S2, pag. 93, scribit : C'étaient eux (les Franciscains) qui entr'autres vendaient les Indulgences auxquelles on donna une extensien si extraordinaire. A cette époque Alexandre vi le premier déclara officiellement qu'il délivrait du purgatoire. Mirum est, quot calumnias auctor hic protestans struat in Romanos Pontifices et ecclesiam catholicam. Quem tamen nonnulli tanquam protestantem moderatum nobis obtrudere vellent.

(4) Apud Harduin. Acta Concil. tom. IX, col. 1499.

(5) Ibid. col. 1894, ibi tamen est articulus XVII.

« PredošláPokračovať »