Obrázky na stránke
PDF
ePub

TRACTATUS

DE INDULGENTIIS

5

I.

PROOEMIUM

Per poenitentiae sacramentum culpam nobis ac

poenam aeternam remitti, nec tamen nec tamen semper condonari totam poenam temporalem peccatis nostris debitam, in superiori Tractatu ostendimus. Verum enim vero cum satisfactiones, quas Deo persolvimus, adeo exiguae sint atque a gravitate noxarum adaequanda longissime distent, Deus, qui est misericordiarum pater, huic insufficientiae providit, facta ecclesiae potestate Indulgentias largiendi in supplementum ac subsidium poenitentiae nostrae.

De his Indulgentiis dicere in praesentia aggredimur tum adversus montanistas, waldenses ac wicleffitas tum adversus protestantes. Notum est istorum parentem, Lutherum, ex harum in Germania publicatione insurgendi adversus ecclesiam occasionem nactum esse; hujus furorem Calvinus imitatus, mirum est, quot in Indulgentias dicteria evomuerit (1). Hi porro ipsam facultatem concedendi Indulgentias earumque utilitatem inficiati sunt una cum asseclis suis. Jansenistae autem ac neoterici non pauci germanam earum notionem temerarunt. Adversus utrosque propterea catholicae ac

(1) Inst. lib. III, cap. 5, § 2, parum ei fuit vocare Indulgentias sordes, imposturas, furta, rapacilates, aliisque probris ac contumeliis eas afficere, sed praeterea eas describere contendens : « Suut au

tem illae (Indulgentiae), inquit Sanguinis Christi profanatio, Satanaeque ludibrium, quo christianum populum a Dei gratia, a vita, quae est in Christo, abducant, et a vera salutis via avertant. »

sincerae doctrinae de Indulgentiis vindicias sumere cogimur, ut absoluta evadat haec commentatio.

2. Est autem Indulgentia Remissio poenae temporalis adhuc post remissam culpam et poenam aeternam peccatis debitae, in foro interno coram Deo valida, facta per applicationem thesauri Ecclesiae a Superiore legitimo. Cujus definitionis si verba perpendantur singula, patebit: 1. quaenam sit vera ac praecipua Indulgentiae natura ac notio, quae versatur solum circa poenam temporalem peccatis nostris debitam extra forum conscientiae remittendam, suppositis debitis dispositionibus in subjecto, et debita auctoritate in conferente; 2. ejusmodi poenae remissionem non excludere satisfactiones nostras, sed eas supponere, ideoque Indulgentiam spectari debere veluti supplementum satisfactionum nostrarum, saltem sacramentalium, earumque ad quas nos excitat ipsa interior animi dispositio, quae inest sincerae conversioni (1); 3. non esse

[ocr errors]

(1) Talem esse ecclesiae mentem in Indulgentiarum largitioné, constat ex lib. 1, epist. xxxiv. s. Grégorii vit, qui Remigio episcopo pleHariam Indulgentiam exposcenti rescripsit: « Absolutionem peccatorum tuorum, sicut rogasti, auctoritate Principis Apostolorum fulti tibi mittere dignum duximus ; si tamen bonis operibus inhaerendo, commissos excessus plangendo quantum valueris, corporis tui habitaculum Deo mundum templum exhibueris. » Card. Baronius ad annum 1073, n. 71, postquam eam sententiam exposuit: Ut appareat, inquit, sedis apostolicae Indulgentias illi communicari, qui, quantum suppetunt vi

res,

bene operari non praetermittunt; non autem ignavis, otiosis ac negligentia torpescentibus. » Nec vacat alias ad id conficiendum congerere auctoritates, cum unanimes theologi in ea sententia sint. Ne tamen praestitutos limites praeter

[ocr errors]

grediamur, juverit hic exscribere,
quae habet Bened. xiv Instit. LIII:
«Card. Cajetanus ad obtinendam In-
dulgentiam censuit non modo prae-
scriptis operibus satisfaciendum, sed
etiam necessario deliberandum, sa-
lutari poenitentia criminum labes
peculiariter expiare. Card. Cajeta-
num Navarrus quoque sequitur; licet
alii plures eam sententiam nequa-
quam probent; et nos ipsi, quibus
opinionum novitas displicet, illam
pariter omittamus. Nullum quippe
diploma Pontificium
pro concedendis
Indulgentiis unquam vidimus, in quo
ea singularis conditio praeferatur.
Singulis tamen card. Bellarmini do;
ctrinam proponendam ducimus: Ac
cipiunt prudentes christiani Indul-
gentias, ut simul etiam studeant
dignos poenitentiae fructus facere. »
Illam card. Pallavicinus, cum de usu
Indulgentiarum sermonem habet, his
verbis explicat: « Neque sane fide-
les indulgentiarum causa negligen-

pa

Indulgentiam simplicem canonicae poenitentiae relaxationem in foro dumtaxat externo validam, verum etiam in foro interno et coram Deo, seu esse remissionem partialem aut totalem illius satisfactionis, quam ob tratas culpas sive in hac sive in altera vita persolvere divinae justitiae tenemur; 4. non solum turpiter errasse waldenses, wicleffitas, lutheranos et calvinistas, aliosque qui ab istis orti sunt, facultatem ecclesiae a Christo dalam esse concedendi Indulgentias denegantes, sed et cum iisdem haereticis graviter lapsos esse jansenistas, Pistorienses, nonnullosque scriptores neotericos, tum circa Indulgentiarum notionem, dum eas coarctant ad solam poenitentiae canonicae relaxationem, tum circa thesaurum ecclesiae, quem veluti scholasticorum commentum traducunt, tum circa Indulgentiarum valorem quoad animas defunctorum , quem nullum esse autumant; 5. denique ex eadem definitione patebit, quo loco haberi debeant tot illae haereticorum atque incredulorum calumniae et scommata, quibus etiamnum Indulgentias earumque dispensationem insectantur tanquam omnis moralitatis, ut ajunt, eversivas, quaeque omnem peccandi licentiam tribuant; quidque sentiendum sit de Indulgentiis illis, quas passim pleno ore protestantes per anticipationem dari in ecclesia Romana adhuc effutiunt (1).

tes fiunt, ut pro expurgandis criminibus alia pietatis opera Deo minime persolvant. Cum enim ancipites sint, utrum reipsa Indulgentiam sibi meruerint, stimulo quodam incitantur, ut pro caelesti hoc thesauro tutius comparando varias salutaris poenitentiae rationes aggrediantur; ex alia parte injuncta pietatis opera, si fiant, studium religionis adaugent. »

(1) Ut specimen aliquod exhibeam de anticipatis judiciis, quibus plcrique protestantes laborant circa do

,

[blocks in formation]

3. Haec summa doctrinae catholicae est circa Indulgentias, cui vindicandae operam navare constituimus. Ne tamen in hac satis difficili discussione ea quae fidei sunt permisceamus aut cum iis, quae tantum sunt fidei proxima, aut cum iis, quae libere in scholis catholicis agitantur, juverit alia ab aliis accurate secer

nere.

4. Duo itaque in iis, quae ad Indulgentias pertinent, de fide sunt: 1. potestatem esse in ecclesia concedendi Indulgentias divinitus ei traditam; 2. Indulgentiarum usum christiano populo maxime salutarem esse.

5. Fidei vero proximum est: 1. fidelibus per Indulgentias relaxari poenas pro peccatis remissis Deo debitas; 2. has item Indulgentias applicari posse animabus in Purgatorio detentis, seu valere per modum suffragii quoad animas defunctorum ; 3. dari praeterea in ecclesia thesaurum seu collectionem meritorum seu satisfactionum Christi, Sanctorum ac electorum omnium, cujus dispensatio ad eandem ecclesiam et Romanum Pontificem nec non ad episcopos singulos pro diversa ratione pertineat (1).

6. Quod vero spectat ad interiores animi dispositiones suscipientium, ad Indulgentias speciales earumque fructum, ad applicationis modum, aliaque non pauca, intra scholarum septa continentur haec omnia, quae unusquisque majori minorive probabilitate tuetur.

7. Nostrum igitur erit primo adversus heterodoxos

ragatur.

Indulgentiae, sed vetitae praeterea sincerae conversionis proposito pesunt et proscriptae veluti contrariae principiis fundamentalibus ecclesiae Romanae. » Qui deinde ibidem subjicit anecdoton quoddam suum de colloquio circa confessionem cum matrona romana habito, cum Romae versaretur, ut ostendat nullam a catholicis, imo et sacrilegam eam confessionem censeri, quae absque

(1) Cfr. Veronius, Regula fidei, cap. 2, S. 4; Bossuet, Exposition de la doctrine de l'Église cath. §8; Petrus Ballerinius, Praelectio I in part. Summae theologicae s. Antonini, quae est De Indulgentiis, cap. I , S2, opp. s. Antonini edit. Veron. 1740, part. 1.

« PredošláPokračovať »