Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

5

TRACTATUS

DE INDULGEN TIIS

PROOEMIUM

Per poenitentiae sacramentum culpam nobis ac

I.

[ocr errors]

poenam aeternam remitti nec tamen semper condonari totam poenam temporalem peccatis nostris debitam , in superiori Tractatu ostendimus. Verum enim vero cum satisfactiones , quas Deo persolvimus , adeo exiguae sint atque a gravitate noxarum adaequanda longissime distent, Deus , qui est misericordiarum pater , huic insufficientiae providit, facta ecclesiae potestate Indulgentias largiendi in supplementum ac subsidium poenitentiae nostrae.

De his Indulgentiis dicere in praesentia aggredimur tum adversus montanistas, waldenses ac wicleffitas , tum adversus protestantes. Notum est istorum parentem , Lutherum , ex harum in Germania publicatione insurgendi adversus ecclesiam occasionem nactum esse ; hujus furorem Calvinus imitatus , mirum est, quot in Indulgentias dicteria evomuerit (1). Hi porro ipsam facultatem concedendi Indulgentias earumque utilitateni inficiati sunt una cum asseclis suis. Jansenistae autem ac neoterici non pauci germanam earum notionem temerarunt. Adversus utrosque propterea catholicae ac sincerae doctrinae de Indulgentiis vindicias sumere cogimur , ut absoluta evadat haec commentatio.

9

(1) Inst. lib. II, cap. 5, § 2

tem illae (Indulgentiae ), inquit parum ei fuit vocare Indulgentias Sanguinis Christi profanatio , Satasordes, imposturas , furta, rapa- naeque ludibrium , quo christianum cilutes , aliisque probris ac contu- populum a Dei gratia , a vita, quae meliis eas afficere , scd praeterea eas est in Christo, abducant, et a vera describere contcndens : « Sunt au.

salutis via avertant. )

2. Est autem Indulgentia Remissio poenae temporalis adhuc post remissam culpam et poenam aeternam peccatis debitae , in foro interno coram Deo valida, facta per applicationem thesauri Ecclesiae a Superiore legitimo. Cujus definitionis si verba perpendantur singula , patebit : 1. quaenam sit vera ac praecipua Indulgentiae natura ac notio , quae versatur solum circa poenam temporalem peccatis nostris debitam extra forum conscientiae remittendam , suppositis debitis dispositionibus in subjecto , et debita auctoritate in conferenfe ; 2. ejusmodi poenae remissionem non excludere satisfactiones nostras , sed eas supponere , ideoque Indulgentiam spectari debere veluti supplementum satisfactionum nostrarum saltem sacramentalium , earumque ad quas nos excitat ipsa interior animi dispositio , quae inest sincerae conversioni (1); 3. non esse Indulgentiam simplicem canonicae poenitentiae relaxalionem in foro dumtaxat externo validam , verum etiam in foro interno et coram Deo, seu esse remissionem partialem aut totalem illius satisfactionis , quam ob

>

(1) Talem esse ecclesiae mentem grediamur, juvcrit hic exscribere, in Indulgentiarum largitione , con- quae habet Bened. xiv Instit. Lili: stat ex lib. 1, epist. xxxiv. s. Gré. « Card. Cajetanus ad obtinendam Ingorii vit , qui Remigio episcopo ple- dulgentiam censuit non modo praenariam Indulgentiam exposcenti re- scriptis operibus satisfaciendum, sed scripsit : « Absolutionem peccatorum etiam necessario deliberandum , satuorum , sicut rogasti , auctoritate lutari poenitentia criminum labes Principis Apostolorum fulti tibi mit- peculiariter expiare. Card. Cajetatere dignum duximus ; si tamen num Navarrus quoque sequitur; licet bonis operibus inhaerendo , commis- alii plures eam sententiam nequasos excessus plangendo , quantum quam probent; et nos ipsi, quibus valueris , corporis tui habitaculum opinionum novitas displicet, illam Deo mundum templum exhibueris. » pariter omittamus. Nullum quippe Card. Baronius ad annum 1073, diploma Pontificiura pro concedendis 2. 71, postquam eam sententiam ex- Indulgentiis unquam vidimus, in quo posuit : « Ut appareat, inquit , sedis ea singularis conditio praeferatur. apostolicae Indulgentias illi commu- Singulis tamen card. Bellarmini do nicari , qui , quantum suppetunt vi- ctrinam proponendam ducimus : Ac.

bene operari non praetermit- cipiunt prudentes christiani Indultunt; non autem ignavis , otiosis ac gentias , ut simul etiam studeant negligentia torpescentibus. » Nec va. dignos poenitentiae fructus facere. » cať alias ad id conficiendum conge- Illam card. Pallavicinus, cum de usu rere auctoritates , cum unanimes Indulgentiarum sermonem habet, his . theologi in ea sententia sint. Ne verbis explicat: « Neque sane fidetamen praestitutos limites praeter les indulgentiarum causa negligen

res ,

patratas culpas sive in hac sive in altera vita persolvere divinae justitiae tenemur ; 4. non solum turpiter errasse waldenses, wicleffitas , lutheranos et calvinistas, aliosque qui ab istis orti sunt, facultatem ecclesiae a Christo dalam esse concedendi Indulgentias denegantes, sed et cum iisdem haereticis graviter lapsos esse jan. senistas , Pistorienses , nonnullosque scriptores neotericos, tum circa Indulgentiarum notionem

notionem , dum eas coarctant ad solam poenitentiae canonicae relaxationem tum circa thesaurum ecclesiae , quem veluti scholasticorum commentum traducunt, tum circa Indulgentiarum valorem quoad animas defunctorum , quem nullum esse autumant; 5. denique ex eadem definitione patebit , quo loco haberi debeant tot illae haereticorum atque incredulorum calumniae et scommata , quibus etiamnum Indulgentias earumque dispensationem insectantur tanquam omnis moralitaiis , ut ajunt, eversivas, quaeque omnem peccandi licentiam tribuant; quidque sentiendum sit de Indulgentiis illis, quas passim pleno ore protestantes per anticipationem dari in ecclesia Romana adhuc effutiunt (t).

tes fiunt , ut pro expurgandis cri- ctrinam catholicam de Indulgentiis , minibus alia pietatis opera Deo mi- non equidem alienum aliquem, sed nime persolvant. Cum enim ancipi- hominem protestantem testem dabo, tes sint, utrum reipsa Indulgentiam qui in Revisione Britannica , anno sibi meruerint , stimulo quodam in- 1829, tom. I, pag. 101 et seq. citantur, ut pro caelesti hoc thesau. scribit : « Angli etiam doctiores in ro tutius comparando varias salu- deploranda versantur ignorantia taris poenitentiae rationes aggre- dogmatum christianae religionis; ex. diantur ; ex alia parte injuncta pie- gr. nemo fere unus invenitur , intatis opera , si fiant, studium reli- cipiendo a poëta laureato (Southey) gionis adaugent. »

usque ad infimum paraeciae cleri(1) Ut specimen aliquod exhibeam

cum , qui fidem non praestet Indul. de anticipatis judiciis , quibus plc. gentiis per anticipationem. Attamen rique protestautes laborant circa do- non solum non conceduntur ejusmodi Indulgentiae , sed vetitae praeterea sincerae conversionis proposito pesunt et proscriplae veluti contrariae ragatur. principiis fundamentalibus ecclesiae (1) Cfr. Veronius , Regula fidei, Romanae. » Qui deinde ibidem sub- cap. 2, S. 4; Bossuet, Exposition jicit anecdoton quoddam suum de de la doctrine de l'Église cath. colloquio circa confessionem cum S 8; Petrus Ballerinius, Praelectio matrona romana habito, cum Ro- u in i part. Summae theologicae mae versaretur, ut ostendat nullam s. Antonini , quae est De Indulgena catholicis , imo et sacrilegam eam tiis , cap. I

3. Haec summa doctrinae catholicae est circa Indulgentias , cui vindicandae operam navare constituimus. Ne tamen in hac satis difficili discussione ea quae fidei sunt permisceamus aut cum iis , quae tantum sunt fidei proxima , aut cum iis , quae libere in scholis catholicis agitantur , juverit alia ab aliis accurate secer

nere.

4. Duo itaque in iis , quae ad Indulgentias pertinent, de fide sunt: 1. potestatem esse in ecclesia concedendi Indulgentias divinitus ei traditam ; 2. Indulgentiarum usum christiano populo maxime salutarem esse.

5. Fidei vero proximum est : 1. fidelibus per Indulgentias relaxari poenas pro peccatis remissis Deo debitas ; 2. has item Indulgentias applicari posse animabus in Purgatorio detentis , seu valere per modum suffragii quoad animas defunctorum ; 3. dari praeterea in ecclesia thesaurum , seu collectionem meritorum seu sa'tisfactionum Christi , Sanctorum ac electorum omnium, cujus dispensatio ad eandem ecclesiam et Romanum Pontificem nec non ad episcopos singulos pro diversa ratione pertineat (1).

6. Quod vero spectat ad interiores animi dispositiones suscipientium , ad Indulgentias speciales earumque fructum , ad applicationis modum , aliaque non pauca, intra scholarum sepla continentur baec omnia, quae unusquisque majori minorive probabilitate tuetur.

7. Nostrum igitur erit primo adversus heterodoxos

, § 2, opp. s. Antonini confessionem censeri , quae absque

edit. Veron. 1740 , part. 1.

« PredošláPokračovať »