Obrázky na stránke
PDF
ePub

88. III. Circa Indulgentiarum subjectum et conditiones, quae ad eas lucrandas exiguntur, pauca dicenda supersunt. Tam vivos quam defunctos Christi fideles esse subjectum capax Indulgentiarum, abunde constat ex dictis. Dispar tamen est utrorumque ratio in ordine ad illas. Etenim respectu viventium, si nihil obstet vel ex parte dantis, vel ex parte recipientis, vel etiam ex parte causae, certus est ac infallibilis Indulgentiarum effectus, cum sint vere juridicae absolutiones, relaxationes et donationes ex potestate clavium provenientes, plane ut in absolutione sacramentali, quae ex eadem clavium potestate confertur. Respectu autem defunctorum, quoniam ipsi in ecclesiae juribus non sunt, sed solius Dei dominio subsint, non ita certus est earumdem Indulgentiarum effectus. Nam Indulgentiae, quae pro ipsis conceduntur, uti jam paulo ante adnotavimus, solam habent rationem suffragii, precationis, oblationis vel solutionis; quam propterea Deus absolute respuere potest, cum non teneatur ex fidelitate eas acceptare. Imo, prout observat s. Thomas (1), Indulgentiae non possunt prodesse defunctis nisi secundario et indirecte, eo quod praestare ipsi non possint id, cujus causa Indulgentia conceditur uti praestare possunt viventes qui propterea soli primario et directe eas lucrari queunt. Non desunt tamen, qui contrarium sentiant (2).

[ocr errors]

externo; 2. quod Romanus Pontifex, utpote episcopus peculiaris ecclesiae Romanae, pariter solum valeat eam tribuere suis subditis immediatis, uti ceteri episcopi in suis dioecesibus ; 3. quod nequeat Romanus Pontifex coarctare facultatem episcoporum quin eorum jura invadat. Verum hos auctores, longe antequam prodirent, jam refellerat s.Thomas, Supplem. q. 26, art. 1, 2 et 3. Cfr. etiam adversus Eybel card. Gerdil, Confutazione di due libelli diretti contro il breve SUPER SOLIDITATE. Adversus

cit. Auctorem Tractatus cfr. Muz zarelli, diss. cit. Cfr. etiam, quae scribit beatus Card. Thomasius, opp. edit. Vezzosi, Romae 1753, tom. VII, opusc. xv, dub. 3.

(1) Supplem. q. 71, art. 10.

(2) Uti Theodorus a Spir. S. op. cit. part. 1, cap. 14, art. 6. Atque hic obiter adnoto, ex doctrina, quam juxta communem theologorum sententiam adstruximus circa Indulgentias pro defunctis concessas, pénitus evanescere incredulorum difficultatem, dum asserunt, spectato Indul

89. Ut suus constet Indulgentiis valor, non eae tantum conditiones sufficiunt, quae earum largitorem res. piciunt, sed aliae insuper requiruntur, tum quae suscipientem tum quae elargitionis causam attingunt. Ita expresse docet s. Thomas, scribens: Indulgentiae tantum valent, quantum praedicantur, dummodo ex parte dantis sit auctoritas, et ex parte recipientis charitas, et ex parte causae pietas, quae comprehendit honorem Dei et proximi utilitatem (1).

[ocr errors]

90. Requiri auctoritatem ex parte dantis, abunde constat ex modo dictis. Ex parte suscipientis duae conditiones concurrant necesse est ad Indulgentias lucran. das. Prima est status gratiae; quamdiu enim aliquis debitor est poenae aeternae a temporali poena peccatis debita absolvi nequit. Id ipsum dicatur de immunitate a culpa etiam levi quoad condonationem illius poenae temporalis, quae eidem respondet; ad hoc autem, nisi aliud praescribatur, sufficit contritio. Hinc est quod Pontifices Indulgentias non concedant nisi vere poenitentibus et contritis. Altera conditio est positio operum, quae a Pontifice vel episcopo assignantur, ut per se patet. Non desunt qui doceant, praeter duas recensitas conditiones requiri in suscipiente eximiam charitatem ad Indulgentias plenarias lucrandas. Verum si ita esset, nihil superesset Indulgentiae, cum ejusmodi charitas omnia deleat. Porro ecclesia per Indulgentias magnum aliquid dare intendit, quod non a charitate, sed a potestate clavium pendeat (2).

91. Exposci demum ad Indulgentiae valorem aliquam

gentiarum numero pro defunctis, arithmetice ostendi, nullam animam in Purgatorio detineri. Risu haec excipienda sunt; siquidem

cum juxta doctrinam catholicam Indulgentiae pro defunctis infallibilem effectum non habeant, atque ex Dei beneplacito pendeat ipsarum accepta

tio, mathesis nullam potest supputationem instituere, nec problema solvere.

(1) Soppl. q. 25, árt. 2.

(2) Cfr. Andreucci, De requisitis et non riquisitis ad lucrandas Indulgentias, Romac 1759.

causam, patet ex iis, quae habet conc. Lateranense IV, dum ait: Per indiscretas et superfluas Indulgentias claves ecclesiae contemnuntur, et poenitentialis satisfactio enervatur (1). A s. Cypriano ejusmodi inconsulta Indulgentiae largitio dicitur irrita et falsa pax, periculosa dantibus, et nihil accipientibus profutura (2). Ast illud adjicere debemus, accipientium non esse judicium ferre, utrum causa intersit, cum conceditur Indulgentia, necne; sed eorum est grato lebentique animo beneficia, quae a superioribus legitimis conferuntur, exosculari. Atque baec de Indulgentiis sufficiant.

Loc. cit.

Lib. De lapsis, pag. 186, edit. Maur. Cfr. tamen Muzzarelli, Il buon uso della logica, opusculo

X, Istoria Ecclesiastica, § 12, Natura ed uso delle Indulgenze, tom. 11, opp. edit. Florent. 1822,

TRACTATUS

DE SACRAMENTO EXTREMAE

UNCTIONIS

PROOEMIUM

1. Quemadmodum confirmatio baptismi perfectio ac veluti cosummatio a patribus spectata est et nuncupata, Extremae Uncticnis sacramentum non modo poenitentiae, sed et totius christianae vitae, quae perpetua poenitentia esse debet, ut loquitur Tridentinum, ab iisdem patribus consummativum existimatum est. Variis autem nominibus tum a Graecis tum a Latinis pro ratione aut materiae, aut formae, aut subjecti insignitum fuit hoc sacramentum. Etenim vel Oleum sanctum, vel Oratio olei, seu Oratio cum unctione conjuncta, vel Oleum infirmorum passim est nuncupatum (1); donec ratione temporis, quo conferri solet, post seculum XII, ut Mabillonius observat (2), maxime obtinuit appellatio Unctionis Extremae. Definiri porro solet Extrema Unctio Sacramentum Novae Legis a Christo Domino institulum, quo per unctionem olei benedicti et orationem, seu formam praescriptam, sacerdotum ministerio baptizatis graviter aegrotantibus gratia confertur, qua peccata et eorum reliquiae absterguntur, vires augentur ad daemonis insidias vitandas, atque ad morbi

[ocr errors][merged small][merged small]

incommoda patienter ferenda, et, si animae saluti expediverit, valetudo corporis restituitur.

2. Haec autem definitio, quae omnes complectitur hujus sacramenti partes, veritatem nempe ejusdem sacramenti, subjectum, materiam, formam et effectum, quatuor his concilii Tridentini canonibus editis sess. XIV continetur. Can. I: Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino Nostro institutum et a b. Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum receptum a patribus, aut figmentum humanum, anathema sit. Can. II: Si quis dixerit, sacram infirmorum Unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos, sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum, anathema sit. Can.III: Si quis dixerit, Extremae Unctionis ritum et usum, quem observat san cla Romana Ecclesia, repugnare sententiae b. Jacobi Apostoli, ideoque eum mutandum, posseque a christianis absque peccato contemni, anathema sit. Can. IV: Si quis dixerit, presbyteros ecclesiae, quos b. Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed aetate seniores ob idque proprium Extremae Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem, anathema sit.

[ocr errors]

3. Cum vero, sacramenti veritate semel constituta cetera sponte fluant, quae ad ipsum spectant, hanc unam directe propugnare sic proposuimus, ut reliqua doctrinae capita, quae in ea includuntur, nonnullis scholiis illustremus.

« PredošláPokračovať »