Obrázky na stránke
PDF
ePub

DE INDULGENTIIS

PROOEMIUM

D 1. I er poenitentiae sacramentum culpam nobis ac poenam aeternam remitti , nec tamen semper condonari totan poenam temporalem peccatis nostris debitam , in superiori Tractatu ostendimus. Verum enim vero cum satisfactiones , quas Deo persolvimus , adeo exiguae sint atque a gravitate noxarum adaequanda longissime di. stent, Deus , qui est misericordiarum pater, huic in. sufficientiae providit, facta ecclesiae potestate Indulgentias largiendi in supplementum ac subsidium poenitentiae nostrae.

De his Indulgentiis dicere in praesentia aggredimur tum adversus montanistas, waldenses ac Wicleffitas , tum adversus protestanles. Notum est istorum parentem , Lutherum , ex harum in Germania publicatione insurgendi adversus ecclesiam occasionem nactum esse ; hujus furorem Calvinus imitatus , mirum est , quot in Indulgentias dicteria evomuerit (1). Hi porro ipsam facultatem concedendi Indulgentias earumque utilitateni inficiati sunt una cum asseclis suis. Jansenistae autem ac neoterici non pauci germanam earum notionem temerarunt. Adversus utrosque propterea catholicae ac

(1) Inst. lib. II, cap. 5 , 52, parum ei fuit vocare Indulgentias sordes, imposturas , furta, rapa. cilutes , aliisque probris ac contumeliis eas afficere , scd praeterea eas describere contcndens : « Sunt au

tem illae ( Indulgentiae ), inquit , Sanguinis Christi profanatio , Satanaeque ludibrium , quo christianum populum a Dei gratia , a vita, quae est in Christo, abducant, et a vera salutis via avertant. »

sincerae doctrinae de Indulgentiis vindicias sumere cogimur , ut absoluta evadat haec commentatio.

2. Est autem Indulgentia Remissio poenae temporalis adhuc post remissam culpam et poenam aeternam peccatis debitae , in foro interno coram Deo valida, facta per applicationem thesauri Ecclesiae a Superiore legitimo. Cujus definitionis si verba perpendantur singula , patebit: 1. quaenam sit vera ac praecipua Indulgentiae natura ac notio , quae versatur solum circa poenam temporalem peccatis nostris debitam extra forum conscientiae remittendam , suppositis debitis dispositionibus in subjecto, et debita auctoritate in conferenfe ; 2. ejusmodi poenae remissionem non excludere satisfactiones nostras , sed eas supponere', ideoque Indulgentiam spectari debere veluti supplementum satisfactionum nostrarum , saltem sacramentalium , earumque ad quas nos excitat. ipsa interior animi dispositio , quae inest sincerae conversioni (1); 3. non esse Indulgentiam simplicem canonicae poenitentiae relaxationem in foro dumtaxat externo validam, verum etiam in foro interno et coram Deo, seu esse remissionem partialem aut totalem illius satisfactionis , quam ob patratas culpas sive in hac sive in altera vita persolvere divinae justitiae tenemur ; 4. non solum turpiter errasse waldenses, wicleffitas, lutheranos et calvinistas, aliosque qui ab istis orti sunt, facultatem ecclesiae a Christo dalam esse concedendi Indulgentias denegantes, sed et cum iisdem haereticis graviter lapsos esse jansenistas , Pistorienses , nonnullosque scriptores neotericos, tum circa Indulgentiarum notionem , dum eas coarctant ad solam poenitentiae canonicae relaxationem , tum circa thesaurum ecclesiae , quem veluti scholasticorum commentum traducunt, tum circa Indulgentiarum valorem quoad animas defunctorum , quem nullum esse autumant; 5. denique ex eadem definitione patebit , quo loco haberi debeant tot illae haereticorum atque incredulorum calumniae et scommata , quibus etiamnum Indulgentias earumque dispensationem insectantur tanquam omnis moralitatis , ut ajunt, eversivas, quaeque omnem peccandi licentiam tribuant; quidque sentiendum sit de Indulgentiis illis, quas passim pleno ore protestanles per anticipationem dari in ecclesia Romana adhuc effutiunt (1).

(1) Talem esse ecclesiae mentem in Indulgentiarum largitione , constat ex lib. I, epist. XXXIV. S. Gre gorii vit , qui Remigio episcopo plenariam Indulgentiam exposcenti rescripsit : « Absolutionem peccatorum tuorum , sicut rogasti , auctoritate Principis Apostolorum fulti tibi mittere dignum duximus ; si tamen, bonis operibus inhaerendo , commissos excessus plangendo , quantum valueris , corporis tui habitaculum Deo mundum templum exhibueris. ) Card. Baronius ad annum 1073, 2. 71, postquam eam sententiam exposuit : «Ut appareat, inquit , sedis apostolicae Indulgentias illi commu. nicari , qui , quantum suppetunt vires, bene operari non praetermittunt ; non autem ignavis, otiosis ac negligentia torpescentibus. » Nec va cat alias ad id conficiendum conge. rere auctoritates , cum unanimes . theologi in ea sententia sint. Ne tamen praestitutos limites praeter

grediamur, juverit hic exscribere , quae habet Bened. XIy Instit. LIIT: ( Card. Cajetanus ad obtinendam Indulgentiam censuit non modo praescriptis operibus satisfaciendum, sed etiam necessario deliberandum , salutari poenitentia criminum labes peculiariter expiare. Card. Cajetanum Navarrus quoque sequitur; licet alii plures eam sententiam nequaquam probent; et nos ipsi, quibus opinionum novitas displicet , illam pariter omittamus. Nullum quippe diploma Pontificiura pro concedendis Indulgentiis unquam vidimus, in quo ea singularis conditio praeferatur. Singulis tamen card. Bellarmini do ctrinam proponendam ducimus : Ac. cipiunt prudentes christiani Indulgentias , ut simul etiam studeant dignos poenitentiae fructus facere. » Illam card. Pallavicinus, cum de usu Indulgentiarum sermonem habet, his verbis explicat : « Neque sane fideles indulgentiarum causa negligen

tes fiunt , ut pro expurgandis criminibus alia pietatis opera Deo minime persolvant. Cum enim ancipi. tes sint, utrum reipsa Indulgentiam sibi meruerint , stimulo quodam in citantur, ut pro caelesti hoc thesau ro tutius comparando varias salutaris poenitentiae rationes aggrediantur ; ex alia parte injuncta pie. tatis opera , si fiant, studium religionis adaugent. )

(1) Ut specimen aliquod exhibeam de anticipatis judiciis , quibus plcrique protestantes laborant circa do

ctrinam catholicam de Indulgentiis , non equidem alienum aliquem, sed hominem protestantem testem dabo, qui in Revisione Britannica , anno 1829, tom. III, pag. 101 et seq. scribit : « Angli etiam doctiores in deploranda versantur ignorantia dogmatum christianae religionis; ex. gr. nemo fere unus invenitur , incipiendo a poëta laureato (Southey) usque ad infimum paraeciae clericum , qui fidem non praestet Indulgentiis per anticipationem. Attamen non solum non conceduntur ejusmodi

3. Haec summa doctrinae catholicae est circa Indul. gentias , cui vindicandae operam navare constituimus. Ne tamen in hac satis difficili discussione ea quae fidei sunt permisceamus aut cum iis , quae tantum sunt fidei proxima , aut cum iis , quae libere in scholis ca. tholicis agitantur , juverit alia ab aliis accurate secernere.

4. Duo itaque in iis , quae ad Indulgentias pertinent, de fide sunt: 1. potestatem esse in ecclesia concedendi Indulgentias divinitus ei traditam; 2. Indulgentiarum usum christiano populo maxime salutarem esse.

5. Fidei vero proximum est : 1. fidelibus per Indul. gentias relaxari poenas pro peccatis remissis Deo debitas ; 2. has item Indulgentias applicari posse animabus in Purgatorio detentis , seu valere per modum suffragii quoad animas defunctorum ; 3. dari praeterea in ecclesia thesaurum , seu collectionem meritorum seu sa'tisfactionum Christi , Sanctorum ac electorum omnium, cujus dispensatio ad eandem ecclesiam et Romanum Pontificem nec non ad episcopos singulos pro diversa ratione pertineat (1).

6. Quod vero spectat ad interiores animi dispositiones suscipientium , ad Indulgentias speciales earumque fructum , ad applicationis modum , aliaque non pauca, intra scholarum septa continentur haec omnia, quae unusquisque majori minorive probabilitate tuetur.

7. Nostrum igitur erit primo adversus heterodoxos

Indulgentiae , sed vetitae praeterea
sunt et proscriplae veluti contrariae
principiis fundamentalibus ecclesiae
Romanae. » Qui deinde ibidem sub.
jicit anecdoton quoddam suum de
colloquio circa confessionem cum
matrona romana habito, cum Ro-
mae versaretur , ut ostendat nullam
a catholicis , imo et sacrilegam eam
confessionem censeri , quae absque

sincerae conversionis proposito peragatur.

(1) Cfr. Veronius , Regula fidei, cap. 2, S. 4; Bossuet ,, Exposition de la doctrine de l'Eglise cath. $ 8; Petrus Ballerinius, Praelectio dil in i part. Summae theologicae S. Antonini , quae est De Indulgentiis , cap. I, 52, opp. S. Antonini edit. Veron. 1740 , part. 1.

« PredošláPokračovať »