Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT I.

DE VERITATE SACRAMENTI EXTREMAE UNCTIONIS

[ocr errors]

4. Quinam primi fuerint insectatores veritatis, quam adstruïmus, hujus sacramenti difficile prorsus est definire. Viri enim eruditi waldenses, wicleffitas et hussitas ab hac criminatione vindicarunt (1). Citra omne dubium est, Lutherum et Calvinum cum suis asseclis sectarumque ceterarum fragmentis Extremam Unctionem e sacramentorum albo expunxisse. Lutherus enim etsi non plane rejiciat hunc ritum, inficiatur tamen sacramentum esse proprie dictum, additque, nusquam insignius esse deliratum a theologis quam in hoc sacramento administrando (2). Calvinus vero tamquam sacramentum fictitium et historicam hypocrisim traducit Extremam Unctionem (3). Reliqui eos secuti sunt; ast perperam.

PROPOSITIO.

Extrema unctio est vere et proprie Sacramentum a Christo D. N. institutum, et a b. Jacobo Apostolo promulgatum

5. De fide hanc esse propositionem ex paulo ante adducto Can. I. concilii Tridentini constat. Ad eam porro

(1) Bellarminus accusat waldenses, albigenses et wicleffitas, quod rejecerint sacramentum Extremae Unctionis. At Bossuet ostendit, illos haereticos perinde ac hussitas nihil innovasse circa septenarium sacramentorum numerum, inter quae recensebant Extremam Unctionem.Cfr. Hist. des variations, liv.x1, §§ 108, 109 et § 180.

(2) Nempe ex Jacobi epistola, ut ipse scribit lib. De Captivit. Babylonica, ubi agit de Extrema Unctione tom. 11 Opp. edit. Jenens. 1600. Ostendit tamen Serarius S.J. Dispu tat. de Extrema Unct. cap. 3, Lutherum, ut in ceteris, sic et in hoc articulo inconstantem se praebuisse. (3) Institut. lib. IV, cap. 19, §18.

evincendam ex sacris Litteris illud unum urgemus, quod scribit Apostolus Jacobus in Epistola sua cap. V, 14, 15: Infirmatur quis in vobis? Inducat praesbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei (1). Quibus verbis tum ritus sensibilis, tum divina institutio, tum denique divinae gratiae promissio significantur, quae, adversariis ipsis fatentibus, ad verum' ac proprium sacramentum constituendum requiruntur ac sufficiunt. Ac primo quidem ritus externus significatur in ipsa olei unctione, quae a Jacobo praescribitur et cui adnexa est sacerdotis oratio; divina vero institutio et gratiae promissio ex ipsa rei, de qua agitur, natura illi ritui inesse intelliguntur, cum Dei solius sit rei creatae atque sensibili vim gratiae conferendae tribuere. Atqui Extremam Unctionem gratiam conferre demonstrant ea verba: Et si in peccatis sit, remittentur ei; neque enim peccata remitti possunt absque divinae gratiae collatione. Ergo.

6. Sensus autem traditionalis perpetuus et constans adducti Jacobaei testimonii rem plane conficit. Origenes enim, Hom. Il in Levit. postquam egit de sacramento poenitentiae, haee de Extrema Unctione tanquam de re notissima et ab omnibus accepta subjicit: In quo impletur et illud, quod Jacobus Apostolus dicit: Si quis autem infirmatur, vocet presbyteros ecclesiae et imponant et manus, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, ei si in peccatis fuerit, remittentur ei (2). Victor Antiochenus,

(1) Ασθενεί τις ἐν ὑμῖν ; προσκαλεσάσθω τοὺς πρεσβυτέρους της εκε κλησίας, και προσευξάσθωσαν ἐπ' αυτὸν, ἀλείψαντες αὐτὸν ἐλαίῳ ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Κυρίου. Καὶ ἡ εὐχὴ τῆς πίστεως σώσει τὸν κάμνοντα, καὶ

ἐγερεῖ αὐτὸν ὁ Κύριος· καν ἁμαρτίας
ó
η πεποιηκώς, ἀφεθήσεται ( in var.
ἀφεθήσονται) αὐτῷ.

(2) Homil. 11 in Levit. n. 4 edit. Maur. Claruit porro Origenes usque ad annum 230.

qui circa Juliani imperatoris aetatem vixisse creditur (1), in caput VI Marci scribit: Interim, quae Apostolus Jacobus in sua canonica narrat, ab his non dissentiunt, scribit enim: Infirmatur quis in vobis, etc. (2). S. Joan. Chrysostomus, De Sacerdotio, lib. III, aperte scribit: Neque enim tantum cum nos regenerant (sacerdotes), sed etiam post regenerationem admissa peccata condonare possunt. Nam infirmatur, inquit (Apostolus), quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae et orent super eo, ungentes (3). Loqui porro s. Doctorem de Extrema Unctione, non autem de poenitentia, plura sunt quae suadeant. 1. Paulo ante locutus erat de remissione peccatorum per poenitentiam, in quam rem profert sententias Matth. XVIII et Joan. XX ; deinde de altera loquitur; hanc igitur a prima distinguit. 2. Pronunciat hanc nonnisi aegrotis dandam esse, idque confirmat ex Jacobi testimonio; poenitentiae autem sacramentum omnibus datur. Atque ut omittamus Possidium (4), Cyrillum Alexandr. (5), qui hac de causa ni

(1) Obiit anno 441. Cfr. Praefat. Theodori Peltani S. J. in suam versionem Victoris Antiocheni et Titi Bostrensis, Ingolstadii 1580.

[ocr errors]

(2) Edit. cit. pag. 91. Eo pluris facienda est auctoritas Victoris presbyteri Antiocheni, quod ipse profiteatur, se in unum collegisse in hoc suo commentario in Evangelium s. Marci quae ab anterioribus scriptoribus scripta reperit. En ejus verba pag. Quandoquidem 1 : « permulti in Matthaei et Joannis pauci vero in Lucae, nulli autem omnino, ut equidem arbitror, in Marci Evangelium scripserunt. visum est mihi, quae ecclesiae doctores sparsim et per partes in praesentem Evangelistam annotarunt, in unum quasi corpus redigere, succinctamque in hoc ipsum quoque Evangelium explanationem conscri

bere. »

(3) Οὐ γὰρ ὅταν ἡμᾶς ἀναγεννῶσι μόνον, ἀλλὰ καὶ τὰ μετὰ ταῦτα συγκ

xwgeir Exovci ovcíav áμagrnμaτα. Ασθενεῖ γάρ τις, φησὶν, ἐν ὑμῖν; προσκαλεσάσθω τοὺς πρεσβυ τέρους τῆς ἐκκλησίας καὶ προσευ άodwoαv ' aútov áλsí↓avtsg, x. 7. A. Opp. tom. 1, pag. 384, edit. Maur.

(4) In vita s. Augustini cap. 27, ubi de s. Doctore scribit: « In visitationibus modum tenebat ab Apostolo definitum, ut nonnisi pupillos et viduas in tribulationibus constitutas visitaret. Et si forte ab aegrotantibus ob hoc peteretur, ut pro eis in praesenti Dominum rogaret eisque manus imponeret, sine mora pergebat.» Quibus verbis alludit ad Marci vi et Jacobi v. Verba porro, quae vulgo afferri solent ex Serm. CCXV S. Augustini De tempore, ex sermone spurio deprompta sunt quique s. Caesarii creditur. Mirum est, Launojum, qui in aliis criticum intemperantem agit, hoc non vidisse. (5) De adoral. in spirilu et veri

[ocr errors]

titur fideles avertere a superstitionibus ethnicornm ad valetudinem recuperandam, Gregorium M. qui in suo Secramentario fuse prosequitur quae ad hujus sacramenti administrationem pertinent (1), Bedam (2), Bonifacium Moguntinum (3), Bernardum e patribus postremum (4), aliaque prope innumera fere monumenta, quae in medium proferri possent (5), res plane conficitur testimonio Innocentii I, qui seculo V ineunte ab Eugubino episcopo Decentio interrogatus, an Jacobi verba de infirmis oleo inungendis a sacerdotibus intelligi deberent, atque an haec Unctio poenitentibus esset concedenda, respondet: Non est dubium (verba Jacobi) de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quo ab episcopo confecto non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti christianis licet, in sua aut suorum necessitate inungendo.... poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi (6)? Quibus verbis non solum innuit sanctissimus Pontifex agi de re notissima, inquiens: non est dubium; sed praeterea ne dubitat quidem, imo pro certo atque explorato principio ponit, Unctionem illam adnumerandam esse sacramentis, cum nulla alia de

tate, lib. vi, opp. edit. Paris 1638, tom. 1, pag. 211.

(1) In libro Sacramentorum, ex edit. Hugonis Menardi apud Maur. edit. opp. s. Gregorii M. tom. In pag. 235 et seq.

(2) In cap. V. Epist.Jacobi. Opp. edit, Basileae tom. v, col. 959.

(3) In capit. seu statutis apud Dacherium in Veter. script. Spici legio, Paris. 1669, tom. 1x, cap 29.

(4) In vitas. Malachiae, cap.24, ubi refert miraculum a Deo patratum ad preces et lacrymas s.Malachiae, de muliere defuncta ad vitam

[ocr errors]

excitata ut hoc Sacramento muniretur.

(5) Cfr. citata a Serario op. cit. et adducta a Launojo in lib. De Sacramento Unctionis infirmorum, cap. I, tom. 1, part. 1, opp. edit. Colon. Allobrog. 1731. Ceterum nunquam absque delectu hic auctor legi debet.

(6) Epist. xxv, cap. 8, apud Constant. Epist. Rom. Pont. tom.1, qui tamen nonnullas diversas lectio nes affert, ex gr. quod ab episcopo confectum... necessitate ungendum.

causa publicis poenitentibus eam denegandam esse affirmet.

7. Ex his igitur patet, constantem ad nos usque circa hunc articulum utriusque ecclesiae orientalis atque occidentalis fidem fuisse. Ad haec accedit utriusque pariter ecclesiae perpetua praxis in hujus sacramenti administratione, quae et ex Ritualibus utriusque ecclesiae libris, et ex certisssimis monumentis orientalium omnium sectarum a Renaudotio collectis luculentissime constat (1), ita ut mirum esse possit, post tam aperta ac illus tria in vetustioribus seculis ac omnibus ecclesiis hujus sacramenti monumenta velle adhuc heterodoxos in clarissima luce prudentes scientesque caecutire (2).

8. Nonnulli tamen ex recentioribus protestantibus visi sunt a coeco illo furore, quo perciti sunt eorum ante. signani, recedere, ac summis jam laudibus pium hunc ritum extollunt, imo nec abnuunt illum inter sacramenta connumerare (3). Tanta scilicet vis est veritatis, ut vel ab invitis assensum extorqueat.

(1) Perpet. de la foi, tom. v, liv. v, chap. 1 et suiv. Cfr. item Martenius, De antiquis Eccl. ritib. lib. 1, part. 11, cap. 7, art. 1 et seq.

(2) Inter hos eminet Sam. Deylingius, qui in Observationibus sacris, part. 11, n. 8, Lips. 1739, affirmare non dubitavit, Sacramentum Extremae Unctionis monstrum et informe enatum esse in ecclesia Romana sub barbarie superiorum seculorum, nullumque in tota antiquitate Unctionis nostrae deprehendi vestigium !

(3) Inter hos non infimum locum sibivindicat Leibnitius, qui sic scribit, System. Theol. pag.280 et seq. «De Unctione infirmorum non est cur multa disputemus: verba habet Scripturae Sacrae, interpretationem ecclesiae cui pii et catholici homines tuto fidunt; nec video, quid in eo more, quem recipit ecclesia, reprehendi a quoquam possit. Vide

[ocr errors]

mus olim et donum curationis saepe affuisse ; cujus usus nunc cum aliis extraordinariis beneficiis, stabilita ecclesia, infrequentior factus est; semper tamen ne tunc quidem sanatos fuisse credendum est, qui ungebantur. Superest igitur saltem hodieque efficacia illa sanitatis perpetua et nunquam fallens, quae ad animam ipsam bene dispositam pertinet, atque a Jacobo Apostolo additur, quando hujus sacramenti usum describit et in peccatorum remissione ac fidei virtutisque munimento collocatur, quo nunquam magis opus est, quam in vitae periculo atque terroribus mortis ad ignea tela Satanae, tum maxime ingruentia, repellendo. Plures alias protestantes antiquiores, qui eamdem veritatem professi sunt, profert Serarius op. cit. toto cap. 3. Sic etiam Esslinger in cit. Apologie de la Religion Catholique par des auteurs protestans,

« PredošláPokračovať »