Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic][ocr errors][ocr errors]

FEUTRIER,

MISERATIONE DIVINA ET SANCTÆ SEDIS APOSTOLICÆ GRATIA BELLOVACENSIS EPISCOPUS,

CLERO BELLOVACENSI SALUTEM IN CHRISTO JESU.

Si quid est quod laus summa sacerdotii, sacerdotis præcipua

à

lex, et maximum ad omnia, quibus fungendum nobis est, munia incitamentum haberi debeat, id in oratione situm est. Unicuique nostrum præcepit Deus, ut tanquàm sal terræ, mundi lux (1), vera populi Christiani regula, commissique sibi gregis exemplar effulgeat: Quî fieri posset, ut fidelium cuique castitatis, fidei, lenitatis, nec non et eximia in loquendo vel agendo prudentiæ præberemus exemplum, nisì assiduas Deo, quo omne donum perfectum descendit (2), preces admoveremus? Nos undique cingunt laquei, invitant illecebræ vitiorum, movet exemplorum consiliorumque pondus, mens inter homines versata evagatur, et innumera, sacris dùm fungimurmuneribus, nos manent pericula: undè, nisì ex precibus quotidiè nuncupatis, divina in nos redundabit bonitas? Nostrum est qui in pascendis gregibus et promovendâ eorum salute Dei sumus adjutores (3), ubi res populi poscit delictaque postulant, nostrum est ad thronum supernæ majestatis inenarrabiles illos deferre gemitus quos ex imis cordibus hominum exprimit gratia, cœloque suprà christianorum capita reserato, rorem elicere suavissimum. O veneranda sacerdotum dignitas, quorum manibus, velut in utero Virginis, filius Dei incarnatur (4)! Eccui enim nostrum cæca inesse posset temeritas singulis ad aram accedendi diebus et sacrosancta, quibus tremendum magis nihil est, mysteria tractandi, si vitam Christianam

in

(1) Matth. 5. 13. 14.

(2) Jac. 1. 17.

(3) I. Cor. 3. g.
(4) S. Aug. in Psalm. 37.

ra tantummodò mentiretur vita; nec unicè defixis in re dinobis inolevisset consuetudo cum Christo vigilandi; atque is illis exercitationibus quæ, non sine gravi sanctitatis deento remordentisque conscientiæ cruciatibus habentur neui, novitium se et peregrinum sacerdos quisque ostent; si denique horarum nostrarum successioni non fieret, matutinis precibus piâque orandi assuetudine cum Deo ungimur, nova pietatis accessio, nec liceret nobis hæc adæ verba usurpare: Ad te de luce vigilo: in meditatione exardescet ignis: providebam Dominum in conspectu meo er (

emo est igitur, Fratres Carissimi, qui inficias eat, quin amanti imam piâ sollicitudine matrem præstiterit Ecclecùm, pariendæ intenta animarum saluti, imperiosam noublicè supplicandi legem imposuit. Nedùm cuiquam liceat edictorum severitatem culpare, amplissimæ potiùs ei s agendæ sunt, laborantibus nobis tulerit utiham, et fontem, quo nullus purior fecundiorque est, uerit, undè cœlestes in nos gratiæ deriventur.

quæ

opem

uo igitur amore amplecti, quantoque in pretio debemus re sanctam illam exercitationem in quâ vocibus Ecclesiæ aliam ob causam utimur, nisi ut ad sempiternam posteroimitationem possimus cultum illum propagare, quem fihisce in terris dùm viveret, summo parenti summum buit! tùm enim, non ut mortales propriâ, sed alienâ voce Ecclesiæ legati, Deum compellamus, et, communicatis eo matris nostræ gemitibus votisque, privatas et publicas atè oculos calamitates proponimus. Quanto fidelibus nobis tio est, quòd pulcherrimis immoretur mens nostra scrippartibus, quæ, divinitùs tradita, Patris testamentum est, ium quas tulit legum codex, Hierarchiæ nostræ (2), si Niconcilii verbis uti licet, substantia et firmamentum, inoriaque propemodùm epistola quæ, Dei missu ad nos usdelata, Coelum jubet capessere, viamque quâ ad coelespatriam pervenitur indicat! Quàm facile fit et expeditum A sacerdotibus pensum imponitur, sacras scilicet legendi ras divinisque chartis insudandi, quarum ope et Christus

) Ps. 62. 2. Ps. 38. 4. Ps. 15.8. (2) I. Eccl. Hierarc. Can. 2.

[ocr errors]

cognosci et ex ipsissimo fonte hauriri omnes sapientiæ et scientia thesauri (1) queunt! Quàm mira ex eâ lectione percipi debet utilitas, quâ nulla est aptior ad excolendos christianorum animos, emendandos mores ovesque pascendas, quippè quæ depromptis è sacro volumine exornetur laudibus : Omnis scriptura divinitùs inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitid, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus (2). Quàm præsens nobis suppeditant subsidium ad inflammandam pietatem tot sanctorum exempla, quorum tantoperè omnimoda enituit virtus, perfecitque apostolicus labor, ut nostrum in nostram salutem studium novâ in dies accessione augeatur! Quanta denique efflorescit unicuique nostrûm utilitas, cùm, intra unius anni limites, possumus disciplinæ regulas, edicta conciliorum, patrumque effata relegere, quorum nemo nostrum est qui non observantissimus esse debeat!

Quocircà novum illud, Fratres Carissimi, quod vobis offertur, Breviarium non sine verissimo reverentiæ, grati animi, lætitiæque sensu accipiendum à vobis putamus, quippe cujus iterùm edendi ex eo eluxit necessitas, quòd prior editio poterat vix ac ne vix quidem reperiri. Quam tanti momenti rem molientibus præcipua nobis cura fuit, ut illud immutaretur, quod omnium. in votis esse perspeximus, ne impar proposito fieret labor. Si quid adhuc superest vitii, quod vestri aciem ingenii non facilè præteribit, in causâ fuit sola omnes Diurnaram precum libros, qui fidelium teruntur manibus, novis committendi typis necessitas; quod, nedùm cunctis probaretur, multam fortassis querelam haberet. Vos tamen minimè fugiet omnia fuisse curâ impensiori et aptiori ordine accommodata, futurumque est ut major Diurnum pensum exsequentibus arrideat facilitas.

Nunc animis attendite quid sit in novâ Breviarii editione immutatum.

Psalterium.

Quidquid est usûs recitantibus Breviarium quotidiani, uno in loco congestum reperire erit.

Cuilibet psalmo breve quidem compendium præfixum est;

(1) Col. 2.

3.

(2) II. Tim. 1.

sed quod adjumenti ad levitatem coercendam, mentemque, quæ evagari non nunquam solet, unâ in re defigendam, erit maximi.

Proprium de Tempore.

Sunt aliquot, quæ, tametsi è veteri aberant Breviario, in novum, ut aliis in perplurimis obtinuit consuetudo, admittenda duximus, nempè quinque D. N. Plagarum, Cordis Sacratissimi, et Compatientis Maria Officia..

Propria de Nativitatis Domini tempore et variis Septuagesimæ, Sexagesimæ, etc., Dominicis officia conscribi, lectiones plus æquo contractas extrahi, homilias quæ vix tangunt animum et a proposito abhorrent suo, immutari curavimus.

Apponenda appositis jam Dominicis post Pentecosten responsoriis responsoria attexuimus.

De Festis et Proprio Sanctorum.

Generalis in classes varias retenta est distributio. Diversis tantummodò expressa est nominibus. In Annualibus, verbi gratiâ, alia dicta sunt majora, alia minora; et sic de cæteris.

Festa quædam quæ, absque ullâ, ut nobis visum est, causâ, duplici vel semiduplici ornabantur gradu, Translationem videlicet Sancti Geremari, Sanctæ Catharina festivitatem, etc., inferiori classe donavimus, dùm ad gradum sublimiorem sanctos quosdam, quos quasì suos nostra sibi Diœcesis vindicat, Vincentium scilicet à Paulo, Firminumque, etc., promo

vimus.

Aliorum memorias censuimus è nostris paginis penitùs delendas, quià nulla satis esse causa visa est, undè retinerentur. Aliorum, Ignatii Loyola, Johanna Valesiæ, etc., pro quibus admittendis militabat pietas, officia Breviario inserta sunt. Alios, Annam Virginis Mariæ matrem, Gallorum regem Ludovicum, etc., propriis ornavimus, quotiescumque communia ab eorum historiæ sanctitatisque famâ absona esse officia videbantur.

Sunt et Hymni quos, quià, sive sententias, sive versiculos spectes, legentium aures animumque offendebant, emendari aut prorsùs immutari jussimus.

Cùm orationes Breviarii, festorumque duplicium et suprà Evangelium ab orationibus et Evangelio Missalis nonnunquàm

« PredošláPokračovať »