Obrázky na stránke
PDF
ePub

DIFFICULTATES

9. I. Obj. 1. Incertum in primis est, utrum Jacobi epistola canonica sit; verum et hoc dato, frustra catholici ex verbis Jacobi inferre nituntur unctionem, de qua loquitar Apostolus, vere sacramentalem esse, 2. quia, ut observat Lutherus, non licebat Apostolo sacramentum instituere, quod ad solum Christum pertinet; 3. quia ipsemet card. Cajetanus in commentariis in hanc epistolam expresse negat, illam Jacobi sententiam ad Unctionem sacramentalem transferri posse; 4. quia de eadem unctione loquitur Jacobus, de qua Marcus, VI, 13, ubi scribit, quod apostoli ungebant oleo multos aegros et sanabant. Quae profecto unctio non pertinebat nisi ad miraculorum donum. 5. Certe ipse Jacobus, suae unctionis effectus enumerans, primo nominat illos, qui ad corpus spectant: Et alleviabil eum Dominus, deinde illos qui ad animam: Et si in peccatis sit, remittentur ei. 6. Quem posteriorem effectum hypotheticum tantum esse evincit particula si, quod argumento est unctionem hanc sacramentalem esse non posse; 7. si tamen de effectu spirituali hic sermo sit, non vero potius de morbis ipsis, qui spectabantur

§6, adducit testimonia praecipuorum auctorum protestantium recentiorum, inter quos eminent Ammon, Augusti, collaboratores Ephemeridis Evangelicae Berolinensis; nos unius Augusti verba proferre contenti erimus. Sic porro Augusti, recitato textu Bellarmini ex cap. 5: «Quia in exitu de hoc mundo existunt speciales difficultates, instituit Dominus speciale praesidium; quia saepe accidit, ut qui in extremis agunt, nec possint audire verbum exhortationis, nec cucharistiam percipere, nimirum morbo gravati et

[ocr errors]

usu sensuum privati; inungi autem et sacramenti hujus fructum percipere semper possunt; › bis, inquam, prolatis, ita prosequitur: «Nemo qui bonae fidei sit contradicet veritati et bonitati horum verborum Bellarmini, quibus Goethe, Chateaubriand aliique moderni auctores sunt debitores primae ideae illarum tabularum poëticarum, ubi ipsi nobis ostendunt religionem, quae suorum Sacramentorum ope ducit hominem manu auxiliatrice a primo ortu suo usque ad interitum. »

velut peccatorum effectus; hinc morbo curato, etia m peccatum ipsum condonatum dicebatur (1). Ergo.

10. Resp. Ad 1. D. Incertum est Luthero ac paucis ejus asseclis, utrum Jacobi epistola canonica sit, C. catholicis, imo et protestantibus ipsis recentioribus N. Quare Lutherus rejecerit tanquam stramineam Jacobi epistolam, nota res est, eo quod nempe viderit hujus epistolae auctoritate totum suum de justificatione sine operibus principium plane everti. Ceterum injustum falsumque, ut Wetstenius vocat, Lutheri de hac epistola judicium recentiores omnes protestantes explodunt (2), quin hac de re solliciti simus.

11. Ad 2. D. Ac propterea juxta Tridentinum Apostolus solum promulgavit, quod Christus instituit, C. instituit ipse hoc sacramentum, saltem auctoritate propria, N.

12. Ad 3. D. Immerito et contra veterum expositionem C. merito ac juxta catholicae exegeseos regulas N. Haec cardinalis Cajetanus scripsit ante concilium Tridentinum, quare aliqua venia dignus videri potest, si incaute, sicut alia non pauca, quae in ejus operum editione Romana jussu s. Pii V. expuncta sunt, et hoc excidit illi. Hujus cardinalis commentaria in sacram Scripturam pertinent ad illos pedes pavonios, quos ei quidam exprobarunt (3). Porro nunquam dubitavit Cajetanus de sacramenti Extremae Unctionis veritate.

13. Ad 4. D. Loquitur Jacobus de eadem unctione materiali, de qua Marcus, C. de eadem formali N. Una

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

quaeque enim ministrum, subjectum et effectus habuit plane diversos. Cum tamen unctio, de qua fit mentio apud s. Marcum, fuerit figura illius, quam memorat s. Jacobus, ideo a Tridentino dicitur hoc sacramentum apud Marcum fuisse a Christo Domino insinuatum (1).

14. Ad 5. D. Primo nominat Jacobus effectus, qui spectant ad corpus, utpote magis notos, et quia id quodammodo poscebat orationis series, C. ut insinuet, corporis sanitatem primarium esse hujus sacramenti effectum N. Insolens porro non est in Scripturis postremo loco primarium effectum recenseri; sic Matth. XIX. 29. legitur: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Ideo autem a Jacobo primo loco ponitur corporis sanitas, tum quia effectus ejusmodi notior est utpote qui sub sensus cadat, tum quia orationis series postulare videbatur, ut post commemoratam infirmitatem corporis continuo describeretur ejusdem sanatio (2).

15. Ad 6. Vel Neg. Quia, ut productis exemplis ostendit Estius (3), in Scripturis particula si saepe non tam rei incertae conditionem, quam rei certae confirmationem significat, ut apud ipsum Jacobum, I, 5: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo (4) ; vel D. Ex parte suscipientis, C. ex parte sacramenti N. Quamobrem, etsi nullum in aegroto peccatum sit, attamen non caret sacramentum effectu suo; semper enim gratiam confert, quae si peccata non tollit, quia nulla sunt, aegroti animum alleviat atque erigit, efficitque, ut morbi incommoda et labores levius ferat, et quod praecipuum est, ut daemonis tentationibus facilius resistat.

16. Ad 7. Neg. Hic enim nonnullorum protestan

(1) Sess. XIV. De Extr. Unct. cap. 1.

(2) Cfr. Bellarm lib. De Extr. Unct. cap. 16, qui contendit, verba salvabit et alleviabit spectare prae

cipue ad animam.

(3) In Comment. in hunc loc. (4) Εἰ τίς ὑμῶν λείπεται σοφίας αἰτείτω παρὰ (in variant. Θεοῦ ) τοῦ διδόντος.

tium sensus est absurdus. Etenim, si morbus peccati effectus est, et peccatorum nomine per synecdochen morbi significantur, cum dicat Jacobus: Infirmatur quis in vobis... et si in peccatis sit, remittentur ei, hic sensus ex interpretatione adversariorum exurgeret: Est aliquis vestrum in morbis?... Si in morbis sit, remittentur ei; seu etiam: Est aliquis in vobis infirmus ?... Si infirmus sit, sanabitur. Egregium sane exegeseos specimen (1).

17. Inst. Saltem unctio, quae in usu est in ecclesia Romana, toto, ut aiunt, coelo distat ab ea, de qua loquitur s. Jacobus. Etenim 1. s. Apostolus loquitur de omnibus infirmis indiscriminatim; in ecclesia Romana non inunguntur nisi extremo morbo laborantes. 2. Commemoratur in adductis verbis adjumentum sanitatis, non praesidium et adjumentum pacatius moriendi (2). 3.Juxta Apostolum a pluribus sacerdotibus fieri debet haec unctio; nunc vero ab uno tantum fit. 4. Unctio, de qua Jacobus loquitur, non erat nisi olei vulgaris ac communioris; nunc vero non adhibetur ad ejusmodi unctionem nisi oleum ab episcopo consecratum (3). 5. Neque unctio, quae nunc in ecclesia adhibetur, morbos depellit, sicut depellebat Jacobaea. 6. Denique unctio sacramentalis prout docent catholici, effectum producit ex opere operato; unctio autem, de qua Jacobus agit, vim omnem suam acceptam refert orationi et fidei: Et oratio fidei,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

inquit, salvabit infirmum, in quem finem v.16. commendat s. Apostolus orationis efficaciam, dicens: Et orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio justi assidua. Ergo.

18. Resp. Neg. ant. Ad 1. prob. N. Apostolus siquidem iis vocibus utitur, ut graviter decumbentem significet. Talis est vis vocis revei, quae de eo accipitur qui viribus et robore privatus est (1), et vocis závoτ, quae valde et graviter lahorantem designat (2). κάμνοντα, Quod jam et adversarii fatentur. Sane de iis infirmis loquitur Jacobus, qui per se accedere ad ecclesiae presbyteros nequeunt, ac propterea eos accersere jubet, ut ad aegrotos ungendos se conferant.

19. Ad 2. D. Commemoratur etiam adjumentum sanitatis, C. solum N. Tria enim dicit Apostolus de unctione, quod salvet, alleviet et peccata remittat; haec porro tria in unum refundi nequeunt, uti adversarii faciunt. Praeterea, cum, ipsis fatentibus, corporis sanitas sit effectus secundarius ac subordinatus animae saluti, plane consequitur quando unctio non confert sanitatem corporis, eo quod animae saluti non expediat, eam adhiberi in animae subsidium ad pacatius moriendum (3).

(1) Cfr. Serarius, op. cit. cap.8, ubi inter cetera observat, a s.Luca in Actis Apostolicis eos vacari dodɛYOUVτas, ad quos deferebantur semicinctia Pauli, ut convalescerent, imo ipsos Lutheranos exponere hanc vocem de iis, qui periculose decumbunt. Nec abnuit Scapula, qui in suo lexico ad vocem 20évw agens de compositis, verbum do9evéw vertit infirmis viribus sum langueo, etc. Accedit, sensum verborum magna ex parte imo potissimum ab usu pendere; porro certum est, s. Joan. Chrysostomum in 1 ad Cor. сар. хг (Hom. xxvII, n. 1) quae dicit Apostolus Διὰ τοῦτο ἐν ὑμῖν πολλοὶ

[ocr errors]
[ocr errors]

odevεïç xai äßfwσto exponere de graviter decumbentibus; uti etiam Theophylactum in epist. Jacobi in hunc locum.

(2) Ex hac voce, circa cujus significationem nulla dubitatio suboriri potest, magis determinatur sensus, quo priorem s. Apostolus usurpaverit. Cfr. Serarius loc. cit. nec non Estius.

(3) Ipsemet Rosenmüller id fatetur, scribens in scholiis ad hunc loc. «Notum est in Novo Test. ut in vita communi saepe universe enuntiari, quod cum restrictione intelligendum est. Juvabunt preces aegrotantem, si ci expediat ad sa

« PredošláPokračovať »